Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

De inutilibus stipulationibus. I 89

accepisset, ut restitueret, quod exempli causa ex deposito reddere teneretur, condictione ob turpem causam conveniri posse pronunciarunt l. a. f. I. F.

eod. Quod si utriusque turpitudo fuisset , quia inpari causa melior possidentis conditio videbatur, condictionem ob turpem causam denegarunt . Ita

quidem si quis in adulterio deprehensus pretio sexedemerit, is frustra condictionem instituet l. 4. princ. F. eod. quemadmodum & ob turpem causam condictio frustra instituetur ab eo , qui judicem pecunia corruperit, ut secundum se judicaret L 3. F. eod. Atque hic illud cum Paulo juvabit adve

tere, ob causam utrique contrahenti turpem is

lutum repeti quidem haud posse ; si nondum tamen si a promissore solutum , frustra stipulatorem agere ; doli enim ei obstabit exceptio . Id ita definiri placuit, quia hic etiam in pari causa possessori lavendum erat t. 8. β eod. X. Praeter res impossibiles frustra etiam proemittuntur res exemptae commercio, seu natura sua

extra commercium illae sint, seu personarum respectu, aut temporali ipsarum etiam rerum intuitu. Ita quidem licet sua sponte mancipia commercio non sint exempta, servus Christianus tamen Iudaeo frustra promittitur l. vn. C. ne Christ. mancip. haeret. Commercio etiam per se non sunt exempta tigna, si tamen ea juncta sint aedibus, frustra promittuntur i. q. .F. de legat. I. Cum vero saepissime fieri queat, ut alteruter tantum contrahentium rei commercium habeat, neutiquam vero alter , addubitatum in ea specie video, an utilis censeri debeat stipulatio. In ea controversa veteres ita distinxisse novimus, ut si stipulator ipse rei commercium non

haberet, stipulatio esset inutilis, licet ejusdem com-

202쪽

1 9o vntam Rom. uris, ac Parr.Lib.III t. . mercium promitari soret; sin rei commercium stipulator haberet, stipulatio censeretur utilis, licet ejus commercium promistari non esset ι. 34. F deverb. oblig. Quamvis enim rem ipse promissor possdere non posset , nil tamen impedimento erat, quominus rem ea sub leget emeret , ut protinus stipulatori praestaretur. Ceterum adeo certi juris est , AEn commercio exemptam frustra promitti, ut, licet promissionis tempore in stipulatum utiliter deducta suerit , si praestationis tempore ea exempta commercio reperiatur, inutilis exitu stipulatio fiat a. h. t. Neque enim novum in iure est, ut

utiliter ab initio gesta resolvantur, si in eum casum inciderint, a quo incipere per leges haud poterant L 29. F. de rem iuri Id tamen intellige, si sine mora , vel culpa promissoris commercio res exempta fuerit. Si enim tale quid intercesserit, si non rem ipsam , aestimationem saltem promissor praestare compellitur l. 23 de verb. oblig. Quid 1i sciens promistor promissione rei extra commercium ignoranti stipulatori illuserit ρ Adhuc in ea specie stipulationem inutilem censuere complusculi. Rectius tamen alii cum Ioanne Fabro ad d. g. a. h. t. ita distinguunt, ut si ex causa onerosa promissiam quid tale fuerit , aestimatio stipulatori praestetur ὁ un ex causa lucrativa , promissor non obligetur . Id sane & aequitas ipsa suadet,& conformius jsri videtur. Ita alias si ignoret emptor, rem sbi venditam sacram esse , id sciat venditor, empti actione emptor aut pretium , aut quanti sua intersuit, se deceptum non esse , consequi

XΙ. Frustra etiam res suas quis sbi stipulatur

f. a. h. t. Quod enim jam nostrum est, magis nostrum

203쪽

De inutilibus stipulationibus . I9rstrum fieri non potest i . de action. Inde fit, ut ne utiliter quidem rem alienam stipulemur in casum , quo nostra reperiatur 3 et I b. t. Recepta enim est in jure regula , in eum casum inutiliter conferri actum, quo inutiliter pure fieret ex ι. 4. C. de donat. ant. nupt. Licet autem in praedicta specie ne a limationem quidem petere liceat, eadem tamen ratio impedimento non est , quominus rei nostrae pretium nobis utiliter stipulemur l. 8a. 1. deverb oblis. Quod si rem alienam utiliter ab initio stipulati simus, eaque, antequam stipulationis causa traderetur , nostra alio titulo facta fuerit, quemadmodum de legatis supra monuimus, distinxere veteres, num ex causa lucrativa, an onerosa

res in stipulatum deducta quaesita stipulatori soret, num ex causa etiam lucrativa , an onerosa stipulatori promissa per stipulationem esset. Si alterutra causa onerosa fuisset, stipulationem evanescere ninluerunt : post acquisitionem igitur aestimationem stipulatori non denegarunt. Sin stipulationis , &posterioris acquisitionis causa lucrativa suisset , realiunde quaesita, ne ejus quidem aestimationem peti posse statuerunt ob vulgatum in jure illud, duas causas lucrativas in eamdem rem , & personam non posse concurrere L 83. q. 6. st de verb. oblig. XII. Denique jure civili frustra promittitur, alium daturum, facturum. Qui enim ita promittit, ipse quidem non obligatur, quia voluntas se obligandi defuit; tertius vero vel ideo non obligatur quia absurdum in Civitate Bret, per alium obligari quempiam. Aliunde, ut ex alterius stipulatione alteri obligationem acquiri noluere veteres , ita de se quemque promittere voluerunt l. 83. ff.de veta. oblig. Aliud juris est tamen, si quis factum

204쪽

I92 SFntagmRo uris, ac Pur.Lib.III. LXX.ctum , aut praestationem alterius a sua persona suspenderit , veluti si quis per alium non fieri promiserit , quominus rem habere liceat, aliumve judicio sisti, aut rem ratam dominum habiturum. Ita enim potius de facto proprio , quam alieno promittere quis videtur l. 38. s. eod. Inde autem fit, ut si quis, se effecturum, curaturumve dixerit , ut alius quid praestet, aut faciat, is in tantum conveniri possit, quantum se effecturum, curaturum promiserit, per alterum fieri, praestari L73. f. de legat. I. oe d. h. 3. h. t. Licet autem sexcenties sit in jure proditum , ejusmodi promissorem conveniri posse , si ab altero non praestetur, aut fiat, quod deductum in stipulationem fuerit, post

Bariolum tamen cons. 236. vulgo statuere pragma'

tici , eum conveniri non posse, si omnem diligentiam frustra adhibuerit , ut ab altero daretur, aut fieret in stipulatione promissum. Uid. Mant. δε

moribus quidem hodiernis, ut tertio quis non in intiliter stipulatur , ita si quis simpliciter praestatis nem , aut factum alienum promiserit , eum utiliter obligari putant. Quod quidem & aequitati naturali convenit, & a jure Pontificio minus abest.

Vid. Covarruviam ad c. quamvis . de pact. in o Verum, ut Omnis in ea re controversia praecavea

tur , optimum factu erit, poenam ab eo stipulari, qui de praestatione , aut facto alieno promiserit Si enim ita sibi caverit stipulator , si tertius non praestet, aut faciat, stipulatio committetur, &, ipse subtilitate juris inspecta, ab ipso promissore pinn/repeti recte poterit χα inst. h. t. XIII. Tertia inutilium stipulationum causa ab ipsarum forma repetitur. Ita autem vitiari stipu'

205쪽

De inutilibus stipulationibus. I93lationes possimi vel internae sermae desectu, quae consensum contrahentium respicit ; vel propter

formam externam , quae ab ipsa verborum conceptione manat . Quod ad primum igitur , cum

mutuo contrahentium consensu constare stipulationem oporteat , alterutrius autem contrahentis error consensum impediat , si ab alterutro contrahentium fuerit erratum, stipulatio frustra contracta censebitur . Verum enimvero non quivis

error consensum impedit . Error admitti potest aut in promittendi causa , aut in proprio contrahentis , reive promissae nomine, aut in ipsa re promissa, aut persona tandem, cui promittitur. Si in promittendi causa fuerit erratum , veluti si quis falso se debere putans stipulanti promittat , juris rigore quidem is obstringetur , conventus tamen exceptione doli se recte tuebitur l. 36. F de verb. oblig. Secundi generis error , dum de persona stipulatoris , aut re promissa constet , stipulationem haud vitiat L 32.st. eod. Denique si in ipsa persona, cui promittitur , aut in re promissa fuerit erratum , stipulatio non consistet . Ita quidem frustra Titio promittetur , si eum Sempronium esse crediderimus L Is. F. de juri . Frustra etiam quis

fundum promissurus servum promittit; is enim e ror in re promissa contrahentium dissensum imposetat χχ.b.t. Id tamen intellige, si in ipso corpore fuerit erratum. Si enim circa materiae diversitatem versetur error, veluti si vas mihi stipuler aeneum, quod aureum existimabam, stipulatio rite consistet I. χχ. F. de verb. oblim Neque tamen id generatum admittas . Diserte enim Iurisconsultus scribit in

I. 9..uis. β. de contrah. empl. plumbo pro argento vendito, nullam venditionem esse. Proinde le-

206쪽

194 Dntagm.Rom. Iuris, ac Patr.LsMILTit. .gum in ea re dissensum ita conciliarim , ut, si ex onerosa causa stipulatio manet, in materia admi sus error stipulationem omnino vitiet; sim stipula. tio adjiciatur lucrativae causae , veluti donationi, ea recte consistat , quamvis erratum in materia fuerit. Ea enim in specie utilius stipulatori erit, cum nullo impendio tuo aeneum vas habere , quam nihil . Contra si ex onerosa causa stipulatio sit interposita, iniquum videri oporteret, contra stipinlatoris mentem ei pm argento plumbum obtrudere. XIV. Iam vero non tantum error, sed conditio etiam impossibilis consensum impedit. Proim

de si centum Sejo promittas , s is digito Cumium attigeris , frustra promissum videbitur ε. Io. f. r. Ludere enim , neque serio agere praesumendi sunt contrahentes, qui sub conditione contrahunt,

quam sciant impossibilem esse l. 3I. β. de oblig. oract. Uerum si in conditione necenarium quid comtineatur , idque per naturam secus fieri non possit, per se pura stipulatio erit , licet in verbis vide, tur latere conditio . Si cui igitur quid promiti, tur , s is digito Caelum non contigerit , obligatio dici nequit conditione suspensa : non aliud igitur iuris erit , quam si pura suisset ab initio

stipulatio , cum certum per naturam si , contra conditionem fieri non posse l. q. q. I. F. de novat. Eo pertinet Aristotelis illud περι ερμ. c. pennis.

cuius Girmatio es impossibilis, eius negatio necessaria. Ceterum, quod diximus, stipulationes per conditionem impossibilem vitiari , secus id quiadem in ultimis voluntatibus , ac testamentis est.

Si quid enim sub impossibili conditione legetur,

ea habebitur pro non scripta, ac legatum , her disve institutio rite consistet . Diversitas inde r

207쪽

De inutilibus stipulationibus. 19s petenda , quod praesumi nequeat , in testamento, quempiam jocari velle. Proinde ejusmodi conditi Gi nem in ultimo voluntatis arbitrio pro non scripta leges haberi jubent , tamquam si praeter animis sententiam aliud agenti testatori exciderit . Vide, , quae supra praecepimus rom. I. pag. 2Og. oe fessu.l Verum praepostera conditio olim non solum contractibus , sed & testamentis oberat . Praepostera autem stipulatio videbatur, in qua obligatio conferretur in praesens, a sutura tamen conditione suspendi juberetur. Frustra igitur quis ita stipulabatur. Promittis mihi hodie centum cras n is ex Asa venerit Z Verum per praeposteras conditiones institutiones, aut contractus Iustinianus vitiari vetuit. Tantum conditionis eventum expectari jussit , ut deserri tandem hereditas, aut contractus implementum urgeri posset l. 23.C.de testam. Quid si in rei promittendi arbitrium conditio collata suerit λ Ejusmodi stipulationem prorsus inutilem esse scribit Ulpianus in L I . F. de vera oblim Hinc recte scribit Paulus frustra stipulari quempiam, si Noluerit d

bitor l.46.3. 3.1feod. Secus tamen decernit ibidem Iurisconsultus, si quis promittat , cum volucrit. Si enim is ante mortem declaret , se dare velle, ipse, ejusve heres, recte convenietur . Alias, per mortem voluntate perempta, ne heres quidem comveniri poterit . Id ipsum tamen intellige , si ex titulo lucrativo stipulatio manet. Si enim contractui onerosio ejusmodi promissio fuerit apposita, post mortem promissoris deneganda non erit actio, licet in vita promissor dandi voluntatem non declararit . Vid. Sand. 3. 9. I.

XU. Externa verborum forma inutilis stipui . tio est , si interrogationi congruenter responsum N a haud

208쪽

i ρο 0nxagm. Rom. Juris,ac Patr.Lib.LII. r. . haud suerit 3 s.h. t. Responsionis autem congruentia non ex verborum captionibus , sed ex sententia, & rebus ipsis est aestimanda . Proinde si quis

denariorum decies stipulanti ejusdem quantitatis aureos promisisse dicatur , apte ad interrogationem respondisse videbitur i. 6 s.f. I. F.de verb. oblig. Neque tamen existimes , quamcumque in respondem do diversitatem vitiosas stipulationes efficere . Accurate enim distingui oportet , num circa quant, talem , an rem ipsam in stipulatum deductam, aut circa stipulationis formam versetur in respondendo diversitas. Si diversitas in quantitate fuerit, non in totum stipulatio vitiatur, sed quatenus plus, aut minus in responsione , aut interrogatione est. Ita quidem, si viginti stipulanti decem te daturum respondeas , stipulatio tantum in decem censetur utilis β. s Rc Verum in ea re veteres diversa sententia videntur usi , & totum in ea specie debi. tum vacillare Cajus existimavit 2.insi. xit. 9. g. Io. contra Ulpiani locum in L I. 3. q. F de verb.oblig. Vide Heineccium ad Vinnium ad aeg. s./.t. Si dive sitas in re suerit, veluti si roganti Stichum Pamphilus promittatur , ob contrahentium in re promissa dissensum stipulatio est prorsus inutilis. Quods plures res conjunctim stipulanti una tantum. modo promittatur , quatenus promissum fuerit, stipulatio censetur utilis I . h. t. Denique si in

ipsa stipulationis forma st diversitas, veluti si prure roganti sub conditione respondeas, aut vice versa, stipulatio omnino vitiatur d. h. s. h. t. Veriam ejusmodi subtilitate hodie tuto carere licet. Inter

stipulationes enim,& pacta sublato discrimine, si cui pure roganti sub conditione respondeatur , Ripulatio utilis censeri debet, si stipulator conditi

209쪽

De inutilibus sipulationibus. I97nem amplecti velit. Illud pene exciderat, interrogationem , & responsionem in stipulationibus olim inter praesentes fieri oportuisse. Frustra igitur per epistolam, aut nuncium quis promittebat h. o.n.t. Sed & isthaec hodie frustra quaeruntur propter e Xaequatas stipulationes, & pacta . Illud semper constitit, si fuerit in instrumento scriptum, rite promisisse aliquem, pro instrumenti veritate praesumptionem fieri oportere q. 16. h. t. Cum tamen juris tantum sit ea praesumptio , ad contrariam probationem reus admitti non prohibetur l. 7. ia. Is

de pact. XVI. Iure pandectarum apud Romanos olim post mortem stipulatoris , aut promissoris frustra

Promittebatur . Ita enim receptum jus Romae suerat, ut actiones, quae a defuncto, vel contra defunctum non incepissent , ab herede , vel contraheredem non possent incipere. Vide doctores ad 6. I 2.b. t. Ea autem juris regula inde manabat, quod ob defuncti repraesentationem ad actionem admittebatur heres absurdum vero videbatur ab herede

actionem institui, in qua , utpote incipiente post

desuncti mortem , defunctus repraesentari non posset. Eadem quoque de causa frustra ita promissum censuere veteres: pridie, quam moriar, aut pridie, quam morieris, dare spondes P Ob incertos enim extremae necessitatis exitus, dies, quae praecederet stipulatoris, aut promissoris obitum , definiri non posse videbatur, nisi jam mortuus stipulator, aut promissor esset. Et ita igitur obligatio, quae non incepisset a defuncto, vel contra defunctum, ab herede , vel contra heredem inceptura erat. Eam vero regulam non solum in contractibus, sed in legatis etiam admitti placuit. Proinde post mortem

210쪽

rs Ontam. RomJuris, ae PatLLHIta LX heredis, vel legatarii frustra legari credebatur h. s. de legat. Uerum has veteris juris subtilitates abrogatum ivit Iustinianus I. D. C. de contrah.stipvLSiquidem ibi cautum, ut post mortem stipulatoris, aut promissoris utiliter promitti posset utili texetiam legatum videretur post legatarii mortem, aut heredis . Inde factum, ut mox idem Augustus regulam antiqui juris inverterit. Contraria enim Constituta regula, generatim licere voluit, actiones ab heredibus , & contra heredes incipere L un. C. ut adition. o ab hered. o contr. hereae incip. At v ro stipulatio, cum moriar, aut cum morieris , dave spondes P non solum jure novissimo, sed ex ue. teris quoque iuris subtilitate recte consistit. Cum

enim viventes moriantur homines, momentum mortis vitae tribuendum censuere veteres. Proinde,

ubi quis ita rogasset, ab ipso stipulatore, Vel promitare, non Uero ab heredibus actio credebatur incipere . Potiori jure idem admittendum erat de stipulatione , qua post mortem tertii sibi aliquis

promitti curaret f. I s. h. t. Cum enim mori leotii certo extitura esset, ejusmodi stipulatio rata censebatur aliarum exemplo, quae m certum tem- Pus collatae forent a. de verb. oblig.

TITULUS XXI. De fiduusseribus.

SAt prolixe de stipulationibus Tribonianus hactenus: neque tamen hic finis ; nam, quae eo pertinent, supersunt adhuc . Cum enim per stipulationes constituerentur fidejussores olim , rubricam hanc de sidejussoribus mantissae loco superioribus

SEARCH

MENU NAVIGATION