Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

dam, qua convenitur, ne petere liceat , ut recte videtur advertisse Cujacius. Ita probe convenient omnia . Neque enim paciscendo quispiam alteri praejudicium creare potest . Nam cum , auctore Paulo in L l. 27. g. a. in pactis factum versetur, in stipulationibus vero jus contineatur , per accepti lationem quidem liberatur ipso jure debitor, ex pacto tamen nascitur tantum exceptio. Ea autem tantum prodesse poterit adversiis stipulandi correum, qui pactum de non petendo interposuerit ἔ neutiquam vero adversus alterum , qui pacto non sum rit assensus : et enim agenti pacti exceptio opponi nequit . Illud tamen addubitari queat , an , si alteruter stipulandi correus Blidum solus exegerit , acceptum alteri communicare cogatur. Primum omnium in ea re pacta servari debent,

si qua inter stipulandi correos convecita fuerint. Quod si ea de re nil nominatim pacti sint contrahentes , passim doctores distingui jubent, mam ex causa lucrativa , an onerosa plures stipulandi cor- rei sint constituti . Si ex causa lucrativa .pluribus promissum fuerit in solidum , qui solidum solus exegerit, nihil alteri communicare compellendumajunt, cum leges vigilantibus favere debeant. Sin ex causa onerosa plures constituti fuerint stipulandi rei , qui solidum solus exegerit, alteri partem facere oportere scribunt aliorum sociorum exemplo . 62. f. ad L FnDid. Vi&Perra. ad Cod. h. t. n. IS. IV. Opportune etiam disceptatum hic video, an reo debeodi , a quo solidum solutum suerit, contra reliquos correos actio competat , eolque pro rata sngulos convenire possit . Sane si strictam rationem juris inspicias , ubi, qui solidum Mus tauerit , adversus ceteros correos actionem

182쪽

I o Ontagm.Rom. rιs re Patr.Lib.LLI. t. XVIII. a creditore in solutione sibi cedi neglexerit, ei adversus ceteros debendi correos deneganda videtur actio , nisi ii vel socii fuerint, vel pecuniam

in communes usus acceperint . Cum enim nullum negotium gestum videatur inter ipsos debendi correos, subtilitas juris pati non debet , ut solidum solventi adversus alios concedatur actio. Uerum eam juris subtilitatem insuper habuisse videntur Diocletianus & Maximianus in I. a. C. de duob.reis stipui. Sic enim ibi de correo Principes, a quo solidum fuerat exactum : s probaveris, te comυentum in folidum exo isse , Rector Provinciae

juvare te adversus eum , cum quo communiter mutuam pecuniam accepisti, non cunctabitur. Eam quidem Imperatorum sententiam de correis sociis accepere complusculiiFaber etiam verba isthaec vel ab inepto interprete, vel ab ipso Triboniano corrupta contendit conieRIIA. verum seri sequitasael. 2. Ita quidem accepit, ut solidum solventi correo actionem adversus ceteros generatim indulgeat, adique ita saepius judicatum Faber ipse non dissitetur

in Cod. h. t. desin. I. Num autem in ea specie utilis negotiorum gestorum actio, an ex d. I. z. condictio ei, qui solverit, sit accommodanda, frustra hodie disputatur. V. Denique jure Codicis exploratum est , smgulos debendi correos in solidum conveniri posse,

ac frustra eos beneficium divisionis opponere I. I. C. h. t. Mutatum id tamen vulgo contendunt interpretes per novell. 99. & inde desumptam auth. hoc ita. C. eod. Ea enim novella beneficium divisionis correis concessum ajunt, nisi alter vel absens, vel non solvendo st, aut illi beneficio renunciarit, aut causa denique inter mercatores agatur, de quo

183쪽

De stipulatim. femorum. I Iquo Perezius ad C. Li. n. II. Verum rectius videntur observasse quidam, praedictam Iustiniani novebiam perperam intellectam esse authenticam etiam hoc ita. in Codice ab Imerio loco non suo positam: praedictam vero Iustiniani novellam non de correis generatim omnibus, sed de correis tantum , qui mutui fide,ssores fuerint, intelligendam esse. Olim scilicet jure pandectarum , si vice mutua corres fidejussissent, quisque in Blidum conveniri poterat, eique, qui conventus esset , beneficium divisionis non licebat opponere ex Papiniani sententia in LII. Is de duob. reis consi. Praedicta autem novella Iustinianus veteri pandectarum juri derogatum voluit , cum ibi diserte definiat, divisionis beneficio vice mutua fide jussores uti oportere. Verum , utut cum plausu isthaec disputentur , in soro praevaluit Irnerii auctoritas, & res judicatae pluribus debemdi reis beneficium divisionis passim accommodant. Vid. Stryk. ad pandin. h. t. f. s.

TITULUS XVIII.

De stipularinidus servorum . STipulatio civilis contractus est igitur rigore

juris stipulari nequeunt, qui jure Romanae CLvitatis destituuntur. Proinde , cum servi jure Civitatis non uterentur , subtilitate juris inspecta frustra stipulari videbantur . Verum , quemadmodum alias personam domini jus civile servos mutuari patitur , eorumque actus dominorum persona sustinet , ita ex dominorum quoque persona servis stipulari concessit, ut contractus fastius expedirentur in Civitate princ. h. t. Cum vero neque

184쪽

I72 Syntagm.Rom furis,ac Patr.Lib.LILTit.XVIII. que dominium , neque jus quodlibet ex principiis Romani juris consistere in servo posset, quicquid servi stipulatione quaesissent, dominis ipsis acquirebatur, Iive sibi, sive conservis , sive dominis, uve denique impersonaliter servi stipulati serenti. eod. Tantum in facti stipulationibus ita receptum jus fuit, ut, quod sibi fieri licere servus stibpulatus esset, ejus fiam exercitium tantum servus habere posset , neutiquam vero dominus , licet facti emolumentum in ipsum dominum rediturum esset. Ita quidem, si servus stipulatus dicatur, ut sibi ire , agere liceat per fundum alienum, ire,

agere tantum poterit servus , non vero dominus β. 2. eod. Secus est tamen , si viam, aut actum sibi servus promitti curet . Cum enim in ejusmodi stipulatione jus viae, vel actus, non factum ipsum contineatur, jus viae, vel actus ipse dominus e Xercere. poterit L I7. F. de stipui. ferυ. Quod si pluribus dominis communis sit servus, singulis acquirit pro rata dominii , nisi nomine , vel jussit unius sit stipulatus, vel res in stipulatum deducta ad

unum tantum pertinere possit β.3. d. Neque vero tantum vivente domino, verum eo quoque desuncto servorum stipulationes ratas jus haberi jubet. Cum enim ante aditionem hereditas sustineat de- iuncti personam, jus quodlibet ab hereditario servo quaesitum acquiretur hereditati jacenti , ac peream, essectu juris inspecto, heredi suturo princi eod. Sed haec hodie tanti non sunt , ut nos diutius morari debeant.

185쪽

TITULUS XIX.

De diυisione stipulatronum . EX diverso contrahendi modo stipulationes supra cum Imperatore divisimus in puras, conditionales , & quae in diem , aut ad diem fieri

dicuntur . In praesenti rubrica Tribonianus aliam stipulationum divisionem exhibet a causis essicientibus repetitam . Nimirum licet stipulationes sine conventione intelligi nequeant , ea tamen in stipulationibus facta conventio vel a libero contrahentium arbitrio proficisci solet , vel ex praecedente jussit magistratus, aut judicis . Prout igitur in stipulationibus consensus aut a contrahentibus ultro, aut auctoritate judicis, Praetorisve interponitur, eas dividit hic ImperaGr in Praetorias, iudiciales , communes, & conventionales. Verum, si accuratius rationes ineas, eam stipulationum divisionem bimembrem sacere queas . Si enim causas emcientes in stipulationibus spectes , eas dividere generatim licet in necessarias, & υoluntarias. Necessarias recte dixeris, quae auctoritate PraetoriS, aut judicis praescribuntur invitis ς voluntarias appellabis , quae ex contrahentium interponuntur ambitrio . Sed pro recepto scholarum more Imperatoris vestigia sequi lubet. II. Principio igitur Praetoriae stipulationes sunt, quae ante litem contestatam jussu Praetoris a litigantibus interponuntur 3. a. h. t. Contra judiciale&sunt, quae, lite jam contestata, interponi jubentur

auctoritate judicis g. r. eod. Ut autem Praetoriarum,& judicialium stipulationum discrimen clarius innotescat, advertendum in primis, jure pandecta

186쪽

I7ψ 0ntagm. ROm ris,ac Pare.Lib.IIITit.XIX. rum olim maxime intersuisse inter magistratus, seu Praetores, & judices . Cum enim tot controversiis in civitate definiendis per se ipse Praetor superesse non posset, ita a suis initiis receptum jus Romae fuit, ut Praetor per se quidem non judic, ret, sed judicium potius ipse juberet , ut constat ex Cicerone de legib. 3. Tα πρωτα judiciorum igitur, & quae viam controversae perimendae stemerent,

veluti in jus vocatio, actionis editio, & id genus

alia, expedienda erant coram ipso praetore. Ubi visum Praetori soret, recte ad judicium provocatum esse, datis ex sormula judicibus, coram quibus de controversia disceptaretur, Praetoris jurisdictio interquiescebat. Ita quidem judices cum nuda notione dati rem cognoscebant , sententiamque dicebant, quam ipsorum religio suaderet . Ossicium Praetoris igitur in judiciis jure ordinario se exerebat ad lutis contestationem inque; lite jam contestata , judicum ossicium evalescebat , donec sententia dicta foret. Dicta vero sententia , judicum cessabat

ossicium , ac , si auctoritate publica ea exequenda seret , ad ipsum Praetorem redeundum erat. Neque enim mixtum imperium pedaneis judicibus erat, quo refractarios coercere possent seu captivpignoribus, seu manu etiam militari . Ex quibus sat, puto, liquet, Praetorem de jure , judices dicasse de facto . Vide Noodi. de 'urisdict. oe imper. I. 8. Quaedam tamen causae extraordinarii imris erant, quas per Praetorem ipsum dirimi opo rebat , in quibus extra ordinem dicebatur judica. re Praetor. Cons. Ioseph. Aver. interpr. iur. I. I Neque tamen in causis ad Praetoris cognitionem

pertinentibus per se solus judicabat Praetor , sed Centumviros in conssium adhibebat , ut late de

t mom

187쪽

monstrat idem Noodi. De. est. Cum igitur ita ju. dicia apud Romanos comparata forent, facile intelligitur, quae Praetoriae, quae judiciales stipulationes

fuerint . Haec ipsa tamen non fuere perpetua. Ab ipsis enim Diocletiani, & Maximiani temporibus Praetores,ia Magistratus ceteri controversias sententia sua sunt jussi dirimere, modo ne graviores 'occupationes publicae , ve, causarum multitudo aliud suaderent l. a. C. de pedan. iudici Si nihil eorum intercederet , tantum in negotiis humilioribus pedaneos judices a magistratibus dari concessum l. s. C. eod. Ex quo autem placuit, ipsos magistratus controversias per se definire , Vocabula judicum, & magistratuum confundi coeperunt, ut imdicat ipsa rubrica Codicis de inc. omn. iud. Neque tamen hinc inseras , frustra distingui hodie stipulationes in Praetorias, & judiciales. Hodiedum

enim Praetorias stipulationes recte dixeris , quae ante litem contestatam a judicibus interponi jubentur ; judiciales vero, quae eorumdem auctoritate post litis contestationem interponuntur. III. Iam vero Praetoriarum stipulationum bina exempla Tribonianus exhibet Primo enim ad eas pertinere scribit cautionem damni insecti causa praestari solitam ; deinde eam, quam legato. rum servandorum causa pnestat heres . Ejusmodi autem stipulationes Praetorias esse constat, cum quia ante litem contestatam interponuntur , tum quia

ab ipsa Praetoris iurisdictione pendent . Hinc si quis

eo nomine cavere nolit , remediis Praetoriis c diceri potest. Eo potissimum pertinet missio in possessionem bonorum ejus, qui alterutram cautionem praestare renuat . Nam si quis a vicino interpellutus ob ruinosas aedes damni insecti jussu Praetoris haud

188쪽

I 6 Ontagm.Rom Juris, ac Patr.Lib.IILTit .nx haud caveat , actor in ipsarum aedium possessi,nem mittitur l. 7. F. damn. in . Heres etiam, si legatis, aut fideicommisso relictis in diem , legatorum servandorum causa cautionem haud praestet, qua promittit, die, vel conditione exi stente, se leg, ta solutum ire adversario possessio bonorum ejus a Praetore decernitur l. H. F. ut legat. seu fideicomm.

nom. caveat. Plura alia Praetoriarum stipulationum

exempla congessit Cujacius ad i. s.ff.de verb. obli Ita sane Praetoria stipulatio est cautio, judicatum solvi,& rem ratam dominum habiturum : & eae enim ante litis contestationem jussu Praetoris interponuntur Φ. I. s. de fatisdat. Sed vulgata sunt isthaec apud interpretes . Illud potius admonere praestiterit, sub Praetoris vocabulo ex veterum Latinorum usu Magistratus omnes hic indigitari . Proinde , si quae cautiones per alios magistratus praestari jubeantur , eas etiam Praetorias recte di-- xeris. Sane Tribonianus ipse non dissitetur a.

, t. sedilitias quoque stipulationes sub Praetoriarum vocabulo intelligi oportere. Id inde factum, quia in Urbe Praetor potissimum jurisdictioni praeerat,

licet aediles etiam perinde, ac ceteri magistratus, suam jurisdictionem expedirent praesertim in emptimne , venditione. Hinc frequentissimae cautiones edicto aedilium memoratae, Iervum erronem, rem vistiWam , pecus morbosum more esse , quae passim Occurrunt in xit. Is de aedit. edict. IV. Iudicialium quoque stipulationum tria evempla prosert Tribonianus g. r. h. t. Primo enim ad judiciales stipulationes pertinere scribit cautimnem de dolo deinde eas , quae de persequendo servo, qui in fuga est, ac rei pretio restituendo, interponuntur . Igitur de dolo cautio auctoritate

189쪽

judicis ab eo praestatur , qui actione in rem convenitur: per eam is post acceptum judicium adversario cavet, se finito judicio rem cum omni causa restituturum , neque quidpiam rei perdendae, corrumpendae gratia dolo malo admissurum esse l. ao. F. de rei vind. Per cautionem de servo pe

sequendo , legatario auctoritate judicis promittit heres , se servum legatum , qui fugam arripuit, persequuturum , eumque legatario restitutum ire , si eum invenerit I. 69. h. s. F. de legat. I. De rei denique pretio restituendo cavent , qui judicis auctoritate promittunt , se rei petitae pretium restituturos, si ipsorum dolo , vel culpa ea restituta non fuerit. Ita etiam coheredes in judicio fami 'liae erciscundae cavent de aestimatione pro cujusque parte reddenda t. et s. Io. 6.famit. ercis. U. Communes stipulationes dixere veteres, quae pro re nata alias jussu Praetoris ante litem contestatam, alias auctoritate judicis post litis contesta. tionem interponi solerent . Ita quidem cautio, rem pupilli salvam sore, communis existimari debet . Licet enim ejusmodi stipulatio ante litis contestationem interponi deberet, si tamen inter litis

contestatae moras liqueret, ejusmodi cautionem non fuisse praestitam , a tutore eam cautionem exigere judex non vetabatur . Ex juris enim recepta regula apud Romanos invaluit, ut ' quae propria magistratus, & jurisdictionis forent, ubi de his primcipaliter ageretur, eadem , si in judicium quaqua

de causa venirent , ad judicis etiam ossicium pertinerent l. I. C. de ord. iud. Ad communes etiam stipulationes pertinet cautio de rato , seu ratam rem dominum habiturum, quam is praestare com

pellebatur , qui actionem alieno nomine postulabat Tom. IIL M 3.

190쪽

I78 Syntagm.RomJm is,ae Patr.Lib.III Tit. XX. h. 4 h. t. Ea quidem cautio ante litis contestatimnem jussu Praetoris interponebatur; eadem tamen, si omissa seret, ac lite jam contestata constaret, falsum procuratorem esse , qui pro procuratore se gesserat , postulante adversario , recte judex eum cavere cogebat, rem ratam dominum habiturum. Stipulatio quoque de dupla, qua cavebat venditor, rem vitiosam non esse , communis existimari debet : ea enim interdum jussu judicis , interdum auctoritate aedilis interponebatur L s. F. de veta. Ubiis. Sed desino hic ego plura. De his enim I, te doctores ad d. ψ. b. t. VI. Conventionales denique stipulationes sunt, quae neque jussu Praetoris, neque judicis, sed sola conVentione partium interponuntur. Earum nulla exempla Tribonianus affert , quia omnibus fere contractibus apponi solerent. Alias enim me advertisse memini, omnes sere contractus per stipulationes firmasse veteres. Licet enim contractus per se rati forent , major tamen firmitas eis accedere credebatur, si stipulationibus muniti essent . Hinc recte Cujacius ad L 16. F. de verb. oblig. stipulationem vocat παν&κ 1ν , quasi contractum quemdam universalem, unde alii robur acciperent.

De inutilibus stipulationibus.

E Nucleavimus cum Triboniano hactenus, quomodo stipulationes recte concipiantur videndum porro, quibus ex causis eaedem vitiosae fiant. Licet autem praesens in institutionibus argumentum angustius videri queat,& intra stipulationum

SEARCH

MENU NAVIGATION