Specimen experimentorum naturalium quae singulis annis in illustri Pisana Academia exhibere solet Carolus Alphonsus Guadagnius ..

발행: 1764년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 수학

91쪽

mergatur. Idem homo MD manum prehendat alterius hominis G, qui manum H admoveat uirgae electricae L Κ, &scintillam eliciat. Uterque eodem tempore vehementem patietur in articulis, tendinibus , & cartilaginibus concussionem. Eumdem essectum etiam ducenti, & amplius homines experiuntur. Is 6. Corpora per electricitatem lumen exhibent, & phosphorum in vacuo, insignem vero aliis corporibus motum

excitant.

EX P ERI ME NTU M I. iv T. Si corpus, quod agit in ma

teriam electricam , vorticem electricum

tangat, scintilla conspicietur inter corpus tangens , & corpuS vortice cinctum , aestrepitus aliquis audietur. Quod si in me. dio utriusque atmosphaerae collocetur et lychnium A (Tab. II Fig. g.) candelae num, per

92쪽

EXPERIMENTUM II. Iv8. Si a virga electrica Κ L ,

(Tab. IV. Fig. a. pendeat catena F, quam manu teneat homo AB, hic autem susti-Deatur a resina, vel a chordis sericis CD : idem altera manu scintillam eliciat e spiritu vini E, spiritus vini statim flammam excitabit.

EXT ERI MENTUM III.

Is'. Phaenomenum simile orietur, si vas AB, ( Tab. IV. Fig. g.) quod contineat liquorem inflammabilem, aut phocphorum urinae, admoveatur globo et Orico C.

EXPERIME NTUM IV.

Ito. Ab eadem virga electrica Κ L(Tab. IV. Fig. II.) pendeat catena X B, cuius alia extremitas cadat in crystallum planum AB ex utraque parte inauratum, quod sustineant fila serica a b c d . Alte

ra Disit Osed by Cooste

93쪽

- ( ra catena CD crystallo AB subter apta.ta solum adtingat. Effundatur in crystallum spiritus vini, & extrema catenae parSD admoveatur crystallo AB, spiritus vini vehementi strepitu inflammatur . Si pro spiritu vini animal superponatur eidem crystallo , idemque experimentum fiat ,

animal moritur. Charta , . etiamsi admodum crassa , crystallo imposita eodem experimento perforatur.

Fig. ai. ) aut globus crystallinus a, aeret vacuus , aut globuS metallicus c , aut planta d phosphorus evadet, si corpori electrico admoueatur. ao a. Materia fulminea vehementissimam excitat vim electricam. In sublimi loco metallica virga AB (Tab. IV. Fig. 38.)collocetur, quam sustineat vitium CD,& ex parte B pendeat catena BE, quae adhaereat globo metallico EF, si fulguret, vis electrica in globo adparet. Hoc experimentum valde est periculosum.

PARS

94쪽

PARS SECUN Da,

Quae ad Hadropiaticam pertinet. ao 3. Hydrostatica, quae etiam Hydraulica dici solet, scientia est gravitationis in fluido, quae non solum tradit ratio . nem gravitatis fluidorum , sed & praecipue ipsorum actionem in solida demersa. ao . Fluidum dicitur corpus, cujus partes impressioni cedunt, quaecumque ea sit , & cedendo facillime inter se moventur. aos. Solidum vocatur corpus, cujus partes arcta inter se cohaesione connexae sunt. Fluidum in solidum converti potes , atque ex adverso etiam solidum in fluidum

aos. Particulae fluidi graves sunt 1 sed quoniam partes inferiorcs sustinent superiores , idcirco ipsarum gravitas i ipso fluido sensibilis non est . .

EXTERI MENTUM.

ao . Si ex lance B (Tab. IV. Fig. i 3.3 suspendatur per fetam equinam CD phiala h recte clausa, & immersa in aqua F:Κ aperiatur

95쪽

( p aperiatur ipsa, quum lanx in aequilibrio est, illico phiala implebitur aqua, & lanx, ubi sita est, descendet. Si vero in altera lance A ponatur fluidum homogeneum G, quod aequalis sit ponderis fluido in phiala existenti, lances aequilibrium servabunt. ao S. Superiores fluidi particula premunt inferiores. EX P ERI ME NT O M. aov. Tubus vitreus A B s Tab. IV. Fig. ao.) ab utraque parte apertus, cujus orificium A superius digito clausum sit, in aqua CD immergatur , digitus deinde tollatur 3 aqua per tubum ipsum summa velocitate adscendet. a Io. Pressio particularum fluidi superiorum in inferiores aequaliter agit , omnes partes Versus , juxta quamlibet directionem .

ait. Quod in superiori experimento ictum est per tubum rectum, idem efficiatur variis tubis vitreis ABCD (Tab. IV. Fig. is.)

96쪽

ita recurvis, ut inferius cujusque orificium diversam ab aliis habeat directionem , si digitus tollatur, aqua in omnes ad eamdem altitudinem adscendet. aia. Fluidum levius gravitatem exercet in fluidum gravius, quod infimum

locum tenet,

EXP ERI ME NT O M. a I In vase vitreo AB s Tab. IV. Fig. II.) contineatur aqua B C viridi ,

aliove colore tincta , in ea immergatur viis treus tubus D E , deinde infundatur oleum Terebinthinae F ; aqua statim in tubo et vabitur . Hoc experimentum cum aqua,& mercurio institui potet .aia. Fluidum ad eamdem altitudinem pervenit in tubis communicantibus,

sive aequales ii sint, sive inaequales, sive recti, sive obliqui. EX P ERI ME NT V M.

III. Plures tubi vitrei ABC( I ab. IV. Fig. id. ) diametro differentes , quorum unus sit perpendicularis , alii diis N a versam

97쪽

versam habeant inclinationem , simul comis municent in eodem vase, aqua in uno ipsorum infundatur, in singulis ad eamdem altitudinem adscendet. ais. Fluida gravitant in ratione altitudinis perpendicularis cujuslibet eorum , quaecumque sit eorumdem quantitas, &figura vasorum , quibus ea continentur.

aT . Construatur vas vitreum ABCD Tab. IV. Fig. ii.) ut in ejus fundo habeatur foramen E ; cui in interiori parte vasis aptetur ejusdem altitudinis vitreus cylindrus E F s in hujus extrema parte E embolus G inseritur , vas ipsum tripode sustineatur. Si infundatur aqua in cylindro , quando haec certam altitudinem attigerit, embolum expellet. Auferatur deinde cylindrus E F, & rursus embolo claudatur foramen E , si aqua in vase infundatur, ipsa embolum expellet quando ad eamdem altitudinem perveniet, ad quam pervenerat quando in cylindro infusa em-holum ipsum expulerat. Idem accidit sive cylindrus

98쪽

partem versus collocetur.

impleatur aqua, ejusque collo circumligetur vesica B, ibidemque tubus BD ad datur, in quo pariter aqua infundatur. In hujusmodi phiala sit parva ampulla C ore aperto, quae media sui parte aquam contineat rquando tubus perpendicularis erit, ampulla descendet ad fundum phialae , quando v ro inclinabitur tubus, adscendet ampulla.

EXE ERI ME NTUM II LII p. Longior tubus AB (Tab. IV

Fig. I;) communicet cum alio tubo minus longo C D , cujus diameter vicies di metrum alterius superet : hujusce tubi minus longi os operiatur vesica G ad tu-hum ipsum alligata , aqua infusa in orificium A, vesica turgebit, & grave pondus E attolletia

99쪽

Z ( :8 3 D aro. Solidum fluido submersum a fluido ab omni parte premitur, atque hujusmodi pressio augetur in ratione altitudinis fluidi supra solidum. EXT ERIMENTUM.ari. Filis aeneis AB (Tab. V. Fig. ii.

sustineatur vas C mercurio plenum , in ipso mercurio tubus CD infundatur utrinque apertus. Id omne immergatur in vase E F admodum alto, & aqua pleno 3 quo profundius demergitur , eo magis adscendit mercurius: & adscensus mercurii sequitur proportionem altitudinis aquae supra mercurium ipsum. 222. Corpora alte submersa fer aequaliter ab omni parte premuntur , atque ita sustinent hanc pressionem , ut licet fragilia sint, non rumpantur, licet mollia,

non mutentur.

aquae plena includatur ovum , & frustum cerae mollis: vesica haec exacte clausa ponatur

100쪽

ponatur in vase ligneo BC: supra vesicam collocetur pondus DE quadraginta librarum , nec ovum disrumpitur, nec cerae figura mutatur.

aag. Solida , quae graviora sunt aqua, in ipsa tantum gravitatis amittunt, quantum est pondus molis aquae ipsis aequalis .

EXI ERIMENTUM.

aas. Habeantur cylindri duo aenei AB (Tab. V. Fig. a.) quorum unus A cavus sit, alter vero B exacte capacitatem illius impleat: a lance C suspendatur seta equina cylindrus ille cavus A ; a quo item suspendatur alter ille cylindrus B. Bilanx in aequilibrio constituatur. Si submergatur in vase DE aquae pleno inferior cylindrus B ; destruetur aequilibrium , si vero cylindrus cavus A impleatur aqua, aequilibrium redibit. aas. Corpus fluido levius eo usque immergitur, donec tanta moles fluidi , quanta est pars immersa , aequale corpori pondus habeat. EXPE-

SEARCH

MENU NAVIGATION