장음표시 사용
191쪽
De inutilibus stipulationibus. 179
ambitum hujus capitis rubrica coerceatur , latius tamen extendi debet. Ut enim, quod de utilibus stipulationibus supra narravimus , ad ceterorum quoque contractuum validitatem dijudicandam recte transfertur, ita, quod de inutilibus stipulationibus disseremus , ceteris quoque contractibus accommodari potest . Hoc enim de inutilibus stipulationibus caput , veluti locus quidam communis in institutionibus interseritur, unde non stipulationum tantum, sed ceterorum quoque contractitum
vis aestimanda . Quaqua de causa igitur inutilis
jubetur esse stieulatio, eadem interveniente, comtractiis generatim omnes inutiles censeri debent.
Inutilis autem esse stipulatio potest aut ipso jure, aut ope exceptionis. Si ipso jure inutilis sit stipu. latio , nullam actionem producit : si inutilis sit exceptionis ope , juris rigore quidem inde oritur
actio , eadem tamen per exceptionem eliditur. Quibus ex causis exceptionis ope stipulationes inutiles esse jubeantur, infra videbimus sub titulo de exceptionib. Hic potissimum perpendemus, quibus ex causis stipulationes inutiles sint ipso jure. Porro quae sub praesenti rubrica de inutilibus stipulationibus prolixius disserit Imperator, compendii, &memoriae causa ad tria capita commode revocari queant. Generatim enim stipulationes inutiles censeri possunt vel respectu ipsorum contrahentium vel rerum promissarum intuitu , vel denique ra tione formae. De omnibus sigillatim agendum. II. Principio igitur ratione contrahentium inutilis est stipulatio , si stipulentur , promittantve muti, surdi , furiosi , infantes f. 7. oe seqv. h. t. Quod ad prodigos , ii quamvis in jure alias pa- 'rum a furiosis absint , ubi tamen de stipulationi, M 1 hus
192쪽
bus agitur , prodigi frustra quidem promittunt, verum utiliter stipulantur l. 6. F. de verb. oblig. Pupilli etiam majores infantia utiliter stipulantur.
promittendo tamen , nisi auctoritas tutoris accesserit , obligare se nequeunt ε. o. h. t. Quod si filiusfamilias sit impubes, ne patre quidem auctore obligare se potest: id ita placuit, ne jussu parentis conditio filii familias deterior quoquo modo fieret F.de verb. oblig. Tantum si peculium adventitium sit filiosamilias, cujus de jure pater legitimus est administrator, in contractu id peculium respiciente auctoritate patris filiusfamilias obligari
non prohibetur l. ult. C. de bon. quae lib. Quod amtem diximus, pupillum majorem infantia sine tutoris auctoritate obligari non posse, generatim admitti non ' debet. Primo enim in ea re distinguendum inter naturalem , & civilem obligationem; deinde in ipsa obligatione civili diversae species distingui debent. Quod ad naturalem obligationem igitur , eam in persona pupilli veteres consistere
posse censuerunt, ut testatur aperte Paulus in I. a I. ff. ad ι. Falcid. Cum tamen naturalis obligatio jus condicendi per errorem solutum adimat, eaque,
fi novata suerit , civilem etiam obligationem pariat ; utrumque autem in pupillis naturaliter obligatis jus non admittat; eo quidem intuitu Iuris- . consulti naturaliter obligari pupillos alis uando ne. gant. Pupillo enim condictionem indebiti instituere licet, si fortasse solverit, quod ex naturali obligatione debebat L i. β.de condict. indeb. ac, si naturalem obligationem novarit sine tutoris auctoritate , Ob novationem conveniri nequit l. sq. ff. de oblig. oe action. Stet illud igitur naturalis obliga.tionis in ipsa persona pupilli ex jure civili nullos
193쪽
De inutilibus stipulationibus . I gressemis esse ; aliorum respectu tamen obligationem naturalem in persona pupilli utilem censeri oportere . Hinc si promissioni pupilli fidejussor accesserit, ob naturalem pupilli obligationem fide jussor acceptus recte convenietur . Atque ita quidem jus obtinet in naturali obligatione pupilli . Quod ad civilem obligationem , non semel in jure civili pupillus civiliter etiam obligari dicitur . Id Vero generatim obtinet , quoties ex re venit obligatio ι. 46. Is de oblim act. Ex re venire dicitur obligatio , quoties res ipsa obligationem ob aequitatem inducit. Ita quidem aequitas ipsa suadet, civiliter obligari pupillum ob impensas in rem suam a tutore , aut gestore nesotiorum i Elas . Utiliter etiam pupillus conveniri poterit ob maleficium , si sit pubertati proximus : & obliga. tiones enim ex maleficio ex re nasci dicuntur princi inst. de oblig. quae ex delire nasci Denique, ne ma lo more quis ex alieno ditesceret , civiliter etiam pupillos obligari placuit, quatenus ex stipulatione, aliove contractu facti locupletiores forent L I .sb. de condict. indeb. III. Quod ad minores , eos sne consensu curatorum civiliter etiam obligari diserte docet Modestinus in Lior. f. de verb oblim & Paulus in l. 3. d. de obliges T ad . Civilis autem obligationis in persona minoris sne curatorum consensu subtilem quidem, sed perelegantem rationem affert Anton. Matthaei de fundam. iur.disput. 1st. Nimirum in pupillo sne tutoris auctoritate civilis obligatio non
consistit , quia ipsa persona pupilli tutori subest Proinde jus civile pati non debuit , ut sine tutoris auctoritate pupillus civiliter obligari posset. Eadem vero ratio civili obligationi minorum s no
194쪽
I32 Syntagm RomJuris, ac PatriLib.L D. H. consensu curatorum initae impedimento esse n poterat, cum non minorum personae, sed res tan- . tum ipsorum curatori subessent. Utilem vero sui Lse minorum obligationem sine consensu curatorum contractam , inde etiam probari queat , quod minor sub curatore constitutus in integrum restutui dicitur in l. 2.2' 3.C.s tui.vel curat.intervenis Atqui restitutio locum habere nequit, nisi civilis obligatio ponatur . Haec , nisi fallor , aperte suadent, civiliter apud veteres obligari potuisse minores, eosque per restitutionem in integrum sibi consulere oportuisse . Sed isthaec apud nos hodie frustra quaeruntur. Receptis enim in Resno Neapolitano moribus minores parum a pupillis absunt, eorumque sine consensu curatorum Obligatio inutilis in foro censetur. IV. Inutilis quoque censetur obligatio , si sti. pulator, & promissor pro una persona ob potestatis vinculum censeantur . Ita quidem olim, si uxor convenisset in manum, cum matrimonio ita inito in potestatem viri foemina transire juberetur, inutiles inter virum & uxorem stipulationes erant. Ex quo tamen per conventionem in manum exolevere nuptiae, 'Miles coeperunt esse stipulationes inter virum & uxorem , modo ne qua fraus legi fieret donationes inter conjuges interdicenti . Hoedie igitur potestatis vinculum tantum inter dominos e servos, filiosfamilias Sc parentes obligationes impedit . Proinde jure quoque novissimo inutiles stipulationes erunt inter servos & dominos, filiossamilias & parentes , quorum potestati subsunt f. s. h. t. Id ipsa ratio potestatis exposcit. Si enim utiliter stipularetur a parente filius, aut parenti filius recte promitteret, sibimet se obligare videre.
195쪽
De inutilibus sipulationibus. Iggderetur parens , cum ob potestatis vinculum a filio diversa persona non censeatur . Cum tamen,
inspecto jure naturae, diversa persona si patris iafilii , naturalis obligatio inter patrem & filium admitti debet. In ipsa tamen obligatione natur,li effectu juris interest , num ipse parens a filiost stipulatus, an filio parens promiserit. Si enim parens a filio stipuletur , naturalis in ea specie obligatio essectu juris civilis haud caret ; nam eo nomine fidejussor acceptus conveniri a parente poterit , ut generatim obtinet in naturalibus obligationibus, queis fide,ssor accesserit t. 35. I. F. defriiusC. Contra si stipuletur a parente filius , naturalis obligatio essectu juris est prorsus inutilis, eoque nomine fidejussor acceptus conveniri nequit. Si enim in ea specie consisteret fide jussoris obligatio, ipsi parenti acquireretur: id vero absurdum est dici, quia, ut scribit Paulus in d. t. s6. g. I. pro eodem,& eidem quis obligari non potest. Ceterum jure civili discrimen est inter servos , filiosque familias . Servus enim non solum domino, sed ne aliis quidem obligari potest ; verum filiusfamilias patri quidem obligari nequit ; at extra causam mutui aliis recte promittit g. 6. h. t. Sed & ipse parenti filiu familias recte promittit non solum in bonis castrensibus, aut quasi, sed in peculio etiam adventi-tio , si ejus plenam proprietatem habeat arg. n veli. II7. c. I. Quatenus tamen in Resno hodie
filiifamilias obligari queant , infra videbimus libr.
V. At vero cum filivssimilias civilem perso nam habeat, elimdem vero servi mutuentur a domino , filii quidem familias, aut servi, recte parenti, ac domino stipulantur; verum si aliis, quorum
196쪽
in potestate non sumus , stipulati fuerimus , jure civili frustra stipulati videbimur *. . h. t. Hinc siquis sibi,& Sej6 decem dari stipuletur, stipulator
quidem quinque petere poterit; in cetera quinque Sejo non datur actio d. 4. h. t. Ejusmodi enimctipulationem ita resolvi placuit, ut quinque sibi, quinque tertio stipulatus quis videretur: atqui tertio per extraneum acquiri actio jure civili non potest.
Res enim quemque suas agere voluere veteres, &per ipsos procuratores acquiri cuipiam noluerunt. Ut enim per vicariam procuratorum operam adlio acquiri posset, ejus cessio facienda a procuratore erat L 9. 2.1. do acqu. possess. Cum tamen hodie ad simplicitatem juris Gentium contractus redire sint jussi, neque naturale ullum impedimentum alteri per alterum obligationem acquiri vetet, utilis hodie censeri debet alteri facta stipulatio, ubi eam tertius ratam habuerit. In eam sane sententiam sori praxis proclivior videtur hodie, ac pro ea aequissime disserit Hertius ad Pinendors de jur. nat. π G ut. 3. 9. s. Eadem quoque sententia prasmaticos infestos haud habet. Vide Moevium p. .
Ceterum si quis ita promitti caverit, ut, quod deductum in stipulatum fuerit, sibi, vel tertio solvatur, ipsa subtilitate juris inspecta , utilis stipulatio censeri debet , ac sibi , non tertio , solidum stipulatus videbitur. Ubi enim quis ita stipulatur, debitori tantum relinquere videtur arbitrium , ipsine stipulatori, an tertio in stipulatione adjecto sol. Vere malit . Proinde in ea specie debitor libera. bitur, quamvis tertio , invito stioulatore, solvat. Cum tamen ex ejusmodi stipulatione nullum ter
197쪽
De inutilibus stipulationibus. I 8stio jus exigendi sit, s suerit ei solutum , tacito
stipulatoris mandato ei solutum videbitur . Quapropter adversus tertium mandati actionem recte
stipulator instituet, sibique restitui postulabit, quod
ad eum ex sua stipulatione pervenerit ε. 4. h. LOL I3I .F. de verb. oblig. VI. Quod vero diximus , rigore juris civilis inspecto, per alienam stipulationem alteri obligationem acquiri non posse, generatim admitti non debet. Ex quarumdam enim personarum stipulatione alteri, si non directam , saltem utilem actionem acquiri placuit. Primo enim tutor, curator, actor etiam Civitatis stipulatione sua utilem acti,nem pupillo, minori, Civitati acquirunt l. s. β. de pecun. cons. Praeterea , licet ut supra monuimus, Per procuratorem ρbligatione quaesta , sne ejus cessione domino agere non liceret , utilem tamen actionem sine cessione ex stipulatione procuratoris domino competere voluere veteres, si ex re domini stipulatus is soret t. 68. F de procvr. eive prinmissum esset, prauente domino l. 79. F. de verb. Oblig. aut alio modo denique domino res salva esse non posset, quae species ab Ulpiano proponitur in . I 3.3.2s. ff. de action. empl. Utilem etiam actio. nem ex stipulatione tertii competere jus civile ju, het, si actui naturali ea suerit adjecta . Ita quidem, si rem Sempronii penes me existentem apud alterum ea lege deponam, aut commodem, ut ea domino restituatur, utilis depositi, aut commodati actio domino non denegatur Isenuit.C.ad exhib. Denique, ut alia omittam, per Principum constitutiones etiam lenitus in donatione suit juris an liqui rigor. Si enim in donationis legibus placuisset, ut certo post tempore , quod donatum esset,
198쪽
186 0ntagm RomJuris, ac Patr.Lib III. t. XX. alteri resti tueretur, utilem actionem juxta donat ris voluntatem tertio competere voluerunt Diocletianus & Maximianus in L 3 C de donar quae sub .mod.
VII. Jam vero, licet ob juris civilis subtilitates ex aliena stipulatione numquam tertius agere
directe possit, species tamen in jure civili non desunt, in quibus ob ejusmodi stipulationes non temtio quidem, sed ipsi stipulatori actio directa quaeritur. Id autem generatim obtinet, quoties ipsuis stipulatoris interest , alteri dari, fieri, quod deductum in stipulatum fuerit . Cum enim nostra pecuniariter interest, alteri dari, fieri, potius nobis, quam alteri stipulari videmur l. 118. h. vlt. θ. de Derb. oblig. Hoc ipsum tribus exemplis illustrat Tribonianus i q. h. t. Primo enim si, qui pupilli tutelam administrare coeperit, administrationem contutori cesserit , ab eoque , rem pupilli salvam fore, fit stipulatus, si male pupilli res gesserit administrator , a contutore di recte conveniri potierit . Interest enim contutoris , qui administra. tionem cesserit , rem pupilli salvam esse . Neque enim , qui administrationem contutori cedit, tutelae periculo liberatur ι. 3. f. de admin. xui. Deinde , si quis stipuletur procuratori suo , ipsemet etiam agere di recte potest : interesse enim stipulantis potest , ut pecunia procuratori solvatur, cum eam actione mandati repetere a procuratore queat. Denique directe etiam agere non prohibetur, qui stipulatur creditori suo: si enim credit ri pecunia non solvatur, poena adversus stipulat rem committi potest , aut aliud incommodum in
eum redire. Quod si quis tertio stipulatus stipui, tioni poenam adjiciat , si contra stipulationem factum a promissore fuerit, directe stipulator poenam
199쪽
De inutilibus stipulationibus. I 87
condicere poterit , licet non probarit , sua interfuisse, stipulationem impleri. Ubi enim stipulationi poena fuerit apposita, non inspicitur, quatenus stipulatoris intersit , tertio solutum esse , sed ipsa poenae promissio, quae stipulatione commissa a sibpulatore recte repetitur I 8. h. t.
VIII. Ipsarum rerum in stipulatum deductarum intuitu aliquando etiam inutilis est stipulatio. Generatim enim , ut, valeat stipulatio, necesse in primis est, ut, quae in eam deducta fuerint, dari,
fieri per rerum naturam queant : nam impossibi. lium nullam placuit obligationem esse: neque enim serio agere censuere veteres contrahentes , qui de impossibilibus pacti forent ι. 18 s.f. de rem iuri Per rerum autem naturam fieri non posse dicuntur, seu quae propter naturae leges numquam extiterunt, seu quae extiterunt aliquando quidem , sed deserunt esse, quo tempore promittuntur. Proinde non solum frustra quis stipulatur Hippocentaurum , montem adamantinum, & generatim omnia, quae constans naturae ordo fieri non patitur, sed & servum mortuum , aut deustas aedes i. 69.
si de Cerb. oblig. Sicubi autem ejusmodi stipulationes inutiles iurisconsulti dicunt , id eo pertinet, ut non solum ipsus rei praestandae, sed aestimationis quoque remissa necessitas intelligatur l. Iog. F. eod. Quapropter si qua poena rerum impossibilium stipulationibus suerit apposita, ea nofi committetur d. l. 6is f. eod. Cum tamen culpa, vel debitoris mora obligationem reddant in jure perpetuam L 23. F. eod. si res utiliter ab initio promissa mora , vel culpa debitoris dari posse deserit, eam recte creditor sibi stipulatur Ha .eod. Utiliter etiam promittuntur, quae per rerum natu
200쪽
I88 SInta .RomJuris, ac PatmLib.LLI. LXX.ram fieri non prohibentur, sed in promissoris persona censentur impossibilia. Quamobrem pauper vim obligationis haud effugiet, si decies centena pronu- serit, licet eam pecuniae summam extricare nequeat . Quod si stipulationis tempore in rerum natura res haud existat , existere tamen quandoque possit, utilis adhuc stipulatio censeri debet. Hinc recte promittuntur futuri fructus, licet promissionis tempore in rerum natura non exstent
IX. Iam vero in praesenti argumento rerum impossibilium vocabulo continentur non solum quae per rerum naturam fieri non possunt , sed &quae bonis moribus, aut lesibus etiam civilibus adversantur . Proinde inutilis est stipulatio de quota
litis, quippe juri civili contraria L s3. F. de pact. Ex stipulatione etiam conveniri promissor haud potest, si homicidii, alteriusve flagitii causa facti, vel faciendi promissum ab eo quid fuerit ι. I 23θ.deverb. ob t. Generatim enim, quod ex turpi causa
promittitur, peti non potest h. 23. h. t. Id adeo verum est, ut, si quid promittatur flagitii non admittendi causa, ne inde quidem actio detur. Flagitiosum enim videri debet, propter pecuniam abstinere scelere L I. β. de condict. ob tur .vel injuss.ca . Opportune hic tamen addubitari queat , an ob turpem causam pecuniam jam solutam repetere liceat. In ea re veteres distinxisse comperio, num solius dantis, an accipientis , aut utriusque denique turpitudo soret. Si solius dantis turpitudo suisset, condictionem ob turpem causam negarunt indulgendam esse l. 4. f. g. β. eod. Sin in solum accipientem turpitudo rediret, repetenti condictionem
