Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

getur , binae inde actiones directae competunt, empti, & venditi scilicet. Et empti quidem actione experitur emptor, qui contractui jam satisfecerit, adversus venditorem, ejusve heredes, ad rem tradendam una cum fructibus, & omni causa, ac sarciendum damnum levi etiam culpa venditoris illatum. Quod si quid in re singulari jactarit venditor , si falsum compertum id fuerit, liberum emptori erit , aut redhibitoria , aut actione quanti minoris agere, quarum illa, re restituta cum omni causa, pretium accipiet ; hac vero tantum de pretio sibi restitui postulabit, quanti minoris aestimata res fuerit t. I 8. princ. F. de AEdil. edict. Redhibitoriae instituendae sex menses utiles , actioni quanti minoris annum utilem AEdilis edicto suo praefinivit t. I9. g. O. F. eod. Vicissim actio venditi post rei

traditionem venditori datur adversus emptorem, ejusve heredes ad solvendum pretium , & usuras etiam a tempore morae , atque omnimodam indemnitatem ex aequo, & bono praestandam, ut ad hanc rubricam passim monent interpretes.

AD TITULUM XXIV.

Excursus singularis. De censu eons gnativo , seu annuorum

redituum emptione.

SIngularis quaedam venditionis species in Provinciis Christianis invaluit, quae census cousignativus a pragmaticis dici solet, & vulgatiori vocabulo redituum annuorum emptio . Ejus initiis calumniam aggressi sunt sacere Salmasius,& MoeR 1 linaeuS.

Di iliaco by Cooste

272쪽

rso Excursus singularis

linaeus . Uterque enim ejusmodi contractum per Pontifices excogitatum statuit, ut, proscripto apud Christianos usurarum invidioso nomine , scenebris pravitas mutato vocabulo retineretur, ac per amnuorum redituum emptionem fraus legibus impune fieret, quae scenebre malum coercuissent. Verum primo census consignativus, cum pura puta sit fructuum alienorum emptio , foeneraticius existimari nequit . Deinde neque illud admitti debet , hunc contractum primos excogitasse Pontifices, cum in

eorum constitutionibus memoretur tamquam vulgo receptus. Quin a vero non videntur abludere , qui censum consignativum ipso Iustiniani aevo antiquiorem credunt . Sane in novella I 6 I. alaenore distinguuntur annui reditus, qui Aphrodi- sensum Reipublicae solvebantur ob pecuniam ab

ea collocatam . Eum vero contractum , quo a

communi Aphrodisiensium annui reditus coemptisuerant, a scenore fuisse diversum vel inde probes, quod ibi statuit Imperator , ne a sortis restituendae necessitate immunes debitores serent, licet exsolutione redituum duplum sortis ad Rempublicam Aphrodisiensium rediisset . Pridem enim Iustini,nus ipse constituerat, ut, si duplum sortis solutum per usuras esset , sors ipsa repeti ultra non posset novel . Ia I. ut monet Molinaeus ipse de usur. n. s. Sed quaecumque hujus contractus incunabula fuerint, duo potissimum eum a foenebri pravitate purgant. Primo enim pecuniam scenori datam debitor restituere cogitur sive post tempus ab initio constitutum , sive ubi creditori placuerit ι. princi is de reb. cred. Secus in censu estineque enim, ut infra liquebit, si reditus solvantur annui , ad restituendam sortem invitus debitor astrino

273쪽

De censu consignativo . 26 Iastringi potest . Deinde in scenore sors nunquam foeneratori perit, licet debitor bonis exciderit, mjusque lacultates perierint omnes . Contra in annuorum redituum emptione , re censui supposita pereunte, debitor liberatur , neque ex aliis rebus suis reditus annum pGstare cogitur , nisi eae quoque obligatae dicantur. Vid. Roderic. de redit. I.

ρuαβ. q. II. Iam vero in Regno Neapolitano , ut passim in Provinciis Christianis alibi , censiis consignativus diu fluctuarat olim, ejusque jus incerti Dsimum . De ejus etiam justitia non idem sortasse

placebat omnibus . Cum tamen increbesceret is contractus in dies, ad omnem scrupulum ex suo. TUm populorum animis evellendum Alphonsus Aragonius anno I s I. accuratius re perpensa, cum Nicolao V. Romano Pontifice serio egit, ut rem omnem auctoritate sua aequius melius definiret. Occasionem lubenter amplexus est Pontifex. Honestissimum videbatur enim, se in alienis Provinciis de civili negotio legem ferre, & aliunde non dedecebat , Christianae Reipublicae Magistrum optimum maximum sententiam ipsum dicere, quatenus is contractus justus existimandus esset . Lata igitur a Pontifice ea de re constitutio , eamque, quia

aequissima visa, inter Regni leges recipi jussit Alphonsus pragm. i. censib. ubi & ipsa Pontificis constitutio affertur, & auctoritate Regia confirmatur. III. Porro cum Pontificiam de censu constitim tionem in Regno Alphonsus servandam edixerit, inde definiendum, quibus legibus apud nos fieri annum

rum redituum emptiones oporteat . In eis autem

ineundis quatuor praescripta potissimum Pontifex

servari jussit . Primo scilicet ad labem scenebrem R a Prae

274쪽

162 Excussus singularis

praecavendam emptionis , non vero mutui contrahendi consilium contrahentes fovere jussit. Deinde censum imponi praecepit in re frugi sera immobili, quaeve jure immobilium censeretur . Tertio de redimendo pamim pro debitoris lubitu censui inesse voluit. Denique diserte cavit, ne ultra decem pro singulis centenis exigi in annuorum redituum emptione possent . Cum tamen ea constitutio scripta foret , quo tempore rarior erat in Europa pecunia , postremum hoc neque in Regno, neque usquam alibi servatur hodie . Cum enim ob ingentem auri vim in Europam advectam pecuniae pretium mire decreverit, ut in Regno alias quatuor, aut quinque pro centenis pecuniae inter- usurium aestimatur , ita ob annuorum redituum emptionem ultra trientem , aut quincuncem hodie praestari vix solet. Si major quantitas in ejusmodi emptionibus promissa fuerit, Sacrum Consilium interpellatum , prout aequius melius videbitur,

eam intra modum commodo temperamento redigit. Ut tamen frequentiores ea de re lites porro praec,

verentur , Marchio Citus S.C. Praeses providentissimus a Sacri Consilii patribus universis anno I77o. sententiam dici curavit , intra quem modum in

annuis reditibus usurae coercendae generatim essent.

Dicta sententia in commune fuit , eadem tamen nondum per Augustissimum Principem confirmata. IV. Ex dictis hactenus census consignativus haud incommode definiri queat quaestum pecunia ius percipiendi annuos reditus ex re alterius frugifera , aut quae pro frugifera habeatur, quod, restitura pecunia ad lubitum debitoris, intercidit. Cem sus igitur non tantum super praediis recte constituditur, sed super rebus etiam, quae immobilium jure

275쪽

De censu consignatim. 263 censentur: ejusmodi sunt pistrina seu mulis , seu

RRU circumacta, perpetua familiarum ossicia, jurisdictiones, &, ut omittam alia, arrendamenta, quae vocant. Vid. Aulis de censin coroll. ad c. I g. Ubi ubi autem census constituatur, is quidem a doctoribus non uno modo dividitur. Primo enim, prout reditus promittuntur in pecunia, aut in speciebus , vulgo censum divisere doctores in premniarium , & fructuarium. Quod si quota pars fructuum in censu constituendo promissa suerit, cem sus appellatur lucertus , cum incertum sua sponte sit , quot fructus singulis annis ex lando percipiantur . V. Rursus census consignativus dividi vulgo solet in perpetuum, & vitalicium. PerpetuuS erit,s perpetuo debitor fructus solvere adigatur, eaque obligatione non liberetur , donec accepta pecunia restituta fuerit . Quo quidem casu , licet ob longam annorum seriem duplum accepti pretii sol, tum dicatur , numquam ejus restituendi obligatio perimetur. Id enim de scenore tantum Iustinianus

CaUit, non vero de annuorum redituum emptione novell. Ia I. I6I. Contra census vitalicius appellatur , qui ad vitam emptoris , aut venditoris conveniri solet . Cum igitur ad alterutrius contrahentis vitam is census conveniri soleat, eo mo

tuo , ad cujus vitam promissus is fuerit , census obligatio perimetur , neque acceptum ab initio pretium heredibus, aut ab heredibus restituendum erit. Ita quidem si quis mihi centum ea lege persolverit, ut quamdiu is vivat , decem ei praestem

annua, eo mortuo, & statim census extinguitur,& ejus heredibus centum semel accepta rem tuere non cogor . Census autem vitalicius municipali

276쪽

264 Excursus singularis

jure non improbatur pragm. a. de censib. Cum tamen ob pecuniam ita collocatam sanguinolenti.census increbuissent in Regno, & usque ad viginti annua pro quibusque centenis sibi quidam stipularentur cum venditorum exitio, malo Occurrendum censuit Comes de Lemos Neapoli vice sacra agens sub auspiciis Philippi III. lata d. pragm. 2. d

cens. Ea vero cautum , ut in censu vitalicio ultra quatuordecim annua in centena singula exigere jus non esset. Verum hodie ob auctam in Regno pecuniam census vitalicii constitui apud nos vulgo solent non ultra decem in centena singula, ut rerum periti norunt. Quod si censum vitalicium sibi comparatum alienare quis velit, pretium aestimari debet ex L 68. 6. ad leg. Falcid. Computatis igitur alienantis annis ex Iurisconsulti regula , tantum pretii nomine ei persolvetur, quantum victurus is in jure praesumitur . Nimirum a prima aetate usque ad annum trigesimum computatio annorum triginta fiet ; ab annis vero triginta tot annorum computatio inibitur, quot ad annum sexagesimum desunt . Post annos vero sexaginta tantum quinque annorum computatio fiet. Uid. AEmilium Macrum in d. l. 68. aa leg. Falciae Si igitur a quinquagenario aliquo census vitalicius vendatur, unde decem annua ei redeunt, centum

justum pretium censeri debet . Quod si maritus vitalicium censum in dotem acceperit , perceptos ex censu fiuctus , soluto matrimonio , restituere non cogitur . Sane jure civili alias si dotis nomine ususfructus sit viro traditus , soluto matrimonio, ex perceptis fructibus nihil repeti potest a viro, cum ii pro sustinendis matrimonii oneribus credantur impensi I. cum in fundo. A. de jundon

277쪽

De censu consignativo . 26sVI. Denique census dividi etiam vulgo solet in realem , & personatem . Realis autem census erit, ubi super re aliqua frugifera constitutus fuerit , qua quidem pereunte census extinguitur, nisi quae res aliae in census securitatem obligatae credi. tori fuerint . Contra personalis est census , si ei praestando ipsa persona se obligarit οῦ quo sane casu non ex rei fructibus, sed ex ipsius personae laboribus censum exolvi oportebit . Uerum ob Nicolai U. constitutionem in Regno rite receptam censiis personalis apud nos censetur illicitus . Ibi enim a Pontifice diserte cautum , ut censui supponi possent tantum res frugiferae , seu ejusmodi sua sponte forent , seu ex instituto civili frugiferae censerentur. Quin, si recte rationes ineas, non solum legi Pontificiae, sed juri etiam naturali adversari videtur , ut quis in laboribus suis alteri

censum annuum , menstruumve constituat. Neque enim certum per naturam est , an quis ex laboribus suis tantum si percepturus , ut id & vitae tolerandae, & census oneri ferundo sumiat . Neque regeras, jus non absimile in servis recte constitui . Id enim jure civili licet, quia dominorum respectu servi non personae , sed res censebantur.

Alias , ipsa subtilitate juris civilis inspecta , ut

homo liber se venumdare nequit, ita & in persona sua censum constituere vetatur: & census enim non secus , ac venditio , alienationis est species.

Quae tamen dixi , tantum obtinere crediderim, si ex laboribus exolvi censum oporteat . Alias, si a Pontificio jure discesseris , census personalis jurinaturali non adversatur , si censui persona supposta fit aliquo modo frugifera , vel quia bona habeat, unde census exolvi possit , vel quia ex ejus

induin

278쪽

166 Excursus singularis

industria emolumenta certiora redeant. Vid. Domin. Aulis de cenisb. c. Σ. q. q. VII. Porro, ut in contractibus alias, quas leges volunt, recte sibi contrahentes dicunt, ita in censu etiam constituendo quaevis apponere pacta licet, mindo & ejus substantia salva retineatur, neque quid contra leges seu civiles , seu naturales pacti sint contrahentes. Nihil igitur impedimento erit, quominus in contrahendo censu ita conveniatur , ut vel exacto anno tota ejus pensio praestetur, vel quolibet trimestri quadrans . Illud tamen addubitari queat, an in censu pacisci liceat, ut pecuniae, fructuumve solutio repraesentetur, ita ut, incipientibus singulis quibusque annis , eorumque exitu non expectato , statim a cujusque initio solutio fiat. Id quidem a Pio V. diserte vetitum in buli. cum onus Apostolicae. Cum tamen hic in negotio

civili versemur, & per Principes Neapolitanos Pii

V. constitutio rite recepta non fuerit, non temere pactio damnari debet, qua in censu solutiones repraesentari placuerit. Primo enim interesse putarim, utrum in pecunia, an in ipsis frugibus census si constitutus. Deinde, si in frugibus constitutus sit census, caute distinguendum existimarim, utrum per taxationem a certo iundo nascituri fructus promissi fuerint, an generatim quicumque fructus promissi dicantur . Principio si in pecunia numerata promissus sit census , generatim quidem illicitum pronunciandum videtur ei pactum appositum , ut solutio pecuniae repraesentari debeat. Summa enim videtur injuria, ut quis solvere adiugatur , antequam dies solutionis veniat, & alium

de vulgatum est in jure illud, plus quidem solvi,s ante tempus solvatur 3. 33. instit. de act. Com

279쪽

De censu consignarii . 267tra si ob id incommodum a debitore susceptum majus in censu pretium solutum ab emptore fuerit , nihil obstare videtur, cur ejusmodi eactum sedivari non debeat. Quod si in fructibus ipsis census sit constitutus , & ex certo praedio percipiendae fruges per taxationem promissae fuerint, illicitum pactum videtur, quo fructuum solutionem repraesentari convenerit . Fieri enim potest , ut spem seges mentiatur, qua quidem in specie fructus numquam percipiendi injuste praestarentur emptori . Verum si qui fructus generatim promissi suerint, non injuste fructuum repraesentationem sibi stipulatur emptor, si ob repraesentandos fructus majus in censu pretium si ab emptore solutum. Conser Aulis de cens c. o. f. I. VIII. Iam supra monuimus, pro debitoris lubitu , restituto pretio , redimi posse censum . Id bpsum tamen Nicolaus V. creditori licere noluit. Proinde licet diserte convenerint contrahentes, ut pro lubitu a creditore possit pecunia soluta repeti, id quidem pactum tamquam adversus jus inbium , ratum haberi non debet. opportune tamen hic quaeritur , an commissi pactum in censu constituendo recte censeatur adiectum. Ejusmodi puctum in censu dicetur appositum, si census reto,

vi conveniatur , ubi intra certum tempus annua praestatio soluta non suerit. Cum census a venditione non distet, & lex commissoria in venditione non improbetur, commissi etiam pactum in censu non videtur illicitum. Quemadmodum igitur recte

venditio ea sub lege contrahitur, ut, intra certum tempus pretio non soluto, res sit inempta tot.xit.

FP de lem commiss. ita, si censum resolvi placumrit intra certum tempus fructibus non solutis,st,

280쪽

268 Excursus singularispulatione commissa , census resolutio pro lubitu

peti a creditore poterit de Marin. resol. I. I93. n. IS. AEquitas etiam ipsa suadet , ut census resolutio,

emptori denegari nequeat , si res , cujus fructus sint venditi , salso sit asserta libera , ubi ea aliis

praestationibus comperta fuerit obnoxia . Quin in ea specie stellionatus crimine videtur irretiri venditor : proinde adversus eum ipsa etiam instrumenti liquidatio potest institui. Uerum si novo,& veteri censui sustinendo res obligata sussiciat, census reso- Iulio frustra postulabitur: multo minus igitur in ea specie instrumenti liquidatio urgeri poterit, ut recte

advertit de Marin. Dc. cit. n. I . At vero pactum de rescindendo censu in commissi casum ratum censeri

debet, si censui perpetuo fuerit appositum : neque enim id ipsum pacisci licet in censu vitalicio, ne ingentiori jactura venditor assiciatur restituenda pe.

Cunia, cujus graviores usuras exolverit. Atque ita in ea re a Sacro Consilio saepius judicatum test, tur Tapia in advolat. ad pragm. a. de cenis. Verum, si a vitalicio censu discesseris, in aliis censibus lex commissoria non tantum est licita, sed omissa etiam in censu tacite continetur: alias inutilis pecunia creditori foret. Uid. de Marin. refol. 2. I 63.

IX. Illud quaestum hic video , an in censu creditor pacisci queat , ut a moroso debitore sibi

praestetur, quanti interest , moram admissam non esse , lucrum cessans scilicet , & damnum emergens , si debitor in praestandis fructibus moram admiserit . Pacta quidem isthaec in annuorum redituum emptione ad praecavendas fraudes diserte prohibuit Pius V. in conss. cum onus Apostolicae. Cum tamen constitutio isthaec in Regno rite recepta non fuerit, ex ipsa rei natura definiendum,

SEARCH

MENU NAVIGATION