Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

De titerarum obligationibus. et Isque requirunt. Chirographa quidem, aut syngraphae omnibus sere contractibus accedebant olim, ea tumen adhibebantur alias, non ut inde negotia substantiam suam acciperent, sed tantum ut inde rei gestae probatio peti posset t. ψ. F. de' fae in strina. Verum de contractibus hic sermo est, quibus non probandis, sed perficiendis literae adhibentur. Praesenti autem institutionum loco nusquam litigiosior alius, neque alibi interpretum plura dissidia. Eis occasionem dedit duplex obligatio literarum me morata β. un. h. t. alia quidem obscurior ex jure Veteri, alia ex jure novo , & Iustiniani tempori. hus usurpata . Quidam veterem illam literarum obligationem non intelligentes eam e Triboniani cerebro prodiisse narrant eo argumento praesertim, quod in complusculis pandectarum locis , ubi diversae contractuum species recensentur , literarum obligatio non memoratur. Rectius tamen pronunciarunt alii, eam dicam perperam Triboniano scribi. Sane post fundi ingit, & Antonii Schultingit

Curas eo ventum videtur hodie , ut nemo doetus fidem Triboniano deneget; ut proinde vetus literarum obligatio in dubium revocari nequeat . Nequid igitur rectae juris intelligentiae dest, primum

de veteri , deinde de nova literarum obligatione videbimus. II. De veteri literarum obligatione ita Tribonianus un. h. t. Olim scriptura febat obligatio, quae nominibus fieri dicebatur, quae nomina sodie non Iunt in usu . Theophilus Iustiniani aequalis,& inter triumviros institutionibus concinnandis ascitus, literarum hanc veterem obligationem ita interpretatur , ut ea veteris debiti novatio fieri

videretur, scriptura, & solamnibri acceptilationis

232쪽

22o bntagm.Rom. Juris,ac Pur.Lib ILLTit. αverbis adhibitis . Verba ejus lubet apponere ex paraphr. h. t. Literarum obligatio est vetus debis rum per verba, oe scripta solemnia transformarum in noυum creditum . Nam si quis centum mihi aureos debebat ex emptione , vel locatione, vel mutuo , vel Ripulatione, egoque hunc mellem Itieris obligatum mihi reddere , necesse erat , fo- lemnia merba dicere, o scribere ad eum , quem literis obligare mihi υolebam . Erant autem haec verba, quae dicebantur, oe' scribebantur . Centum aureos , mihi ex causa locationis debes , tu ex conventione , i, confessone literarum tuarum

dabis P Deinde adscribebantur, ut ab eo , qui iam

ex locatione obligatus esset, haec verba. Ex conveuotione debeo literarum mearum . Et prior obligatio extinguebatur, nova autem, idest literarum, niscebatur. Hanc vero novationem per literas fieri

solitam confirmat Cajus ipse instit.a. I9. 12. Sic enim ibi Iurisconsultus. Literis obligatio fit, aut a re in personam, aut a persona in personam. A rein personam, veluti s id, quod ex emptione, aut conductione, aut focietate debes, alii reddas . a

persona in personam, veluti se id, quod mihi a

ter debet, alteri personae delegem, ut reddere δε- beat. Recte quidem advertit Schultingius, aliquid per Anianum in eo loco turbatum; constat tamen Iurisconsulti sententia, si, ubi legitur a re in pera Ionam, reponas a re in rem. Neque enim in dijusmodi novatione quidpiam circa personam debutoris occoeptatur, sed tantum pro altera re , seu debendi causa, ex consensu partium altera substutuitur. Si hinc discedas, totum literale negotium accuratius prae tela Theophilo enucleatur a Cais.

Ex eo enim iacile constat , duplicem literarum

233쪽

De literarum obligationibus. 22 Iobligationem usurpasse veteres, quarum altera causa debendi, altera per delegationem tantum debitor mutaretur . Hanc vero novationem apud veteres nominibus factam Tribonianus hic scribit, quia in privatis ipsorum codicibus nomina debitoris,& creditoris scribebantur, ut praesto esset inde probatio, quatenus alteri expensum , aut acceptum esset. Fabiuntur enim , qui in solius creditoris codicibus debiti summam conscriptam ex istimant. Ita enim qui tandem ex solius creditoris libris probatio peti potuisset Τ Contra, debiti summa in codicibus utriusque scripta, iis collatis, facile sides in judiciis fieri

poterat, quantum a creditore solutum , quantum a debitore foret acceptum , si congruerent utriusque tabulae. Non mirum igitur, si in judiciis olim alter ab altero harum tabularum editionem petere posset. Iis enim exhibitis, controversia inter debitorem , & creditorem facile perimi posse videbatur. Vide tota de re Gundi ingit dissertationem latine redditam ab Ottone Reita. in excurs. 17. paraphr. Theoph. additis pag. I 2Ia. edit. Hag. Com. III. Quod ad novam literarum obligationem, ejus initia ab ipsis moribus repetenda videntur. Postquam enim privati cujusque codices, ac privatarum rationum tabulae veteri fide fieri deserunt, neque amplius coram censoribus jurabant cives, se privatas tabulas sine dolo consecturos , quod sanctioribus rei Romanae temporibus factitatum narrat Dionysius Halicarn. libr. q. p. 23 I. edit. omcautius sibi consulere creditores instituerunt , ne lites sequi cogerentur. Ut enim omnis vitilitigandi occasio debitori praecideretur , pecuniam credituri homines in antecessum sibi caveri curabant per

ipsum debitoris chirographum, in quo debitor se,

234쪽

222 onia m.Rom.Iuris,ae Pur.Lib.LILTit. XXV. teretur, certam pecuniam sibi creditam. Ita enim, si credita pecunia in dubium revocaretur, suamet

consessione debitor irretiebatur . His igitur initiis , ut alias in jure confessi pro judicatis habemtur , proprio etiam consessi chirographo omnino solvere sunt adacti , licet revera pecunia numerata non esset. Nova autem isthaec obligatio liter rum definiri haud incommode potest contractus nominatus , quo quis chirographo suo confessus en mutuo se debere, conveniri a praesumpto creditore potes, licet revera pecuniam non acceperit ε. un.

. t. Primo igitur , ut ejusmodi contractus initus videatur, oportet , ut scriptura debitor sateatur, se mutuum accepisse . Si enim scriptura non imtercesserit, tamquam propria deficiente substantia, huic contractui locus esse non potest. Deinde ipsa debitoris consesso non de quovis debito , sed de mutuo esse debet , licet in praesenti argumento pecuniae quidem vocabulo res omnes fungibiles contineantur , seu generatim omnia , quibus increditum ire creditores solent t. I . C. de non numeri pecvn.

IV. Iam vero sub hujus sortasse contractus initia, ubi de debitoris consessione chirographo facta constaret , nullum debitori erat effugium , eique nulla exceptio prodita suisse videtur , qua actionem eluderet , cum propria consessione argueretur. Cum tamen compertum esset, omnia ad creditorum lubitum solere debitores agere , eosque sub spe pecuniae propediem accipiendae creditori

chirographum praemature tradere, chirographi vero traditionem non semper numerationem pecuniae

sequi , serio cautum oportuit , ne ob sestinatam chirographi traditionem detrimentum debitores c,

235쪽

De literarum obligationibus. 223 perent . Proinde ipsis intra certum tempus tria remedia accommodari placuit. Eorum primum esteondictio causa data, causa non sequuta, qua chirographum a debitore repetitur, quo tradito, pecunia numerata non fuerit t. 7. C. de non numeripe n. Datur enim a debitore chir raphum pecuniae accipiendae causa : non sequuta Igitur numeratione pecuniae, chirographum recte repetitur. Abierum remedium est protestatio non numeratae psecuniae, seu denunciatio creditori facta, qua ei de. nunciatur, numeratam non esse pecuniam, quam

se accepisse, chirographo consessus sit debitor. Si intra justum tempus eo remedio debitor sibi consulum rit, perpetuam exceptionem sibi parabit ι. 9. eod. Utroque hoc remedio ipse debitor ultro adversus

creditorem agit. Tertium remedium dicitur excertio non numerus pecuniae , quam debitor adve sus creditorem opponit intra certum tempus agentem. Et ceterae quidem exceptiones in ipsum reum onus probandi transserunt; praesens tamen exceptio in actorem onus probandi transfert . Eam igitur si reus opponat, ab actore probandum erit, revera pecuniam numeratam esse ; si ab eo numeratio probata non fuerit , reus absoluitur . Neque mirum , singulari quidem exemplo , exceptione Opposita pecuniae non numeratae, in actorem transire probandi onus. De pecunia enim non numer ta reus excipiens negando is se tuetur : atqui facti negatio per rerum naturam probari non potest, ut recte Imperatores advertunt in I. I . C. eod. Hinc facile constat, ipsum etiam creditorem printare oportere, a se pecuniam numeratam esse , si intra legitimum tempus repetatur a debitore chirographum condictione causa data , causa non sequutas

236쪽

224 Dntagm.Rom Jurthae Patr. Lib IIITit. αquuta, aut ab eo denuntietur creditori , numeratam sibi non esse pecuniam . V. At vero praedicta remedia proponendi, aut opponendi facultas ad quinquennium extendebatur olim . Cum tamen raro contingat , per ipsum quinquennium tacere quempiam, chirographo tradito sine numeratione pecuniae , remedia isthaee

intra biennium coerceri jussit Iustinianus I. I .h.3. C. eod. Biennio igitur exacto , qui chirographum mutui accepti causa creditori tradiderit, Omnino solvere compelletur , neque debitor audiri debet, si ipse probare velit , pecuniam sibi numeratam non esse d. t. I .Qeod. Quin licet pupillus ipse sit debitor ob chirographum a patre traditum, si vi-Vus pater intra biennium chirographi sui consensonem non retractarit, is adhuc solvere compelletur l. 3. Ceod. Quamvis vero juramentum alias in re controversa deserri possit actori, isque si jurare recuset, reus sit absolvendus , quia tamen exacto biennio praesumptio juris , & de jure est, revera pecuniam numeratam esse , ne iuramentum quidem deserre reus creditori potest d. l. I . 3. 3. C. eod. Atque haec quidem jure novissimo sunt ab Imstiniano cauta. Uerum nescio quo aequitatis obtentu vulgo hodie in foro receptum , audiendum d bitorem esse, si post biennium ipse probare velit, pecuniam sibi numeratam non esse , ut ad hunc titulum passim monent interpretes. Ceterum non minus moribus hodiernis , quam jure novissimo quibusdam in speciebus intra ipsum biennium exceptio non numeratae pecuniae opponi nequit. Priamo enim id admitti placuit , si post intervallum , vel in separato instrumento denuo consessus

si debitor, revera pecuniam sibi numeratam esse

237쪽

De Iiterarum obligationibus. 22s . penuit. C. de pact. Deinde si vel expresse , vel tacite, veluti usuras solvendo , chirographi verit tem agnoverit t. 4. C. de non numeri pecvn. Tertiosi conveniatur heres ex consessione defuncti , quae testamento fuerit inserta l. Ig. C. eod. Denique si ex chirographo agat argentariuS novell. I M. c. s.

AD TITULUM XXIL

Excursus singularis . . 'De scripturis paratam in Regno exequutionem habentibus.

De literis eοἰθbissicis , apoebis banebatibus, o obligationibus penes acta. ACtio ex contractu literarum olim, ut vidimus,

exceptione non numeratae pecuniae eludi facile poterat. Licet autem post biennium ea evicaciter posset institui, solitis tamen judiciorum ambagibus expedienda erat. Offerendus enim ab actore libellus, impetranda actio, dandi judices erant, qui rem recepto ritu cognoscerent, sententiamque dicerent. Nam cum ea scriptura privata fide constaret, intutum fuisset, eam statim Praetorem exequi . Falso tamen post Bariolum, & veteres Glossatores docuere pragmatici, ex regulis Romani juris nullas scripturas paratam exequutionem habere: quam quidem sententiam operose eraeter alios tuetur Rouitus sub rubrica pragman de instrum. lii quid. n. I. oe a. Id ego Qui-

238쪽

a26 Exeursus singularisdem admiserim sub Republica libera , ubi ignota

instrumenta publica : verum ubi sub Imperatoribus tabelliones sunt instituti , qui fide publica instrumenta conficerent s eorum frequens in Codice

mentio I. 2 de Eunuch. l. I. ut nem. ad Juum patrim. L I . C. de rid. in serum.) per eos saltem instrumenta conscripta paratam exequutionem habuisse crediorim. Nisi enim id admittatur, haud ego video, cui bono tabelliones instituti. Quod enim sortasse quis rerarat, eos adhibitos, ut negotiorum praesto probationes essent , id per privatas scripturas etiam obtineri facile potuisset. Verum quocumque in ea re jure veteres usi fuerint , apud nos certe quasdam ob scripturas seu privatas , seu publicas exequutio parata competit. Parma isthaec exequutio

facit, ut, producta scriptura, judex statim ex ea debitum solvi mandet , neglecta solemnitate judicii . Si mandato judicis reus haud pareat, statim custodiae mancipatur. Juvabit igitur sigillatim hic edisserere , quae scripturae municipali hujus Regni

jure paratam exequutionem habeant: primo autem

sermonem instituemus de literis collybisticis, quas vulgo cambiales appellant.1 l. Principio per literas collybisticas pecunia alibi quidem accepta alibi in genere solvi promittitur. Igitur per ejusmodi literas pecuniae fit permutatio.

Generatim enim pecuniae permutatio duplici sere modo expeditur. Nam primo ita pecunia permutari solet, ut in continenti pro altera nummorum specie altera accipiatur. Deinde ea lege pecunia perminiatur etiam , ut alibi accepta accipientis periculo alio transvectetur, atque ibi in genere solvatur. Priamam illam pecuniae permutationem cambrum reale,

hanc alteram. locale doctores appellant, quia peream

239쪽

De script. parat. in Re n. exequut hab. 227 eam de loco in locum pecunia asportanda suscipi. tur. Et cambium reale quidem frequentissimi apud veteres fuisse usus , argentariorum , & nummulariorum institutum satis evincit. Eorum enim Osficium non solum in rationibus conficiendis , credendo, constituendo , sed in permutanda quoque pecunia versabatur. Rem accurate persequitur Cu-jacius observat. Io. I . ubi & collFbou vocari scribit mercedem illam, quae ob ipsam pecuniae permutationem nummulario solvitur . Cambium locale quoque, quod traiectitium latine dixeris, saltem Ciceronis aevo apud veteres non fuit ignotum. Sane cum Ciceronis filius studiorum causa Athenas prosecturus esset , quaerit ab Attico Cicero, num pecuniam , qua opus filio Athenis esset, secum is asportare deberet , an ejus permutandae esset occasio, &, quae pecunia Romae solveretur, Athenis gnatus posset accipere ad Att.libr. Ιχ.epili. 24. idque inter primos observasse videtur Huberus in

praele'. ad panae libr. II. tit. I. g. I 2. Verum enimvero licet locale cambium Romani veteres non

ignorarint , id ipsum tamen apud eos fuit sat infrequens : pleraque etiam , quae in hoc negotio recepta sunt hodie, ipsis fuerunt ignota . Proinde rem acu tangere videntur illi, qui in saeculo decimo tertio , aut decimo quarto inveniendam statuunt cambii localis originem , si leges spectentur, quae in eo hodie apud populos Europaeos obtinent. Sane vetustissimum literarum collybisticarum exemplum videtur illud, quod extat apud Baldum saeculi decimi quarti scriptorem const. 348. vol. I.

Cum vero in ea negotiatione recepta vocabula Longobardicae sint originis, veluti trasia, maluta, iu-ὰouamento , oeci haud absyrde fortasse statueris, P a ejus

240쪽

218 Excursus singularis

ejus contractus ipsos Longobardos auctores esse. Vb

III. Unde unde locale cambium si repetendum, id inter quatuor personas plerumque geritur. Primo enim in eo est, qui in loco contractus pecuniam ea lege numerat , ut ea alibi restituatur in genere, qui proinde numerans appellatur. Cumque pecunia ita numerata ad alium alibi agentem remitti soleat, ea vulgo remissa dicitur . Deinde in eumdem contractum ingreditur, qui pecuniam sibi numer, tam per tesseram collybisticam alibi solutum iri recipit: is vero, cum periculo suo pecuniam alio transvectandam curet, tralsans, seu trabens appellatur, quemadmodum & respectu ejus ipsa pecuniarrvia, vel tratia dicitur. Tertio in eodem contractu intervenit , qui, exhibita alibi tessera collybistica, pecuniam in loco restitutionis petit, qui praesentans ideo vocatur. In eodem contractu est denique, qui ex mandato trassantis, literis exhibitis, pecuniam praesentanti solvit, isque, cum pecuniam jam soluturus eas acceptet , acceptans vulgo vocatur. Neque

tamen raro contingit, ut plures, aut pauciores hunc contractum personae perficiant. Finge enim , alteri literas a praesentante cedi, eumque , cui cessarsuerint, rursus eas cedere alteri, quinta, aut sexta persona etiam in hunc contractum ingrediditur . Cum vero recepto inter mercatores more

cesso isthaec in dorso literarum scribi soleat , ac per cessionem literae collybisticae per plures personas discurrant , inde vocabula indossamenti, oegiri, in ea re frequentissima. Ceterum non raro fit, ut pauciores quoque personae in hunc contractum ingrediantur. Pone enim, me Romam propediem prinsectu

SEARCH

MENU NAVIGATION