Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

non emptio venditio , sed permutatio contracta censebitur . Sabinus quidem , & Cassius olim in aliis quoque rebus pretium constitui posse censuerunt , & permutatione feri emptionem venditionem ; rectius tamen Nerva , & Proculus statuerunt, permutationem contractus speciem singularem esse, & ab emptione venditione diversam , eamque sententiam, ratione juris ita monente , confirmavere Principes L pennis. C. de reri permut. Sane cum in emptione venditione a merce pretium necessario distingui debeat, perperam dixeris permintatione fieri venditionem posse, cum in rebus permutandis merx, & pretium distingui nequeant. Ceterum si duorum merces certo pretio ab initio aestimatae fuerint , ac mox in solutum utrimque dentur, emptio quidem venditio, non permutatio contracta videbitur. Ita quidem si oves meae mi, Ie aureis aestimentur , totidem vero frumentum

tuum, earum mercium permutatione facta, venditio potius contracta censeri debet. Sed de hujusmodi permutatione Sabinus, & Cassius non disceptarunt. II. Cum vero solo consensu contrahentium emptio venditio persecta intelligatur , ea statim post mutuum consensum contracta censebitur, ibcet neque arrhae sint datae , neque de contracta consectum si instrumentum ae princ. h. t. Tantum per consuetudines Neapolitanas invaluit, ut, si de rebus soli sit quaestio, emptio consistere non censeatur, nisi arrhae sint datae , aut praedium traditum emptori fuerit consuet. un. de contrah. empl.

Eam tamen consuetudinem hodie sori praxis non videtur admittere , praesertim si publicum instrinmentum confectum de venditione fuerit. Ceterum

ex ipsis regulis Romani juris , si contrahentibus

262쪽

aso Ontagm.R-Juris,ae PatriLib.ILLTit. m. ita placuerit, aliunde emptio pendere potest, & ad ejus substantiam scriptura requiri, si contrahentes declararint , ne contractus persectus intelligatur, antequam de eo confectum sit instrumentum. Si enim ita convenerint contrahentes , perfecta non

intelligetur emptio, nisi in scriptum redacta sum rit ; donec factum id sit , poenitentiae locus erit L i . C. de fae instrum. Quod si ad emptionis substantiam scripturam pertinere placuerit, & futuri

contractus nomine arrhas dederint contrahentes,

adhuc poenitentiae locus erit ; verum in ea specie qui arrhas dedit, eas amittet; qui accepit, earum duplum restituere compellitur a. LI . in M. eod. Id ipsum tamen de venditione , quae datis arrhis simpliciter promissa suerit, intellige. Si enim mintuo consensu emptio jam sit persecta, atque arrhisa contrahentibus firmata fuerit , invito altero, a contractu recedi nequit, licet arrhas emptor veruditori relinquere si paratus , earumve duplum venditor restituere velit. Exploratum enim in j

re est, a contractu nominato sine consensu mintuo recedi non oportere, idque adeo verum est, ut

ab emptione semel persecta ne ex principis rescripto quidem, invito altero , recedi possit i. 3. C.

de resinae vend. Neque regeras , inter contrahentes id tacite videri agi , ut, datis arrhis, ab emptione jam persecta impune restire liceat, si

eas contentus sit emptor amittere , duplumve velit restituere venditor . Cum enim dari soleant arrhae non infirmandae quidem , sed obligationis magis confirmandae gratia, absurdum esset, in comtracius eversionem trahi, quod ad ejus firmamem tum est institutum . Quae sane sententia non tam

263쪽

De empn vendit a II

populos aequitate sua se commendavit. III. Porro, ut consensu perfecta videatur emptio , non solum in mercem, sed in pretium etiam consentire contrahentes oportet. Nam emptionis substantia pretio consistit i. et . F. h. r. Si qua

igitur venditio donationis , aut nummo uno dicis causa fiat, venditio non contracta videbitur I. 36. I 38. β. eod. Pretium vero certum esse debet: proinde si cui res vendatur pretio suo arbitrio st, tuendo, nihil actum intelligetur L 3 s. 3. I. f. eod. Veteres tamen addubitasse comperio, an venditio rite contracta videretur, si pretium in tertii coblatum foret arbitrium. Assirmarunt quidam, negarunt alii. Erciscundi ita distinguendum censuerunt, ut consistere quidem emptio, si certae personae a bitrium electum soret ; alias frustra emptionem contractam existimarunt. His tandem litem addixit Iustinianus , ac ratam venditionem haberi jessit, modo tertius electus pretium definiret L is. C. Mcontrah. empr. Ibidem ab Imperatore cautum, ut necessitate juris contrahentes secundum electi aestumationem contractum implerent. Consistet igitur emptio, & pretium ab arbitratore definitum praestandum erit , licet pluris , aut minoris res aesti. mata dicatur. Verum addubitatum video, an os

ficio judicis corrigi possit aestimatio, si ea iniquior

videatur. Sane cum bonae fidei fit hic contractus, s , iniquiori pretio constituto , contractus implementum quis urgeat, aestimatoris iniquitas judicis ossicio emendari potest. Quod si contractus suerit impletus, traditione sequuta , aut pretio jam numerato , nullum laeso remedium superesse videtur. AEstimationis enim iniquitati renuncias te praesumitur, qui ultro contracturi impleverit. Id ipsum

tamen

264쪽

a sa bntagm.RomJurisino Patr.L LIII. t.rim tamen intellige, si laeso sit infra dimidium . Si enim laesio iusti pretii duplum excedat, praesto erit laeso remedium rescissorium ex t. a. C. de rescinae vendit. Ea in specie igitur , licet pretium sit solutum , integrum emptori erit , seu repetere pretium re restituta , vel tantum a vendito re condicere , quanti minoris arbitrio boni viri res aestimatur . Licet vero in ea lege Principes id arbitrium soli venditori videantur asserere, factum id ibi tamen , quia facti species ita moenebat : aliunde nihil ex jure proferri potest, cur emptori sit denegandum, quod venditori conceditur . Negat id quidem Cujacius observat. 16.18. eum tamen praeter alios recte refellit Annaeus Robertus a. animadvers. I 3. Conser Dionysium Gothosted. in adnotad d. l. a. C. de rescivi vendit.

At vero si laesio fuerit enormissima sejusmodi cem setur, si quis ultra bessem justi pretii defraudatus

dicatur in ex communi doctorum sententia contractus censetur ab initio ipso jure nullus , ac res una cum fructibus restituenda est. Cons. Fabr. in Coae sub tit. de rescind. vend. de . 3. de Marin. Fefol. I. I 33. Capyc. Latr. confula. 3 s. n. 32. Quodsi enormis tantum si laesio, & ad bessem ea non pertingat , ita in foro praxis invaluit , ut a die tantum litis contestatae fructus restitui oporteat.

Vid. de Ros in civit. decret. pro. c. 12. n. 84. IV. Porro emptio, ut ceteri contractus omnes,

non tantum ab initio pure iniri , sed a conditi ne etiam suspendi potest . Illud tamen in emptim ne singulare est, ut conditio intra certum tempus venditoris, aut emptoris arbitrio recte remittatur. Ita quidem ea lege praedium vendi potest, ut peris,

cta tandem intelligatur emptio, si intra biennium

265쪽

emptori placuerit. Quo sane casu persecta tandem intelligetur emptio , si intra biennium , sibi placere conditionem , declaravit emptor Φ. q. h. t. Iblud etiam in emptione singulare est, ut non tantum ab initio sub conditione rite contrahatur, sed pure etiam ab initio iniri possit, ea lege adjecta, ut existente conditione aliqua resolvatur. Ita quidem si praedium ita vendidero, ut si intra novemdium tibi displicuerit , ab emptione recediliceat , emptio ab initio pure facta intra novem dies pro lubitu ab emptore resolvi poterit t. 6. C. rescind. vendit. Eo pertinet pactum de retrovemdendo, quod vulgo dicitur retractus conventioni iis , quo conveniri solet, ut, pro venditoris lubitu restituta pecunia , res sit inempta , & avocari a Venditore possit i. a. C. de pact. int. vendit. oe empl.

Sed in ea re celeberrima in jure civili sunt pacta duo emptioni frequenter apponi solita , lex scilicet commissoria , & addictio in diem , de quibus singulares prostant in pandectis tituli . Addictio in diem apponi venditioni dicitur , s res ea lege vendatur, ut, si intra certum tempus melior offeratur venditori conditio, resolvatur emptio ι. I. st de in diem addict. Lex vero commissoria interposita in emptione censebitur , si contrahentes convenerint, ut, intra certum tempus venditori non soluto pretio, res sit inempta, eaque venditori restituatur La. st de tem commiss. Alterutra igitur sub lege contractus pure ab initio celebratus, existem te conditione, resolvitur. V. Neque vero generatim omnia vendi possunt. Si quae enim jus Naturae, vel Gentium, vel Civitatis leges commercio exemerunt, ea frustra Uenduntur L 34. 3. I. F. h. t. Siquidem igitur rei conditio.

266쪽

as4 vntagm.R-Juris, ae PatriLib.LI it. IV. ditionem sciat uterque contrahens , aut saltem emptor, emptio plane nulla contrahitur, ubi res commercio exempta vendita fortasse fuerit. Verum si quis sciens ignoranti emptori vendiderit rem commercio exemptam , valebit emptio l. 4. F. eod. Id ipsum tamen non ita intelligendum , quasi rem ipsam emptor petere possit, ejusque traditionem urgere. Ea enim in specie tantum actione empti experiri poterit adversus venditorem emptor, ut consequatur, quatenus sua interest, se deceptum non esse g. s. n. t. oe l. 62. f. I. F. eod. Quae res jure civili commercio sint exemptae , alibi enarravimus . Ceterum hujus Regni municipali jure compluscula vendi prohibentur non absolute quidem, sed respectu quodam seu temporis , seu rerum vitio assectarum, seu emptorum etiam. Primo enim ad stenebrem pravitatem praecavendam Praemature mercatores fruges quaslibet ante perceptionem vetantur emere . Si quis secus secerit , ducatis mille fisco solvendis multatur. Si qui

vero tabelliones ejusmodi instrumenta consecerint, prima quidem vice centum auri uncias poenae ninmine fisco solvent : quod si iterum ejusmodi scripturas conscripsisse arguantur, praeter poenam centum unciarum muneris exercitio carere jubentur pragm. a. de empl. vend. Rursus ad annonae caritatem arcendam a principe Remi Urbe cautum pragm. 37. de annon. ne quis intra triginta ab ea lapides ubi fiuges comparet ultra anni necessit,tem. Praeterea ad valetudinem recte tuendam v titum in Regno fuit , vendi frumentum novum cum veteri corrupto mixtum pragm. s. de nvendit. Ad fures etiam coercendos res furtivae

nomine domini emi prohibentur et alias supervin

267쪽

De empti vendit. assnienti domino eae debent ab emptore restitui, ne. que ab eo pretium condici poterit pragm. I. eod. Denique, ne fisci, privatorumve conditio detrimentum patiatur , s quae res seu allodiales , seu ferudales ad fiscum, privatosve pertinentes jussu Regiae Camerae Summariae vendantur , ab ejus magistratibus seu majoribus, seu minoribus emi nequeunt, ne metu potentatus ab emptione deterreantur alii

Pragmat. 8. eod.

Ul. Iam vero, emptione persecta, diverso linre emptor a venditore utitur . Emptor enim nummos pretii nomine solutos necessario venditoris facere cogitur: venditor vero tantum vacuam rei

possessionem emptori praestare: compellitur . Pr inde si rei dominium penes venditorem fuerit, id quidem in emptorem transfertur sn aliena resst, tantum evictionis nomine venditor obligatur. Neque enim aliud a venditore requiritur, quam ut praestet, rem habere licere L as. h. I. Τε. t. Ratio vero discriminis inde repetenda, quod, licet rei dominium in emptorem non tranSseratur , totum rei tamen emolumentum in eum redit , si vacua rei possessione potitus is fuerit. Quamvis igitur res aliena dicatur , evictionis nomine venditor conveniri nequit t. 3. C. de mict. Contra , cum pretii nullus sit usus , nisi ejus do. minium transferatur , debitor liberatus non intelligitur , nisi ejus dominum venditorem re vera faciat . At vero, emptione perfecta , res ipsa necessario tradi debet , & falso post Bulgarum, &Amnem docuere doctores, venditorem , cui sit rei tradendae facultas, liberari offerendo, quod emptinris interest, rem traditam esse. Neque enim aequitas Pati debet, ut ab emptore quidem necessuio pretium

268쪽

2s6 ontum RomJuris,ae Pare Lib m. t. mtium sit solvendum , contra a venditore pro lubitu a contractu recedi possit. Cons. Thomasi dissertationem , an , qui factum promiser, liberetur praestando, quod interest. Interea tamen haud negem, Bulgari opinionem pragmaticis magis se commendasse.

VII. Aliena re vendita, si ea a domino evicta suerit, actione empti adversus venditorem experitur emptor , quatenus sua interest , rem evidiam haud esse, licet evictionis nomine se venditor non obligarit t. 6. C. de evia Ne qua tamen collusio inter actorem, & emptorem inita detrimentum venditori afferat , evictionis nomine emptori tamdem licebit agere, si is litem venditori denunci, rit t. χo. C. eod. Ubi lis venditori denunciatur, a

ctoris laudatio in foro fieri dicitur sat latine id

quidem : nam ita loquitur Alexander ipse in L . C. eod. Veteres enim laudare pro denunciare dixerunt , ut recte ibi Dionysius Gothostedus obsedivat. Lite autem auctori denunciata , is periculo suo emptorem defendere debet, ac, si res adjudicata petitori fuerit, auctor emptorem indemnem servare cogitur . Nullum autem tempus in jure praefinitnm , quo auctoris laudatio sit facienda;

Id tantum cautum, ne prope condemnationem fiat L 29. uis. F. de mici . Cum tamen intra litis contestatae terminos appellatio rem deducat, si in judicio primae instantiae lis denunciata venditori non fuerit , in judicio appellationis , rebus integris,

denunciatio fieri non prohibetur. Licet autem ex

rigore Romani juris , si auctor laudatus in lite

non fuerit, venditor evictionis nomine conveniri nequeat d. Leto. C. eod. in foro tamen eo jure utumur, ut non laudatus auctor recte conveniatur,

269쪽

s liquido constet , nullum in rem evictam jus

venditori suisse . Ceterum cum , emptore convento,

is litem venditori denunciare debeat , si venditor absit a loco judicii, aequitas ipsa suadet , tempus aliquod indulgendum emptori , intra quod litem

absenti venditori denunciare commode queat. Ne tamen inde protelandae litis occasionem vitilitigatores arripiant, providentissime cautum in Regno est, ne, si ' venditor sit praesens in loco judicii, laudationis instituendae causa tempus ullum concedatur emptori pragm. a. de dilat. VIII. Nunc videamus, oportet, de periculo , &commodo rei venditae, quod quidem argumentum& magni usus in soro ett , & singularibus titulis in pandectis, & codice enucleatum a Tribonianosuit. Principio cum contractus generatim omnes a voluntate contrahentium legem accipiant , ex ipsis pactis venditioni appositis aestimandum erit, quis, emptione persecta , periculum, & commodum rei venditae sentire debeat . Seu igitur pacti contrahentes fuerint, ut rei periculum , commodum ve pertineat ad emptorem , seu ad venditorem, pacta conventa servanda erunt l. I. . Io. F. deperio. . commossi rei vendit. Quod si nihil singula. re ea de re pacti sint contrahentes, jus in praesenti specie constitutum facile definietur. Cum enim certissima regula juris esset, omnes debitores alicujus certae speciei per rei interitum liberari ι. 23.ε. deverb. oblim inde intulere Iurisconsulti, periculum,ti commodum rei venditae, emptione persecta, ademptorem pertinere oportere . Persecta autem dicetur emptio, ubi de pretio jam convenerit; verum, si emptio suspensa a conditione fuerit, ea perseita videbitur, ubi conditio extiterit t. 8. R. de perita mLLI. R ρο

270쪽

a s s Ontagm,RomJurthae PatriLib.LITTit.XXIV. G eomm. rei vendit. Si igitur, emptione persecta, aquarum inundatione, aut chasmate, aliove quo casu praedium interierit, periculum sustinebit emptor eod. Nam ita quoque, si post emptionem fundo aliquid per alluvionem accreverit, beneficio fluminis quaesitum commodum emptorem sequitur l. 7. princ. ff. eod. Ab ea regula tantisper recedi placuit in venditione rerum, quae pondere,

numero, mensura constant. In eis enim ita receptum jus fuit, ut squidem per aversionem simul

Venderentur omnes, earum periculum ex generali

regula sustineret emptor ; sn ita venditio facta seret, ut in singulas exempli gratia vini amphoras,

aut frumenti modios certa pecunia praestaretur, ante admensonem periculum pertineret ad venditorem I. 2. C. eod. Neque vero regeras decantatum

illud ex ι. I ρ. C. de pignori act. rem scilicet perire domino , cumque ante traditionem res in dominio venditoris sit , eum potius rei periculum sustinere oportere . Pridem enim monuerunt intemPretes, eam regulam obtinere , ubi idem sit dominus, & creditor rei debitae , quod usuvenit in deposito, commodato, locato, pignore . Si enim rei dominus ejusdem sit quoque debitor, quod post persectam venditionem accidit , tunc ex generali regula debitor certae speciei per rei interitum liberatur , & res non domino perire potest . Id ipsum tamen intellige , si sine mora , vel culpa debitoris res periisse dicatur. Si enim in re trudenda venditor moram admiserit , ejusve culpares pereat, ipse periculum sustinebit Luis. C. eod. o l. 23. β. de reg. iuri IX. Cum vero bilateralis contractus sit emptio venditio , eaque uterque contrahens ab initio Obligeturs

SEARCH

MENU NAVIGATION