Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

De fideiussoribus. 19'

ribus adjicit . Licet autem hodiernis moribus obexaequatas stipulationes, & pacta nudis etiam pactionibus fide flores utiliter accipiantur , ac proeinde ex recepto jure pactorum de Mejussoribus cerni queat, juvabit tamen sigillatim enucleare

frequentissimi usus argumentum ob singularia quaedam in fidejussione recepta. Generatim vero fid justores obligationi accedunt alienae. Eos accipere Creditores solent, ut cautius sibi consulant. Si enimadversus principales obligatos frustra fuerint experti, Contra Mejussores eraesto eis est actio . Proinde siquis locupletes fidejussores acceperit, in amittendae Pecuniae periculum venire vix potest . Fidejusso. rum autem institutum ipss pignoribus commodius, atque utilius censuere veteres . Primo enim pignora sollicitam cultodiam videbantur habere . Deinde, cum ob incertam quantitatem saepiuscule fidejubendum esset, pignoribus constitutis, non semper satis cautum creditori suisset. II. Iam vero eorum, qui obligationi accedunt alienae, triplex in jure genus. Alii enim mandat

res , alii pecuniae constitutae rei , alii denique f. de tu ores dicuntur. Mandator est, cujus mandato

ereditor pecuniam certae personae credit o. omanae Pecuniae constitutae reus pecuniam a se,

vel ab alio debitam nudo pacto se soluturum pro mittit ε. ρ. de action. Fidejussor denique sua fide per stipulationem pecuniam alteri credi jubet princib. r. Quamvis autem hi omnes eodem censeantur

in plerisque jure , ideoque conjungantur in I. ulnc de consit. pecvn. est tamen , in quo disserunt. Ut enim praeteream , pecuniae constitutae reos ob

debitum seu proprium , seu alienum obligari posse, quod ad mandatorem, is quidem suo nomine

212쪽

2oo S tagm. Rom. ris ic Pare.Lib.LVTit. Tobligatur ; proinde , reo solvente , is tantum per exceptionem liberari dicitur l. 28. F. mandat. Verum fide jussor tenetur nomine tantum alterio. Proinde si a reo principali pecunia soluta jam su rit , is liberabitur ipso jure princ.inst.quib.moLtOILOblii Sed vulgata sunt isthaec in jure civili. Pintius hic adverti velim , a fidejussore expromiss, rem diversum esse. Fit enim expromissione novatio: per expromissorem igitur vetus debitor penitus liberatur , & in ipsum solum obligatio redit L ulcsfde Senatusc. Maccd. III. Principalem autem obligationem praece dere potest fide justor, aut sequi h. g. b. t. Quoquo autem tempore fidejussores accipiantur , in omnibus sere oblisationibus assumi possunt, seu re, seu verbis, seu literis , seu consensu etiam contractae suerint ρ. i.kt. Proinde obligationibus etiam ex delicto fidejussores possunt accedere L 8. q. s. f. de eiusf. Id tamen intellige, si pecuniarie ob delictum agatur. Si enim in criminali judicio mors, aut alia quaevis in corpus poena spectetur, eo quidem nomine & civilis , & naturalis ratio fidejussores accipi vetat . Primo enim publice interest, ipsos maleficos poena desunsi: deinde vitae a Deo cuique velut deposito creditae nemo est arbiter , neque ob alienum facinus insontes homines poenae mancipare se debent . Ad carceris quidem custodiam praecavendam reus dimitti solet , datis fidejussoribus , qui eum judicio sisti caveant l. 6.ε. 3. 2' l. Ia. C. de appellat. si tamen reus judiciose non sistat, non corpore , sed pecunia muli,

ii fide, res oportet. Si dolo quidem fidejussoris factum dicatur , quominus judicio reus se stiterit, in corpus etiam fidejusor coerceri potest ; id

ipsum

213쪽

De fideiussoribus.

ipsum tamen non ex fidejussione, sed ex dolo poetius fidejussoris est. Ita enim suum potius facinus,

quam alienum Iuit'. Hinc commentariensis receptorum reorum, si ipsius dolo custodiam reus effuserit, eadem poena consumi jubetur , cui obnoxius ipse maleficus suisse docebitur I. de custod.reor. IV. At vero licet in obligationibus omnibus utiliter fidejussores assumi definiat Imperator I. h. t. obligationes tamen in jure Romano non desunt , quibus frustra fide jussores accedunt . Sane diserte cautum in I. 1. oe a. C. ne Meiusf. vel mandat. At. dent. ne dotis acceptae nomine fidejussores mulieri vir dare possit. Indignum enim facinus videri poterat, de dote mulierem viro non credere,

cui ipsa se credidisset. Ita igitur propter dotem datisdejussores perfidiae , ac suspicionum causas inter conjuges facile creare poterant. Eo accedit Molinaei illud de usuri n. as . quod, si fidejussores in dotibus admittantur, ob matrimoniorum frequentiam eo brevi reditura res foret , ut cives omneS mu

tuis fidejussionibus illaquearentur . Quod tamen diximus , dotis causa fidejussores a muliere accipi prohiberi , doctores sine discrimine admitti vetant . Primo enim ea de causa valere fidejussionem ajunt , si ea ab uxore petita non sit , &υltro praestita a viro suerit. Deinde ante sponsalia fidejussionem ab ipsa muliere dotis nomine peti posse

decernunt. Lex enim a marito dotis causa fidejussores exigi vetat, neutiquam vero ab eo, qui maritus si aliquando futurus. Vid. Stryk. in iurimo dern. pandect. h. t. 3. Io. Ita quidem apud Romanos olim . Verum in Regno hodie eo jure utimur,

Ut non solum a sponsis , sed a viris etiam recte fidejussores ob dotem accipiantur.

214쪽

2oa ontagm.RomJuris, ac PunLibdurat. I. V. Porro non tantum mixtis, sed obligationi. bus etiam mere naturalibus potest fidejussor accedere L β. I. b. t. Hinc utiliter dominus fidejussores accipit ob naturale debitum, quo ei servus astringitur ι. o. g. 4. F. de oblig. cI' amon. Nusquam ta. men in jure proditum, ob obligationem mere civilem utiliter fidejussores accipi . Si enim ea de causa fidejussores fuerint accepti, eadem exceptione perpetua fidejussores tueri se poterunt, quae reis principalibus a Praetore conceditur. Uerum addubitatum

hic video, an ob pupilli, suriosi , prodigi obligatio.

nem utiliter fidejussor constituatur. Cum evicerim

alias, ipsos pupillos naturaliter obligari posse, &ob naturales obligationes fidejussores recte accipi definiat Imperator d. h. I. h. t. exploratum videtur

exemplo pupilli, ob furiosi etiam, aut prodigi obligationem recte fidejussores accipi. Aliunde diserte scribit Ulpianus in L as. f. de 'dei s. ei, qui pro pupillo, surioso, prodigo fidejusserit, subveniri non

oportere . Neque sibi contrarius est Ulpianus ini. o. f. de verb. oblig. ubi negat , fidejussorem pro furioso, aut prodigo intervenire posse. Id enim eo Pertinet, prodigum , aut iuriosum mandati acti

ne per fidejussores frustra conveniri , si quid ab ipsis solutum pro prodigo, aut furioso fuerit. Vid. Brunnem. ad d. Las f. de fideiussVI. At vero cum fidejussio accessio si principa.

lis obligationis , ea neque ultra summam a reo

principali debitam concepta valet , neque principali obligatione gravior esse potest tempore, loco, causa β. s h. t. Alias monstri instar esset , plus in accessione . quam in re principali esse. Id ipsum tamen impedimento non est , qucminus fidejugorreo principali arctius, aut emacius obstringi posi

215쪽

De fideiussoribus. χοῖst. Cum enim firmandae obligationis causa fide jusso sit instituta. prae reo principali efficacius, promptiusve fidejussores obligari leges haud vetant. Ita quidem per instrumentum qua ut latum, aut hypothecae vinculum fidejussor obligari potest , licet neutra obligatio principali fuerit imposita.

Vid. GOmez. a. resol. Ig. n. 2. Quod autem diximus, Ultra summam a reo principali debitam fidejusso. rem obligari non posse , lites acerrimas inter doctores excivit. Ueteres enim interpretes plerique Omnes cum Bariolo ad I. 8. β. h. t. statuerunt, fi- dejussores in majorem summam acceptos ne in eam quidem obligari, quam reus principalis revera debeat . Contra neoterici communibus sere suffragiis docuerunt, usque ad summam saltem a reo primcipali debitam eo casu fidejus res obstringi. Vir summus Iacobus Cujacius in ea re sibi non constitit. Is enim Barioli vestigia sequitur ad libri a I. respons Papisi. ad i. q. F.de Uur. Idem tamen ad

ι. 33. F.mandat. neotericorum in castra transvolat.

Ibi enim aperte docet, in majorem summam si- dejussorem acceptum in minorem saltem,& a principali debitam obligari. Verum haud absurde sortasse statuas , neotericorum sententiam non tantum hodiernae simplicitati consormiorem videri, veruma juris etiam civilis subtilitate minus abesse . Si enim fide jussio ceterarum sipulationum jure censeri debet, quemadmodum , ut supra vidimus, si si putanti quinque decem promittantur , in quinque saltem utilis est obligatio; ita si in majorem summam fidejussor accipiatur, in summam saltem revera debitam videtur obstringi. Quod autem in praesenti controversa Ulpianus in d. 8. f.7. nino non obligari fidejussorem scribit, id non eo pertinet,

216쪽

net, quasi nulla prorsus in praesenti specie fidejussoris sit obligatio, sed eo potius , non ad totam quidem summam in Mejussionem deductam , sed

ad concurrentem usque debiti quantitatem , qui fide-jusserit, obligari. Vid. Merili. mariant.ex Cuia . c I. VII. Opportune dubitatum hic video , an . dejussor non solum sortis causa, sed usurarum quoque nomine conveniri possit . Sane si in omnem causam fidejussor suerit acceptus, aperte respondet Paulus in L s princ. F. iocat. onus etiam usurarum fidejussorem agnoscere oportere . Proinde cautius

proipiciet sibi creditor , si fidejussorem in omnem

causam sibi dari curet. Ceterum, si praedicta cautio fuerit omissa, adhuc in usuras teneri fidejuss rem statuere complusculi, quia in omnem causam

seneratim fidejussisse censendus est fidejussor . Id inde arguunt, quod oratio infinita in jure ab universali non distet: qui igitur ob debitum fidejussor intervenit , in omnem debiti causam fidejusso.

rem accipi . Ita Fulgosius ad L centum Capuae . A. de eo, quod cern loci Uerum aperte dissentientem Paulum is habet in I. 68. h. I. F. An ubi Iurisconsultus in usuras fidejussores teneri negat . Inspecto igitur jure civili, nisi in eam quoque causam sit fidejustum, ob usuras fidejussori molestia creari non debet. Id autem apud veteres admitti suasit discrimen ipsum contractuum bonae fidei,&stricti juris. Cum enim fidejussio, ut stipulationes reliquae, stricti juris contractus esset, nisi in usuras etiam quis diserte fidejussisset, eo nomine conventiri non posse videbatur. Nam in contractibus stricti

juris. eatenus quis tenebatur, quatenus verbis numcupatum esset . Vide , quae supra disserui romrit. q. pag. II9. Verum cum motibus hodiernis vix quis

217쪽

De fidoussoribus. 2Os quidquam intersit , quod ad usurarum effectum, inter contractus bonae fidei , & stricti juris , a fi-

dejustoribus usuras etiam peti posse crediderim , seu ob pactum , seu ob debitoris moram sint eae soluendae. Verum enimvero, si volente creditore dies solutionis si prorogata , id fidejussori nocere non debet, neque is recte convehietur ob ejus temporis usuras , quod creditor ipse post fidejussionem ultro debitori concesserit. Eo pertinet decantatum Pragmaticorum illud , prorogationem a creditore facisam nocere quidem fd ustori ad peripetuandam

obligationem, non vero ad eam augendam . Uid. CarpZovium p. a. c. I9. f. 2.

VIII. Iam vero cum fidejussio contractus sit,& actiones ex contractu manantes in heredem, &heredi competant, exploratum in jure est, a creditore non tantum fidejussorem ipsum, sed heredes etiam conveniri posse f. a. h. t. o l. 24. C. eod. Heres igitur tandem conveniri nequit , si di serte infidejussione placuerit , ne liceat in heredem agere. Tacite tamen videtur aliquando conventum, ne fidejussoris heres obligatus intelligatur. Finge enim, plures pro debito fidejussores ea lege accipi, ut, si quid humanitus cuiquam eorum contingat, in defuncti locum substituatur alius, ea quidem in specie tacite pactum intelligetur , ne detur in heredem actio, ut recte praeter alios advertit Car O-Vius p. a. c. 2o. def. s. Id ipsum tamen admitti nolim , si interpellatus fidejussor moram admiserit. Ubi enim factum id fuerit, per moram.perpetua tur actio. Igitur fidejustore mortuo , aequitas ipsa suadet, in ejus heredem actionem non denegari. Alias elusoria seret creditori cautio : fidejussor enim moras usque nectendo ad mortem usque sa-

218쪽

manorum jure is fidejussionis erat effectus , ut προ inde , ac erincipalis , fidejussor recte conveniretur Integrum igitur creditori erat, utrumvis conventire, neque ullum fidejussori effugium , si , non excusiis principali reo, advessus eum creditor agere maulet . Quod si plures fidejutares essent, quia singuli pro toto debito suam videbantur interposuisse fidem, in solidum snguli conveniri poterant, Ast. Ita fiebat igitur , ut rarissimus quisque ansemum ad Mejubendum appelleret , & aliunde vulgatum apud veteres erat sermone proverbium ab ipso oraculo Delphico sacratum, κέλευε, παρα ms sponde, praesto est damnum). Cum tamen ta jussorum usus necessarius esset in Civitate , ne a fidejubendo ob incommoda isthaec deterrerentur homines, beneficia quaedam fidejussoribus indulgeri placuit, de quibus accurate videndum. IX. Primum, & potissimum beneficium, licet inventione ultimum, pro Mejussoribus introductum est exceptio ordinis , seu excussonis . Id fide,ssoribus beneficium concessum ab Iustiniano fuit noveιι. q. c. I. Exceptione autem ordinis per Mejussorem opposita, is ante reum principalem conventus solvere non compellitur, antequam principalis suerit excussus. Ubi excussus principalis non sobvendo fuerit, quatenus is solvendo non fit, fideiussor solvere compelletur . Verum, si adversus principalem institui excussio nequeat, seu quia ab- st, seu quia manifesto non solvendo sit, excepti nem ordinis frustra fidejussor opponet d. noveli. 4. c. I. Haud absimile beneficium competere voluit Imperator tertio possessori 'rei hypothecae supposi

219쪽

De fideiussoribus. 2 Ttae. Abduci enim ab eo rem ejusmodi vetuit, nisi primum debitor principalis, deinde fideiussores et.

iam Brent excussi d. novell. 4. c. 2. Quatenus tamen eo beneficio tertius possessor apud nos uti

possit hodie , infra liquebit , ubi de judicio agemus, quod assistentiae in Regno dicitur ἡ,Ceterum cum unicuique liceat juri pro se introducto renunciare , beneficio ordinis fidejussor renunciare non prohibetur, idque s factum fuerit, frustra odidinis opponetur exceptio . Huic autem beneficio non tantum speciatim, sed generatim etiam videtur utiliter renunciari posse . Hinc recte statuit

senti exceptioni renunciatum videri , si beneficiis omnibus sibi competentibus generatim renunciatum a fidejussore fuerit . Ne quid tamen dissimulare videar , licet sententia isthaec sit juri consormior, cautius tamen creditor sibi prospiciet, si huic exceptioni fidejussorem speciatim renunciare jubeat, ut recte monet CarpZovius p. a. c. I9. def. a. At veros in instrumento fidejustar obligari dicatur , ut principalis ipse, ei ordinis exceptio denegari non debet. Ea enim clausula aut ex notariorum cerebro manasse praesumitur , aut si exitu inutilis,& supervacanea haberi nolit , ea fidejutar decim rata censetur promptiorem animum solvendi pro reo , si is frustra conveniatur . Quam sane sententiam juri consormiorem existimat ipse GaiL2. observat. 28. Quisque enim in contrahendo juris beneficio praesumendus est uti velle, modo ne comtrarium doceatur.

X. Alterum beneficium fidejussoribus competens dimisionis dicitur , quod quidem mandatoribus etiam , & pecuniae constitutae reis in jure concedi-

220쪽

fidejusseribus indulgeri jussit Hadrianus ipse, .

h. t. ροι. 26. C. eod. Licet igitur, pluribus pro emdem debito fidejutaribus acceptis , ipsorum suilibet in solidum pro lubitu conveniri a creditore possit, beneficio tamen divisonis opposito , unus conventus in solidum non ultra ratam solvere compelli potest, sit litis contestatae tempore adsint,& solvendo sint ceteri . Litis inquam contestatae tempore . Si enim ante litis contestationem fide-jussorum aliquis honis exciderit, ejus insortunium ceteros onerabit, quatenus saltem is solvendo non fuerit d. h. 4. h. t. At vero si, lite jam contestata, inter confidejussores quispiam bonis exciderit , ratam ejus a reliquis creditor frustra petet . Ut enim infra liquebit, cum litis contestatio sit quasi contractus inter actorem , & reum initus, eaque novatio quaedam fieri videatur . suamet voluntate creditor novum debitorem accepisse fingitur, qui, si solvendo desierit esse , id ceteros onerare non debet. Divisionis autem beneficium pura puta exceptio est . Eo igitur confidejussores juvari nequeunt , nisi fuerit oppositum . Sane si divisio fi- dejus ribus tela jure competeret , primo in solidum ab initio eorum nullus conveniri posset ;deinde, si quis negligentior solidum sponte solveret, ei quidem condictio indebiti soluti competeret. Utrumque secus est tamen L 3. 4. h. t. o I. 26. F. eod. XI. Iam vero plures species sunt in jure proditae , in quibus divisionis beneficium opponi ne-suit. Primo enim frustra illud opponitur, si ante litem contestatam confidejusseres solvendo esse desierint 3. 4. b. t. Deinde idem beneficium denegatur

SEARCH

MENU NAVIGATION