Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ῶ, qui cum muliere fidejussit ; ut enim mox ibquebit, fidejus sonis nomine mulieres conveniri nequeunt l. 48. princ. F. h. t. Tertio ob pupillorum favorem praesens beneficium non indulgetur ei, qui rem pupilli salvam fore promiserit t. vlt. F. rempupiit. yblυ. for. Quarto ob nequitiae male cedentis exemplum uti divisionis exceptione nequeunt, qui dolo malo negarint, se fidejussores esse l. l .h. l .

R. h.t. Denique, ne singula persequar, idem beneficium denegatur iis, qui ei renunciarint, iisve, qui se obligarint in solidum . Quod tamen praesenti beneficio uti non posse diximus , qui in solidum

se obligarint , controversia haud caret . Sane id Strykius diserte negat in . mod. pand. - h. t. post Struvium in f=nt m. iurior. exerc. T. th. ψ . Rectius tamen id affirmarunt alii. Neque enim alias

intelligetur, quo pertinere possit clausula in fide-jussionis i nstrumentis apponi solita, qua plures fideiussores in solidum obligare se dicunt . In Regno Neapolitano saltem eo jure utimur, ut in solidum obligati divisionis beneficium frustra opponant, in solidum conveniri possint , ut principales ipsi

de Franch. decis. 4oo. n. 2. Ceterum in enarratis

etiam speciebus , si adversus singulos fidejussores

actum a creditore fuerit , cum actionem ultro diviserit, in solidum adversus unum is agere prohibetur L IS C. h. t. Verum a singulis petendo partem sibi creditor non praejudicat , quominus ceteros convenire possit , quatenus ab aliquo consequutus haud suerit t. 23. F. eod. X. Tertium beneficium confidejussoribus competens cedendarum actionum dicitur . Eo autem heneficio fidejussor a creditore conventus , si prae

222쪽

petit, ut sbi actiones adversus reliquos fidejuta. res cedat . Scilicet , cum inter fidejussores ipsos nullum geratur in fidejussione negotium , si soli. dum fuerit a fide justore solutum , adversus consi- dejussores nullam actionem is habet t. 39. f. h. t. Proinde beneficium cedendarum actionum potissimum ruit inventum , ut jure cesso fidejussor asversus confidejussores recte ageret . Cessis enim acreditore actionibus, fidejussor adversus confidejus.sores experietur, ut quisque ratam sbi solvat totius quantitatis , quae ab ipso in solidum soluta fuerit

L I7. F. eod. Licet autem adversus principalem obligatum mandati actionem fidejussor habeat, neque adversus eum beneficio cedendarum actionum egeath o. h. t. principalis tamen obligati respectu cessio isthaec utilis etiam esse potest. Finge enim, ob de-hiti securitatem res debitoris aliquas suisse hypothecae suppositas, vel propter privilegium aliquod respectu creditoris actionem utiliorem esse, ea quidem in specie hypothecae vinculum, aliudve privblegium fidejussori proderit, si adversus ipsum principalem experiatur. Vid.Brunnem. de cessa I.c. 3.N. I9.

oe seqv. Ceterum praesenti beneficio renunciari per fidejussores haud solet; actionibus enim a creditore cessis , vix ei periculum ullum imminet. Si tamen id metuatur , ad cedendas actiones creditor compelli non debet Sand. libr. 3.tit. io des s.

XI. Iam vero, subtilitate Romani juris inspecta, ante solutionem ipsam cedi fidejutari actiones Oportet . Cum enim per solutionem statim perimatur actio princ. inst. quib. mod. tolt. oblig.

frustra post solutionem actiones ipso jure peremptas fideiussor sbi cedi curabit, nisi solutionis faciendae tempore vel pactum, vel protestatio saltem de ce

223쪽

De fideiussoribus. 2. IIdendis actionibus intercesserit t. Contrarium quidem videtur innuere Paulus in I. 35. F. cod. Uerum perperam pro actionum cessione post solutionem is locus affertur . Neque enim ibi docet Iurisconsultus , generatim post solutionem a fidejussiore faciam cedi actiones posse ; sed ubi tandem in solutione nomen debitoris venditum fide. jussori fuerit. Si enim ponas, debitoris nomen fi-

dejussori vendi, recte post ipsam solutionem fideju

sor empti actione adversus creditorem experietur, ut adversus considejussores actiones emptae cedantur.

Frustra tamen hinc inseras, actiones post solutionem alias cedi posse . Sed isthaec apud nos hodie frustra quaeruntur. Cum enim in Regno hodie ad simplicitatem juris Gentium omnia sere redire sint jussa, adversus confidejussores post solutionem a. ctiones utiliter cedi solent . Quin ex recepta hodie in judiciis aequitate , si in solutione fide jussor actiones sibi cedi neglexerit, adversus confide-jussores actionem negotiorum gestorum utilem is instituere non prohibetur. Vid. Brunnem. de eclysact. d. c. 3. n. Io. & Maevium p. 6. decis. 387. At

vero juris explorati est , a fidejussore debitorem, Ut solvat, conveniri non posse , nisi debitum fuerit a fidejussore solutum ι. Io. C. mandat. Remedia tamen sunt in jure prodita, quibus a fidejussionis nexu se fidejutares liberare queant . Si enim debitor diutius a solutione cesset, aut bona sua pro- .digentia sua disperdat , potest fidejussor adversus debitorem agere, ut ipsum solvendo liberet t. 38.3. I. Umandat. Quid si fidejussor non solvendo fiat, potestne creditor debitorem adigere ι ut per alium

locupletem sibi caveatur λ Iure civili inspecto inopiae in fidejussore subsequutae periculum pertinet

224쪽

a I 2 Dutagm. RomJurisine Patr.Lib.III. LX ad creditorem , neque in ea specie debitor Com.

pelli potest, ut alium locupletem fide justorem creditori paret . Verum vulgo post Bariolum in I. Praetoriae. β. de stipul. ferυ. statuere pragmatici, fide jussionis Praetoriae ita ingenium comparatum esse , ut ad alium fide florem constituendum debitor compelli possit , si facultatibus prior excuderit Affli R decis. I a.n. a. & latius de Franch.dm

X ll. De fide jussione mulierum ne verbum quidem Tribonianus hic . Cum tamen ejusmodi argumentum magni si usus in jure seu civili, seu patrio, quod ejus rei videbitur, hic enarrare juvabit.

Principio fatis constat, apud veteres Romanos γlim vix unquam mulieres ad fide jussiones admissas. Seu enim per nuptias convenissent in manum , seu sub parentum potestate forent, seu agnatorum, Lentiliumve tutelae subessent, ad fide jussiones admitti non poterant, cum arbitrii potestate carerent. Eo

accedebat, quod in publico fide jussiones vulgo imterponi solerent: atqui ipsa verecundia sexus in soroversari mulieres non patiebatur. Uerum enimvero ubi per conventionem in manum nuptiae rariores factae, ac tutelae perpetuae in steminas remissus est rigor, ut in ceteris liberius mulieres coeptarunt agere, ita & virile fide jussionis negotium contra vetustatis reverentiam frequentius usurparunt. Ob sexus autem

muliebris infirmitatem saepissime factum oportuit, ut maritorum blandimentis in tempore delinitae quae dam inconsultis pro viris fidejussionibus dotem amitterent , ubi viri solvendo desissent esse. Ut enim mulierum ingenium praesentes donationes facile aversatur . ita periculum fidejussoribus imminens negligentia muliebri plerumque contemnit. Malo

225쪽

De fdeiussoribus . 213 igitur obviam iri placuit ; cumque fide jussiones mulierum frequentius a maritis ipsis extorqueri soleant, id potissimum periculum a lubrico mulierum sexu curarunt ab initio avertere Augustus, Sc Claudius . Ita per eorum edicta cautum , ne foeminae pro viris suis intercederent l. et princ. f. nd Senatus . Velleian. Cum tamen fidejussionis periculum non tantum per viros, sed per extraneos etiam creari mulieribus compertum esset, sub eodem fortasse Claudio , Marco Silano, ac VellejoTutore consulibus , generatim Senatus cavendum Censuit, ne ob mulierum fideiussiones, aut mutui dationes pro aliis , adversus mulieres eo nomine petitio, aut aditio foret d. t. a. 3. I .st . ad Senapusi. Velleian.

XlΙΙ. Porro fide jubete mulier intelligitur, non tantum si fide sua jubeat alicui credi pecuniam,

eamve alteri credi mandet , verum etiam , si ob alienum debitum res suas pignori, aut hypothecae supponat , vel pecuniam ab altero debitam constituat se soluturam d. l. a. st . h. t. oe l. I 2. C. e d.

Mutui etiam dationes a Senatu vetitae , quibus mulieres intercederent: & iis enim mulierum infirmitati fraus fieri facile poterat d. l. a. h. I. F.ad Senatusc. Velleian. Licet igitur principali nomine mulierum obligationes haud vetitae, si tamen mutui datio pro aliis mulieri fiat, ea quoque in specie in foeminas emcax actio denegatur. Finge igitur, egenti cuipiam pecuniam ea lege credi, ut ab initio ipsi mulieri numeretur, mox vero per eamdem vero debitori solvatur , mulier ob pecuniam ita creditam conveniri nequit, licet principali nomine se obligarit . Cum vero, sexcenties sit in jure proditum, mulieres , quae fidejusserint , per exce-

226쪽

21 SIntvm RomJuris,ac Parr.Lib.LILTit. XXI. ptionem defendi oportere l. 6. Ο F. eod. sat imde constat, ejusmodi obligationes juris civilis quidem subtilitate consistere . Proinde ad solutionem adigi eae poterunt , nisi Senatusconsulto Vellejano se tueantur . Licet vero per fidejussionem suam naturaliter mulier obligetur, naturalis haec tamen in persona mulieris obligatio nullum essectum injure civili parit . Hinc si quid ex intercessi ne solutum a muliere fuerit , soluti condictio ei non denegatur l. 4o. C. de condicit. indeb. Cet

rum jure Iustinianeo novissimo mulieris fidejussio ne juris quidem subtilitate consistit primo , si ea se obligarit sine instrumento publico , & a tribus

saltem testibus non subsignato I. 23. C. h. t. deindes pro viro mulier fidem suam accommodarit auth. si qua mulier. C. eod. Longe autem interest, utri mnulla ab initio mulieris sit obligatio, an eam elidi per exceptionem oporteat. Si enim ea nulla sit ab initio , mulierem judex absolvet , licet Senatusconsulti exceptio non opponatur d. I. 23. C. eod. Uerum si mulieris obligatio juris civilis subtilitate consistat, ac per exceptionem sit elidenda, nisi conventa mulier exceptionem opponat, eam judex recte condemnat , quia tacite Senatusconsulto, quod jure civili licet, renunciasse censetur . Vid. Huber. ad pod. ad Senatusc. Heu. num. 7. XIV. Iam vero quamvis saltem essectu juris inutilis mulieris sit intercessio , ne tamen beneficium mulierum infirmitati concessum immerito noceret alteri, emcacem actionem creditori accommodari placuit adversus principalem obligatum, pro quo mulier fidem suam interposuisset I. I. πa . st. h. t. Quod si per novationem actio in se, minam translata diceretur, pristinam actionem as

227쪽

De fideiussoribus. a I sversus veterem debitorem restitui jussit edicto Praetor ι. 8. oe θρυ. F. eod. Cum vero indigna sit legum beneficio fraus, exceptione senatusconsulti se mulier tueri non potest, quae dolose fideiubet, serion teneri, sciens L 3o. f. eod. Eamdem sortunam experiuntur , quae pretium intercessionis reserunt . 23. C. d. quaeque persedia aetatis tempore fide-jussionis cum essent , fidejussionem post biennium

iterarunt ι. 22. C. eod. Senatusconsultum denique

cessare placuit, si mulier pro dote fidejuberet Luit. C. eod. Licet vero alias exceptio isthaec realis sit, &heredibus etiam mulieris accommodetur, si tamen foemina , quae fidejussit , mandarit heredibus , ut creditori solvant , exceptionem frustra heredes op-Ponent : ea enim in specie summam, pro qua intercesserit mulier, donare voluisse praesumitur. Vid. Sand. L 3. rit. II. def. ult. Sed desino hic ego

plura; quibus enim in casibus Senatusconsulti beneficium jure civili cesset, late doctores edisserunt ad F oe C. h. r. XU. Porro cum beneficio pro se introducto

unicuique renunciare liceat , si sciens mulier Senatusconsulto Vellejano renunciasset olim , per exceptionem se tueri non poterat, seu pro extraneo, seu pro viro etiam intercessisset ι. 2I. C. ad Senatus. Velleian. Verum longa inde adversus mulieres injuriarum seges . Eas enim viri minis , aut subdolis blandimentis adorti facile extorquebant, ut pro ipsis fidem suam accommodarent. Ad scrupulum vero creditoribus eximendum Senatusconsulto Uellejano mulieres renunciare curabant. Gomsultissime igitur Iustinianus pro extraneis quidem mulieres fidejubentes exceptioni Velle jani utiliter renunciare concessit ; verum ex fidejussione eaL

228쪽

dem teneri noluit, s pro viris intercessissent, Iicet Senatusconsulto renunciassent, nisi aperte Comstaret , in mulieris utilitatem pecuniam eXPe sam esse noυeu. I 3 . c. 8. unde aut h. si qua mulier. C. ad Senatusc. Velleian. Ita providentia Iustiniani factum, ut per inconsultas intercessiones vix ullum periculum saltem a viris mulieribus immineret . Quod tamen indolescendum, novella isthaec iratis pragmaticis conscripta suit. 1i enim, vales. cente in Europa jure Romano, viam excogitarunt, qua lex foeminis saluberrima facile posset eludi. Cum enim , praeeunte Innocentio III. in c. cum contingat. X. de iureiur. vulgo placuisset, per juri jurandi religionem negotia confirmari posse jure civili vetita, si ea sua sponte nihil complecterentur juri naturae contrarium , passim statuere pragmatici, mulierum pro viris ipsis intercessiones ratas haberi oportere, si juramento munitae forent. Ita res mulierum accisae,&ab eis passim sidejussiones extortae vi , dolo , fraude : eas autem ne quando mulieres oppugnatum irent, creditores per juramenti religionem Senatusconsulto Velle jano asceminis renunciari curabant. In Regno isitur Obviam malo itum sub Carolo U. Sub ejus enim auspiciis Petrus de Toledo Neapoli sacra vice , gens mulierum infirmitati consuluit ann. Is I. generali sanctione edita in Urbe ,& Provinciis aeque valitura pragm.un.de Senatus Velleian. Ea autem cautum , ne per quascumque intercessiones quid damni in dotibus , ceterisque bonis sceminae paterentur . Ibi enim generatim placuit , ne qua in judiciis ratio haberetur .obligationum seu pro viriS, seu pro extraneis etiam per foeminas interposita rum , seu illaei res dotales , seu paraphernales et

229쪽

De fideiussoribus. 217

iam hypothecae subjicerent . Eiusmodi autem obligationes ipso jure nullas censeri Prorex voluit, Scab ipso ingressit judicii creditores arceri jussit, quamvis Velleii beneficio per juramentum mulieres renunciassent. Quin, ne quando eo nomine mulieribus molestia crearetur, notarios, & magistros actorum ejusmodi obligationes scribere vetuit . Si secus quis saceret, exercitio muneris , & centum auri unciis eum multari jussit. Ita ob fide jussiones apud nos mulieribus parta securitas non solum a viris, sed a ceteris etiam quibuscumque. Vid. Rouit.

XVI. Iam vero licet mulieres vetitae per prast maticam haud fuerint, principali nomine se obligare, eaque de re controversiae jure civili sint transigendae, recte tamen monent interpretes , id quibdem intelligendum esse, si mulier per se sola contraxerit . Si enim in solidum mulier cum viro se obligarit, ac mutui causa seipsam asserat accepisse pecuniam , ipsius consessio mulieri non nocet, nisi apertissime constet , in mulieris tantum utilitatem pecuniam versam esse . Vid. An n. simul. 29o. . & Rovit, ad d. pragm. de Senatus. Velleian. Quae enim virorum sunt blandimenta, vel minae, isne injuria praesumitur, ad ipsos viros pervenisse pecuniam . Verum justis ex causis mulieres rex ipsas dotales alienare non prohibentur . Quin per consuetudines Neapolitanas sub titulo de contract. int.vinoe ux. cum consensu viri ipsa praedia dotalia mulier alienare non prohibetur,s filii primi matrimonii fidit C tradicant consuet. I. d. tit. Quod si justae fuerint alienationis causae , ipsis etiam prioris matrimoniit liberis contradicentibus. alienatio mulieri permitti-'tur consuet. a. eod. Iustas alienationis causas Naia

230쪽

238 S tagm.Rom. Iuris,ac PatriLib.IIL LXXILpodanus ad d. consura. n. 8. esse censet, ut mu7ier vivax, ut sana vivat, ut libera viυat, ut nuptaviυat , aut denique ut dotalis domus reficiatur. Causas autem justas esse, decreto judicis declarandum monet idem loc.cit.n.ρ. Verum si liquido constet , ex justa causa rem dotalem alienatam esse, sequitas ipsa suadet, venditionem ratam haberi oportere . Ceterum praedictae consuetudini, qua res dot les cum consensu viri mulier alienare permittitur, recentiores mores derogarunt . Hodie enim seu in Urbe, seu in Provinciis res dotales mulier sne Regia dispensatione frustra alienat . Petitam vero dispensationem Princeps ea lege concedere solet, ut mulier non remaneat indotata. In dispensatione autem a Principe impetranda omnia sine suco sunt exponenda , ut Princeps, perspectis omnibus, numine Principali statuat, an , & quatenus concedi diLpensationem oporteat: alias obreptionis, aut subre ptionis vitio dispensatio corruet. In supplici libello igitur dotis exprimenda quantitas, numerus etiam

liberorum , & si quae alia dispensatio fuerit o tenta . Quod si quid vitii dispensationi insit, ipsa

inferiora tribunalia ejus rei cognitionem habent , ut recte monet Marad. ad d. pragm.

TITULUS XXII.

De literarum obligationibus. TErtia contractuum species literis perficitur ἀ& substantiam suam ex scriptura desumit. Proinde ut contractus verbales praeter consensum solemnia verba desiderant, ita contractus literales, ut rite consistant , praeter consensum literas quoque

SEARCH

MENU NAVIGATION