장음표시 사용
251쪽
De script parat is Regn. exequut. bab. 239reo inaudito ; sin in diversa, reus citari debet. Fieri enim potest, ut, cum in obligationis curia solivendo reus se liberarit, rursus in altera curia calumnia ei fiat. Uid. Afflict. ad cons. baiulus. Denique quod diximus, reo non citato, paratam eXequutionem habere obligationem penes acta , id quidem, ut & in banchali apocha, obtinet, si ota ligatio non sit antiqua a s Antiqua censetur obligatio , si decennium jam fuerit elapsum) . Si mnim ea suerit antiqua, citari reus,& audiri debet. Ex tanti enim temporis lapsu praesumi debet, creditori satisfactum esse. Vid. Afflist ad consi. dili
De infrumento flemni, ei que effectibus. amvis, inspecto jure civili , contractus ple-
. rique Omnes a scriptura non pendeant, nisi ubi contrahentes diserte convenerint , ut contractus scriptura tandem persectus intelligatur l. II. C. de fide inserum. ex vetustissimis tamen Regni moribus apud nostrates invaluit, ut contractus plerique omnes solemni instrumento perficiantur. Scri-Pturae omnes apud Romanos olim, & fortasse ad Constantinum usque privata auctoritate conscriptae videntur ; proinde, si a testamento discesseris, solemnes haud erant.Uerum postquam, ut praecaverentur
in Civitate lites, tabelliones institui placuit, discrimen evaluit inter scripturas solemnes , seu publicas , & privatas. Utraeque fidem in judicio faciebant; verum privatae quidem & minoris auctoritatis erant , di inde contrahentibus vix certa secur,tas:
252쪽
a4o Excursus sngularistas: publicae propter juris solemnia iis apposita iamajoris momenti apud judices erant, & cavillosis
vitilitigatorum effugiis minus patebant. Ut solemne autem' apud Romanos instrumentum esset, plura requirebantur . Primo enim oportebat, ut a tabellione publice constituto conficeretur in pro-tocollo novett. 44. c. I. oe 2. Protocollum erat quoddam chartae singulare genus sua nota signatum, ut inde dignosci posset, quis eam praeparasset . Brevem etiam adnotationem charta isthaea complectebatur, quo Comite sacrarum largitionum,& quo tempore consecta seret, ut inde etiam, praeparationis aetate cum instrumenti tempore comparata , per fraudem instrumenta conficta facile argumrentur. Vid. Cujac. ad d.novel 4 . Uerum apud nos hodie a vocabuli proprietate descitum, & aliam ex tabellionum usu sententiam protocollum habet. Praeterea instrumento publico tres saltem testes subscribere oportebat , si quinquaginta auri libras contractus excederet L I . C. se ceri petar. Licet enim id ibi Iustinianus de privato chirographo cavere videatur, potiori jure tamen id servatum existimarim, si publicum instrumentum conficiendum esset. Vid. noveli. 73. e. 8. II. Iam vero municipali etiam Regni jure suis solemnibus instrumenta muniri debent . Primo enim ex pragm. a. de contram publica de contrae tibus instrumenta per Regios tabelliones conscribi, aut saltem ab aliis conscripta per eos subscribi oportet. Deinde tantum in charta pergamena instrumenta publica describi Fridericus jussit eo λ. un. de inserum. eonfici Uerum in ea re legem vicere moreMIn ejusmodi enim chartam ex recepta consuetudine
transcribi tantum instrumentum debet, si via ritus
253쪽
De script. parat. in Regn. exequut hab. et Isit liquidandum , ut infra liquebit . Denique ab
eodem Friderico cautum, ut, siquidem contractus foret infra libram auri, praeter judicem, & tabellionem , instrumento subscriberent testes duo; sin libram auri contractus excederet , tres testes ei subscriberent consi. unici de s L CT auctori instrum. Verum & ea constitutio latiorem in Regno interpretationem accepit . Si enim illiterati sint te. stes , signo crucis apposito eos instrumento subscribere receptum est , quod & Iustiniano placuit in
novell. 3. c. 8. Ceterum tres in Regno testes subscribere oportet , si ab initio libram auri contractus excesserit. Si enim ab initio debitum fuerit infra libram auri , deinde ob usuras non solutas auri libram excesserit, rite scriptum instrumentum videbitur , si duo testes ab initio ei subscripserint,
idque ita judicatum testatur Tapia decis so. Ubi
autem in instrumento conficiendo solemnia isthaec fuerint apposita cum juramento de eo servando, Sc paratam exequutionem promiserint contrahentes renunciando exceptionum effugiis, censetur in Regno instrumentum solemne consectum . Ejusmodi instrumentum guarantigiatum a pragmaticis dicitur Gallico vocabulo , quod firmitatem indigitat . Guarantigiatum enim instrumentum firmitatem apud nos habet cum ex L consi. unici de si s auct. inserum. tum prauertim ex ritu Ioue. Pactum paratae exequutionis contineri plerique putant in clausula instrumentis apponi solita, ut instrumentum exequutioni mandari possit more
pensionum Ciυitatis Neapolis , hoc est , omissis judiciorum ambagibus ; sed remius fortasse statues , vim instrumenti solemnis potissimum repetendam esse ex verbis pro quibus omnibus orae Tom.LLI. 4 van
254쪽
mandis, m. Vide Petram ad d. rit. Idcl. III. Iam vero cum in instrumento solemni non tantum pactum exequutivum, sed juramentum etiam adhibeatur, duo inde promanant evictus m gni quidem usus in jure patrio . Primo enim ex pacto exequutivo parata instrumenti exequutio peti potest. Deinde, si quis instrumentum haud impleat, cum adversus proprium juramentum faciat, tamqnam perjurus criminali etiam judicio recte convenietur . Proinde ex instrumento solemni duae nascuntur actiones altera civilis, qua prompta ejus exequutio petitur', criminalis altera , qua ad poenam adversus perjurum irrogandam agitur. Princupio igitur propter pactum exequutivum appositum Instrumento solemni sine prolixis judiciorum ambagibus statim solutio urgeri porest . Licet autem ejusmodi instrumentis parata si exequutio, cum tamen saepe contingat , ut reus justas desensiones habeat , adversus eum inauditum statim exequmtio decerni non debet . Quemadmodum igitur j re civili ad rei condemnationem non devenitur, nisi vel ter, vel semel saltem edicto peremptinxio denunciatum debitori fuerit , de lite pronum ciatum iri , nisi reus se iudicio stat t. 58. oesequ. β. de judic. ita apud nos hodie instrumen.
ti exequutionem non decernit judex , nisi duo precepta de solvendo praemittat ex pragm. I738. Si post praecepta de solvendo non fuerit a reo paritum, aut justas adversus instrumentum is desenis sones non allegarit, exequutio decernetur a judice primum quidem super debitoris bonis : si bona non suppetant, ipsum debitorem custodiae mancipari jubebit. Vid. Michael. Gyptium ad decis. s6.Canc.
Lare. Quapropter cum sine praeceptis de solvendo
255쪽
De script parat. in Regn. exequut. hab. -δinstrumenta solemnia exequutioni non demandentur , rectius viam praeceptivam, quam exequuxiυam ea habere dixeris. At vero ejusmodi privilegium apud nos habebunt instrumenta solemnia , si intra triginta annos a die natae actionis eoruta exequutio petita fuerit; si enim jam tricennium sit elapsum, ordinario judicio instrumenti exequutio peti debet. Atque commodum hic fuerit advertere, jure quidem Romano lapsu triginta annorum Ipsam actionem plerumque perimi; verum apud nos receptasori consuetudine tricennii lapsu non ipsa actio, sed tantum via exequutiva perimitur . Vid. Capyc. Latr. decis s6. IV. Ob solemne instrumentum propter rei per-jurium criminaliter etiam, ut diximus, potest agirit. I 65. In ea re olim in Regno Neapolitano atrocius agebatur. Manus enim Obtruncabatur ei, qui ob solemne instrumentum criminali judicio pulsatus esset rin.I7i. Uerum hodie ex recepta Consuetudine reus civili poena multatur, si criminaliter conventus fuerit . Recepta autem in foro poena sunt decem pro quibusque centenis , ut testatur Caravita ad L rit. I I. Cum criminaliter ob eam rem agitur, instrumentum liquidari dic, tur . Licet autem in instrumenti liquidatione hodie corporalem poenam reus effugiat, in ceteris tamen ea peragitur tamquam criminale judicium . Hinc conventus liquidatione reus per procuratorem sisti vetatur, cum in criminalibus per procuratorem excipi non possit actio . Indidem quoque est, quod ipse actor reum per procuratorem convenire nequit d. rit. I 66. Quod si per procuratorem
quassiita sit obligatio, ratio juris exposcit, ut ipse Procurator liqvidationem instituat. Verum eo jure
256쪽
in foro utimur , ut rite liquidatio instituatur , stabellio , a quo scriptum instrumentum fuerit,
una cum creditore agat. In instrumento enim ipsi
quoque tabellioni tamquam procuratori promitti
solet. Vid. de Marin. resol. iur. I. I 87. N. II. EX
criminali denique judicio manat, quod cum fili adversus patrem criminaliter agere nequeat, instrimentum contra patrem liquidari non possit . A, versus parentem igitur agente filio , per praecepta de solvendo potius procedi debet de Franch.deri Isa. U. Porro quamvis jure Romano aeris alieni causa mulieres in carcerem detrudi nequeant novell. I 3 . cum tamen instrumenti liquidatio proemanet ex crimine , praedictus ritus 166. sine discrimine adversus debitores procedi jubet seu masculos, seu steminas. Proinde si , incusato instrumento, foeminae se solvisse in continenti non probent, cinstodite mancipantur. Ut enim recte advertit de Marinis resol. I. I 88. n. I. instrumentum incusatum majorem apud nos vim habet, quam ipsa sententia, idque vel inde constat , quod per appellationem sententia suspendi potest , instrumentum vero statim exequutioni mandatur , neque eam impedit appellationis effugium. Ceterum si honesta sit miniter , ita receptum jus est , ut in Ecclesiae Curiae propinquiori se sistat , eoque judex accedens domum loco carceris ei praestituat, si statim soluti,nem haud probet . Quod fi reus se sistere detre- ctet, post triduum habetur ut contumax , &, imcusata tertia contumacia, condemnatur ad poenam & summam in instrumento contentam , eoque ninmine exequutio decernitur. Ad purgandam contumaciam tamen receptum in Regno est , ut reus
compareat de sero, quo facto, carcerem eum effugere
257쪽
De fersn parat. in Regn. exequut. bab. 2 sgere docuere pragmatici , quia cum vespertinis horis non sedeat pro tribunali judex , jubere non potest, duci reum in vincula . Verum ubi de sero comparuerit reus , sequenti die in curia se sistere debet defensiones suas allegaturus ; alias contumaciam non effugiet pragm. II. de inta ma
VI. At vero plures ob causas ad instrumenti liquidationem deveniri non potest . Primo enim frustra instituitur liquidatio, si ex ipso instrumento liquido non constet actio, & extrinseca probatione ei sit opus , ut aperte cautum rit. I 57.
Deinde frustra etiam liquidatio occoeptatur, si appareat ex ipso instrumento nullitas . Ita quidem adversus mulierem instrumentum liquidari nequit, si alienam obligationem in se susceperit, cum Senatusconsulto Uellejano tueri se possit . Tertio, cum incivile sit ob levem summam tamquam periurum conveniri quempiam, si debitum sit infra unciam auri, liquidatio denegatur d. rit. I 57. Rumsus si contractus instrumento initus sit ultro citroque obligatorius, liquidatio nequit institui, nisi in continenti probarit actor, ex parte sua contractum impletum esse. Praetereo , quod Senatu Lconsulti quoque Macedoniani exceptio liquidatimnem impedit , & lapsus etiam vicennii via ritus
agi non patitur . Cum enim jure Romano actiones criminales vicennio perimantur l. D. C. ad te
Comen de falc liquidationis criminale judicium
vicennio apud nos expirat. Sed ea de re plura de-sno. Tot enim adversus instrumenti liquidationem exceptiones excogitavere pragmatici , ut eas percensendo facile fastidium lectoris excirem. Eo a
cedit , quod raro hodie liquidari instrumenta so-Q. 3 leant
258쪽
246 bntagmRomJuris, ac PatriLib.III. Tit.XX leant non solum ob tot debitorum effugia, verum etiam quia post pragmaticam I738. expeditior via patet debitoribus coercendis . Ex ea enim si obsolemne instrumentum debitores in jus vocati intra viginti dies haud solvant , exequutio adversus eos parata decernitur non solum ob debitum comprehensum in instrumento , sed ob poenam etiam quinque pro singulis centenis fisco solvendam.
De obligationibus ex consensu . arta, & ultima contractuum species consenis su perficitur. Ejusmodi sunt emptio venditio , locatio conductio, societas, mandatum tin. h. t. In eumdem tamen hodie numerum reserenda
videtur & emphyleusis . Ea quidem olim singularis contractus species non videbatur, & interemptionem venditionem, locationem conductionem fluctuavit ad Zenonem usque ubi is tamen singularem contractum emphyleusin esse jussit, & non minus ab emptione venditione, quam a locatione conductione diversam I. I. C. de iur. e breui. ea singularis contractus evasit, qui solo consensu perficitur, ut infra liquebit. Verum Zenonianae constitutionis Tribonianus oblitus, & Cajum sequutus
in I. a. ff. de obligat. oe act. quatuor tantum contractus , qui consensu perficerentur, enumeravit in d. g. un. h. t. Utcumque id erit , praedicti comtractus , cum solo consensu perficiantur , consen-Juales vulgo dicuntur . Dicuntur autem consensuperfici , quia prater consensum, & mutuam contrahentium voluntatem, ad sui substantiam nil ub
259쪽
De obligationibus ex consensu. 247tra requirunt . Obligationibus quidem generatim
omnibus communis consensus est eae tamen perfici solo consensu nequeunt: ut enim rite perficiantur, rem , verba, literas quoque desiderant. At contractus consensuales solo consensu contrahentium perfecti intelliguntur, nesue aliud requirunt, ut rite consistant. Quod enim in contractibus consensualibus adhiberi scriptura solet , id quidem iacilioris probationis sit gratia , non quia ad ipsorum substantiam scriptura pertineat . Ita sane emptio venditio statim persecta intelligetur , ubi contrahentes seu praesentes , seu absentes mutuum consensum interposuerint . In contractibus vero consensuali. hus declarari consensus solet aut certis indiciis, aut rebus ipsis, & facto . Certis indiciis consemius interpositus intelligetur non tantum per verba, vel literas, sed per simplicem quoque nutum arg. I. M.ff. de legat. 3. Rebus ipsis , & facto contrahentes consensisse dicentur , si ex ipsa re gesta consensus interpositus videri queat . Ita quidem, siquis', me non aperte consentiente, praesente tamen, praedium meum vendiderit , meoque nomine depretio pactus is suerit, si pretium conventum accepero, ipse vendidisse videbor l. 12. F. de emict. Cum vero contractus consensuales omnes sint ho-nae fidei , in eis tantum valet ossicium judicis, quantum in stipulationibus expressa nuncupatio. Ut igitur generatim alias obtinet in judiciis ho-nae fidei , ex contractibus consensu initis non tantum obligatio in ea nascitur, quae diserte proemiserint contrahentes, sed & generatim in omnia, quae ex aequo , & bono praestari debent , quamvis negligentia contrahentium ea fuerint omissa d. h. un. b. t.
260쪽
Contractuum , qui solo consensu perficiuntur,
prima , eaque nobilissima species emptio venditio est . Licet vero hic contractus hodie humanis necessitatibus sit maxime necessarius , apud priscum tamen mortalium genus suit ignotus, adhuc incomperto eminente pretio , quo merceSaestimari possent. Quod igitur eodem sere redibat, permutatione sibi necessaria parabant homines, cum plerumque contingeret, ut, quod deesset uni, superesset alteri . Cum permutatione tamen humanae indigentiae non videretur omnino consultum, neque semper alteri foret , quod desideraret alterrem suam permutaturus, ipsa lacilioris commercii ratio emptionem venditionem sua sponte suasit, qua, constituto pretio eminente, permutationum dissicultati aequalitate quantitatis subveniretur. Ea autem quantitate constituta in metallis rarioribus publica sorma percussis , suturae necessitatis sponsor nummus evasit , ut recte eum appellat Aristoteles eth. s. s. Inventa autem emptione venditione,
a pretio distinctae merces , cum in permutatione olim datum, & acceptum utrumque merx esset. Mutuus vero consensus in mercem, & pretium emptionem venditionem perficit . Ubi enim in mercem , & pretium consenserint contrahentes, emptio venditio persecta videbitur princ. h. t. Proeinde ea haud incommode definietur contra ius iuris Gentium, quo emptor certo pretio alteri se rem traditurum promittit . Pretium in pecunia conistere debet f. a. h. t. Si enim res pro re detur,