장음표시 사용
281쪽
De censu consignativo. 26ρati in hoc contractu id pacisci liceat . Si natura-
Iem aequitatem inspicias , ut in ceteris contracti- hiis lucrum cessans , aut damnum emergens ob alterutrius contrahentis moram promitti potest,
ita in censu etiam pactio isthaee non videtur illi- Cita . Neque regeras , hoc semel admisso , usuras risurarum creditorem sibi pacisci videri. Cum enim sors ipsa sit creditori demortua, eamque semel in Censu constituendo solutam repetere prohibeatur, reditus ipsi annui videntur principale debitum,
non vero partus mutuo sumpti , ut usurae alias.
Proinde , quod ob retardatam redituum soluti,nem sibi creditor stipulatur, in vitium anatocismi
non cadit. Confer de Marin. ref0lut. I. I99.Verum,
licet probabiliter disserantur isthaec, in Regno tamen Neapolitano ita hodie receptum jus est, ut obretardatas redituum solutiones lucrum cessans, aut damnum emergens frustra sibi creditor stipuletur Marcian. a. disp. 39. Id ita receptum is docet, quia IUcrum cessans, aut damnum emergens ossicio judicis exigi dicitur in I. I 3. C. de adition. empl. Ossicio autem judicis pactione sua contrahentes praejudicium Creare non oportere. Id tamen , ne quid dissimulem, inepte dictum videtur. Neque enim quidquam impedimento est , quominus contrahentium etiam pactionibus promittatur , quod sua sponte ossicio
judicis peti potest . Ceterum , an ossicio judicis
lucrum cessans , ac damnum ob retardatam redituum solutionem emergens peti in Regno possit, Pragmatici non conveniunt. Id quidem apud nos recte peti contendit de Marinis res . I. I99. eamque sententiam non solum auctoritate doctorum , sed rebus etiam judicatis tuetur . Contrarium ta
282쪽
a o Excursus singularis decis ς. Praeses etiam de Franchis aperte testatur,
suo aevo Sacrum Consilium perpetuo denegasse lucri cessantis, aut damni emergentis condictionem ob annuos reditus suo tempore non solutos decis.2sq. n. Iq. eamque sententiam in soro hodie ubgere video . Quae cum ita sint , potius accessio, quam principale debitum , annui reditus apud nos videri debent. X. Censum rite constitutum quaedam sequum tur onera seu publica , seu privata . Publica dicuntur onera functiones , seu tributa , quae fisco klvuntur. Privata sunt onera sportulae tabellionibus praestari solitae , & parariorum proxenetica. Pius U. in d. conss. cum onus Apostolicae . generatim pacisci vetuit , ne in censu Onera praestarentur ab eis , ad quos de jure non pertinerent. Licet autem , ut saepe monuimus , ea constitutio apud nos rite recepta non fuerit, id caput tamen repudiari non debet, cum praestationes onerum e ferre jubeat , qui ad eas adiguntur ex praescripto legum. Uidendum igitur , ad utrum contrahentem praedicta onera in censu pertineant seu ex jure civili , seu ex recepta in Regno consuetudine . Publicarum functionum gravamen , ut & fructuum emolumentum, ad emptorem pertinere dicitur in
I. I 3. de act. empl. Cum igitur, constituto censu, creditor locum emptoris sustineat, onera generatim omnia eum sequuntur . Hinc ex vetustissima Regni consuetudine collectarum,& bonatenentiae Onera a creditoribus apud nos sustinentur. Collectas solvunt provinciales homines , bonatenentiam ob res in Provinciis constitutas praestant Neapolitani cives). Id autem adeo eerti juris apud nos est, ut
ne secus quidem pacisci liceat Sansel. decisi a I.Licet
283쪽
De censu consignativo. a Iautem Neapolitani cives singularibus privilegiis beneficio Regum nostrorum utantur , ut constat Praesertim ex pragm. sub tit. de immunit. Neapolin numquam tamen a necessitate bonatenentiae sunt exempti seu ob praedia in frovinciis , seu ob annuos reditus ibi coemptos. Uid. Rouit. ad pragm. . de immun.Neapolin Uerum hodie ex continuatione infructionum pro formatione catasti pari. I. n. I 8.eo jure Neapolitani utuntur, ut ob praedia quidem in Provinciis sita bonatenentiam solvant, neutiquam vero ob census cum universitatibus Regni contractos. Generatim alias, censu constituto, onera seu publica , seu privata creditores sustinere debent. Hinc & tabellionibus mercedes ob instrumenta confecta, & proxenetis hermeneuticon ab emptoribus solvi debent. Vid. Rouit. ad pragm. I. de cens n. s. XI. Iure communi adversus tertium possessorem rei hypothecae suppositae hypothecariam instituere non licet, nisi principalis debitor fuerit ex. Cussus novell. 4. c. a. unde authent. bos se debitor . C. de pio. oe bpoth. Verum in Regno ex interpretatione pragm. I. de cens redituum ex censu petendorum causa paratam exequutionem realem,& personalem creditor habet non tantum adversus debitorem ipsum , sed & contra tertium rei possessorem Rovit. ad d. pragm. I. de cens n. a Falso autem id apud nos quidam docuerunt receptum , quia proficiscens ex censu actio in rem scripta censeri debet . Primo enim , ut liquebit alias, actio in rem scripta non ex contractu, sed ex delicto competit. Deinde in rem scripta actio in rem ipsam , non contra personam accommindatur . Atqui censualis actio contra personam ipsam instituitur. Vid. Domin. Aulis is censeb. c. Supe
284쪽
2 72 Excursus singularis Superest igitur, ut dicamus , censualem actionem
apud nos ita receptam contra juris regulas invaluisse. Actionem autem ex censu proficiscentem qualibet exceptione eludi vetat d. 'agm. I. decens. Recte tamen monuerunt interpretes, id qui- dem admitti oportere de exceptionibus illiquidis, &quae in promptu probari nequeant. Si enim exceptio sit liquida, & in promptu probari queat, ea se
reus tueri non prohibetur. Ita quidem adversus creditorem non solum exceptio non numeratae pecinniae opponi potest , sed compensationis etiam , &si quas alias aequitas admitti suaserit. Sane si cerusus causa a te centum accepero, si aliunde mihi te centum debere liquido constet, mihi compensati nis exceptio denegari non debet Asmest. doc . Ia I. π 381. Generatim enim omnis exceptio , quae in continenti probari queat, liquidationem impedit,& custodite reum mancipari non patitur Caravid.
ad rit. I 56. n. 46. de Marita refol. I. I99. u. IORovit. ad L. praXm. n. a XII. Census autem rite constitutus non uno mo
do perimitur. Primo enim , cum restitutione sortis pro lubitu debitor rem censui suppositam redimere queat , restituta ab eo pecunia , statim
census extinguitur. Licet autem census rerum immobilium jure censeatur, in eo resolvendo tamen solemnia non requiruntur, quae in rebus immobilibus alienandis jura praescribunt. Hinc licet alias res pupillorum immobiles alienari nequeant , nisi decretum interponatur a judice , expedire pupillo alienationem iniri , sine praedicto decreto tamen recte restituetur pecunia ex censu pupillo debita. Neque enim necessarium decretum est judicis in .eO actu , quem pupillus juris necessitate sustinet
285쪽
De cenju consignativa. 273 I. g. 3. I. F. de reb. eor. qui sub tutet. Rursus cum census onus reale sit , & rem ipsam assiciat, resubjecta censui pereunte , census omnino perimitur idque & Pius U. constitutione sua praescripsi,& ipsa census natura flagitat. Hinc si domus cen- sta corruat , censuique supposita vinea exarescat, ab onere solvendi census debitor liberatur. Id autem adeo verum est , ut si diruta domus refici, tur , census semel extinctus, domo restituta, non convalescat. In eam sententiam recte trahas l. Io. T. β. qurb. moae usus fuct. axmit. Ibi enim Vlpianus scribit, dissoluta navi , aut corruente domo, in quibus constitutus sit ususfructus , usumfructum
semel peremptum frustra peti, licet iisdem tabulis,
aut lapidibus, navis, aut domus restituta dicatur. Inter usumi ructum tamen, & censum interest . Si enim domus collapsa fuerit, ut advertimus alias, ne areae quidem ususfructus recte petetur . Cum tamen census non minus in aedificio, quam in solo etiam constitutus intelligatur , collapsa domo, census non omnino perimitur , sed ipsa area onere census non 'liberatur. Census igitur consistet adhuc saltem ad soli pretium . Ita enim in censu receptum jus est, ut, siquidem res omnino pereat, census penitus extinguatur; sin res pro parte perierit, quod ex ea superest, obnoxium censui maneat, cum singulae rei partes eo contractu obligentur. Vid. Aulis. de cens cap. 8. n. g. & Leotard. quaest. 37. At vero si res censita per unum , aut plures annos sterilescat, integri reditus solvi creditori debent. Cum enim in dominio debitoris res censui subjectae maneant, temporale periculum debitoris erit,& aliunde unius anni sterilitas sertilitate alterius pensari solet . Eo accedit , quod census solutio
286쪽
274 Syntagm.Rom furis,ae Patri Libata LXXV. conditionem non habet , si fructus nascantur, ut recte statuit Leotardus d. quaesi. 57. n. I9. Denique census extinguitur , si deductum apud Sacrum Consilium patrimonium a debitore fuerit . Id inde manavit, quod patrimonio deducto, & gradum rione, quam vocant, creditorum facta , nova debita per debitorem contrahi prohibentur . Cum igitur, ut supra vidimus, compluribus doctoribus placuisset , ob retardatam redituum solutionem
praeter reditus ipsos lucrum etiam cessans , & dumnum emergens a debitore praestandum esse, ne quando ob retardatam redituum solutionem nova debita in patrimonio orirentur, pragmatici docuerunt , deducto patrimonio, ipsum censum extingui Oportere , quod autem ad sortis usque restitutionem creditori solveretur , non annuorum redituum ti tuto, sed causa lucri cessantis , aut damni eme gentis ei praestandum. Verum hodie, cum ex recepta fori sententia ob retardatam redituum solutionem repeti interesse nequeat , & aliunde ad rationem annuorum redituum, quod interest, computari sinteat , nullius effectus in jure Neapolitano est pr g maticorum scitum , quo per patrimonii deducti in nem censum perimi statuerunt.
ALtera contractuum species, qui solo consen' su perficiuntur, secatio conductio dicitur. E
id agitur, ut pro innoxio rei alienae usu, aut per sonae opera certa merces praestetur . Cum igitur, re locata , tantum innoxius ejus usus pro tempo
287쪽
re praestituto transseratur in conductorem, id potissimum inter emption , & conductionem interest, quod conductio titulus sit temporalis, emptio vero plerumque perpetuus. Rursus cum tantum usus, non dominium transferatur in conductorem,
ac sine dominio, aut animo saltem possidendi pro domino civilis possessio intelligi nequeat, ne civiliter quidem res conducta possidetur a conductore. Hinc conductor possidet quidem , sed alieno nomine. Proinde tantum in possessione is ectis dicitur Ly.F.derei vindici Quod tamen dixi, nudum rei usum in
conductione transferri , perpetuum existimari non debet. Aliquando enim depositi irregularis exemplo ipsum quoque dominium per locationem transiertur in conductorem. Hinc recte scribit Alfenus in I. gr. princ. st . locat. conducit. rerum locatarum genera duo esse: alias ita locari, ut in specie restituantur alias ita locari, ut restituantur in genere : in superiori causa res locatas domini remanere; in polleriori potius in creditum iri. Quod enim & hodie apud nos feri solet , Romani praedia rustica locaturi non tantum praedia ipsa locabant , sed pecora quoque, & omne rusticum instrumentum . id autem ubi fieret , pecoris 3c instrumenti rustici non nudus usus , sed ipsum quoque dominium transibat in conductorem . Ut enim observat Pomponius in L 3.ε. eod. cum fundus locatur,& aesti.
malum instrumentum colono traditur, instrumen. tum a colono videtur emptum. Inde igitur locationis divisio in regularem, & irregularem . per hanc ipsum dominium , per illam nudus usus transse
tur in conductorem. II. Non res tantum, sed operas personae quoque in locationem venire diximus . Id tamen in-S a ter
288쪽
in locatione herum loca π perpetuo dicitur , qui
rem suam utendam alteri certa mercede tradit; conductor, qui eam utendam accipit . Verum in operarum locatione idem diverso respectu locator
est , & conductor. Qui enim ob opus faciendum
operas suas locat, locator operarum dicitur, quatenus operam suam alteri locat idem & conductor operis appellatur, quatenus alienum opus faciendum conducit quemadmodum & qui mercedem ob opus faciendum praestat , conductor est quidem alienae operae, operis vero locator. Vid. t. q. h. 7. o Laa. h. 2. F. eod. R Cujacium observat.2.28. I le autem diversa vocabula negotium cui facessant, qui agros conducit, colonus , qui aedes, inquilinus,
qui vectigalia, publieanus dicitur , quemadmodum
S , qui alienum opus faciendum conduceret, re demptorem veteres appellarunt . Ceterum seu re rum , seu operarum conductio fiat, sine certa mercede consistere ea nequit . Proinde si polienda sui Ioni vestimenta tradas postea daturus , quantum aequum videbitur , is quidem contractus innominatus do, ut facias, neutiquam locatio 'conductio videri debet . Quapropter ad pecuniam repetendam
non locati conducti , sed praescriptis verbis actio
fulloni competet g. I. h. t. III. Iam vero in ptiesenti rubrica Tribonianus id unum adlaborare videtur , ut similitudinem, maximam eam quidem , inter locationem , & ven ditionem ostendat . Sane seu ipsam conventionem spectes , seu rem , quae locatur , seu mercedem denique in locatione pactain , iisdem fere regulis locatio , & venditio regitur . Primo enim , quod ad conventionem ipsam , uterque contractus est
289쪽
De Iocatione eonductione. 277juris Gentium, & bonae fidei g. 28. iustic de act.
Venditionis exemplo quoque locatio solo consensu Persicitur, nisi placuerit, ut sine scriptura persesta non intelligatur princ. h. r. Deinde, quod ad res, RUae locantur , generatim etiam assirmari potest,
locationem admittere res generatim omnes , quae
vendi non prohibentur l. Ig. F. locat conduct. Quae etiam re vendita sequuntur emptorem , eadem Scad conductorem , re locata , pertinent . Si quid igitur rei locatae haereat , Sc ad ejus usum sit Comparatum , conductori denegari non debet. Vid. Utricum Huberum in praetere. h. t. 3. a. Quod ad mercedem denique , quemadmodum in vendutione pretium in arbitrium certae personae remitti potest , cum ejusdem etiam juris effectu in alienum arbitrium remitti poterit in locatione
merces β. I. h. t. Eo accedit, quod, certa esse debet in locatione merces , quemadmodum certum in venditione pretium d. 3. I. b. t. Quemadmodum etiam permutatione rerum venditio fieri non potest , ita per mutuum rerum usum locatio frustra contrahitur . Hinc si vicini duo unum singuli bovem habentes junctis bobus alternis diebus arent, si apud alterum alterius bos perierit, non ex locato conducto , sed praescriptis verbis agendum erit. Uerum utriusque contractus similitudinem inde potissimum Tribonianus inseri , quod
quibusdam in casibus addubitavere veteres , num locatio conductio , an emptio venditio contracta
videretur. Id primum de emphyleusi narrat , de qua infra sigillatim pluscula : deinde de eo , qui cum aurifice pactus esset , ut ipsus aurificis auro annuli ei fierent . Ea enim in specie Cassius existimavit , materiae quidem emptionem , Operae
290쪽
278 buxa m. Rom. furis,ac Patri Lrb. ΠΙ t. m. vero ab aurifice praestitae conductionem esse φh. t. Verum rectius censuerunt alii , in proposita specie tantum venditionem iniri ex recepta Sabini regula in I. ao. 6 de contrasi empl. nullam scilicet esse posse locationem , quoties corpus ipsum non datum ab eo foret, cui novam speciem fieri placuisset. Vid doct. ad d. q. . h. t. Cum igitur tamia similitudo sit inter conductionem , & emptimnem , mirum videri non debet, si in conductione quoque locum invenerit t. a. C. de rescini vendit. IV. Porro ex regulis Romani juris, quo utum
tur in ea re hodie Regni Provinciae, si quid conductis aedibus inquilinus adjiciat, ex conducto actio. ne tollere conductori licet, quod a se fuerit adjectum, modo in auferendis adjectis deterior domus causa non fiat, ejusque pristina facies non immutetur l. I9. β. q. f. locat. conduct. De praedii rustici conductore tamen idem definitum haud memini. Proinde a vero non videtur abludere , si quid in praedio rustico per colonum implantatum esset, id ei tollere non licuisse ex juris recepta regula , in
alieno scienter implantatam arborem ad soli dominum pertinere l. 7. ult. Is de acquiri rem domi Verum quocumque in ea re jure veteres usi sudirint, per consuetudines Neapolitanas invaluit, ut praedio adjecta seu rustico, seu urbano, finita conductione, auferre conductori non liceat confluet squis conduxerit. de locat. conduct. Id fortasse receptum apud nostrates suit , ne quid extruendo, implantando, quoquo modo deterius domino prindium redderetur . Si quid igitur voluptatis, aut utilitatis causa inquilinus inaedificarit, refeceritve, neque adjecta tollere poterit , neque impensas repetere . Quod si qua in conductis aedibus necessaria