장음표시 사용
61쪽
48 Excursus II. ut cujuscumque gradus, aut sexus obeunte parente , superstitibus filiis & filiabus, nepotibus & neptibus, aut deinceps aliis , in bonis generatim omnibus masculi sceminis praeserantur . Interest tamen filias inter,& neptes. Filiae enim in filiorum
concursu perpetuo excluduntur : neptes tamen nota
excludentur , si nepotes haud adsint ex eodem filio progeniti, licet concurrant ex alio filio nepotes . Foeminae enim descendentes ex masculis parentis sexum repraesentando cum masculis admitti jubentur. Ita factum, ut per patris repraesentatimnem neptis ex filio ab hereditate avi excludat amitam, quemadmodum ipse filius eam excluderet, s superstes esset d. consuet. I. de succi ab in te i. Ex recepta autem sori sententia admitti placuit, ut non solum germanus germanam , kd consanguineus etiam consanguineam sororem excluderet.
Nam statutum praeserens sorori fratrem in fratribras etiam consanguineis locum habet de Franch. de- eis. 26. Minad. decis. 36. Secus tamen in uterinis obtinuit. Nam ad communis matris hereditatem cum fratribus uterinae sorores admittuntur in Capita consuet. 2. do mul. habent. m. quai. test. Inter uterinos autem & consanguineos in ea re discrimen inde promanat . Nimirum statres sororibus consuetudo praefert, quia sororibus aliunde sat cavet : fratres enim, ut infra liquebit, cum lege scin rores dotandi praeserri jubet. AEquum igitur vide. batur , excludi sorores a fratribus, si consanguinei, vel germani forent: ab iis enim sorores dotari debent: iniquum suisset tamen a fratribus uterinis sorores excludi, a quibus neque per consuetudine neque per jus civile dotem petere possent Na
62쪽
De legit. success. ex consen Neapol. 49 autem diximus, cum fratribus uterinis sorores admitti , id quidem intellige, si ex altero matrimo.nio mares , ex altero tantum foeminae a matre prognatae fuerint . Si enim ex utroque matrimonio foeminae & mares sint a matre progeniti , ex utroque matrimonio liberi generatim omnes sine discrimine sexus admittentur in capita . Verum in ea specie foeminae partem quidem sectent, non tamen accipient: earum enim partes fratribus acquiruntur , qtu sibi germani fuerint aeconsuet. ade mutis sabent. m. quat.roi. de Franch. d. decis 26. Quibus ita constitutis, generatim amrmare licet, Neapolitanas consuetudines eo collineare potissimum, ut ad mares hereditates redeant . Cum igitur ultio de nece deiuncti , & jus etiam patronatus ad heredes pertineat, intercedente masculo , excluditur ab utroque scemina Rovit. ad pragm. 7. n. 6. M compos Sanselic. decis 27. Ricc. in prax. de jurm
III. In liberorum successione cum consuetudinibus Neapolitanis jus Provinciarum convenit a Friderico statutum in conss. in aliquibus . de suo s.fL comoe bar. Ibi enim pientissimus Imperator, abrogata prava consuetudine, qua in quibus dam Regni regionibus invaluerat , ut ipsae defuncti filiae a remotissimis agnatis excluderentur, filiis quidem deficientibus, filias in hereditate parentum praeserri jussit ; si cui tamen utriusque sexus liberi superessent , ad ejus hereditatem masculos tantum admitti voluit sine discrimine , Francus, an Longobardus, miles, an burgensis diceretur fuisse
parens. Ceterum in consuetudine Neapolitana quidem in concursu masculorum aperte Reminae excluduntur, ut vidimus, non tantum a patris , sed a Gm.m D ma
63쪽
so Excursus II. matris hereditate quoque dubium tamen videri
queat, an ex Friderici quoque constitutione a matris hereditate per masculos arceantur in Regnosceminae. Verumtamen cum mens ibi Friderico sue. rit , ut quoad fieri posset , hereditates derivarentur in masculos , ex recta constitutionis interpretatione receptum in Provinciis quoque suit, ut a matris etiam hareditate , & superiorum parentum per maternam lineam sceminae per mares excluderentur de Am. decis I 78. n. a. de Franch. decis III. n. I. Adhuc tamen addubitari queat, num in Regni quoque Provinciis uterinae sorores cum fratribus uterinis admitti debeant . Cum ea
species in constitutione non definiatur , ex jure communi putarim , in Regni quoque Provinciis cum fratribus uterinis uterinas admitti oportere . Primo enim vulgata regula pragmaticorum est , leges, quae juri communi derogant ,ata quidem interpretandas esse , ut quam minime fieri possit , a jure civili recedant. Deinde recta ratio juris haud patitur , ut saeminam quis excludat, cui dotem dDre non cogitur. Vid. Μolses ad consuet. Neap. p.
quaesi. 4 I. de Ros ad consuet. de succi ab inres. n. 1 f. . sequent. IV. Porro licet Neapolitanae consuetudines, &Friderici constitutio ab hereditatibus sceminas per masculos excludi caverint, ne tamen mulieres illo cabiles essent, neu aliud viri domum praeter vestem,& vestis sartum afferre non viderentur, a fratribus, i fratrumve filiis dotem eas accipere voluerunt. Haud absimile quidpiam Romae fortasse cautum, ubi ab ipsorum parentum hereditate steminas excludi plaeuit: id vero factum, ne penitus expertes paterno'rum bonorum essent , neu sine dote nubentes in
64쪽
De legit. success ex eon et Neapol. s Isoncubinatum potius, quam in matrimonium crederentur acceptae. Olim scilicet, ut apud vetustio. res plerasque Gentes , apud Romanos. ignotae so lasse dotes . Sane nusquam earum mentio in legibus seu Regiis, seu Decemviralibus. Quod si , parente mortuo, elocatae mulieres in potestate mansissent, una cum liberis in potestate positis succedebant. Uerum , Voconiana rogatione foeminis ab ipsorum hereditate parentum exclusis, ne viri nudam Ca-jam habere cogerentur , necessario constitutae dotes , quibus illecti viri impotentium reginarum jugum subirent ultro . Quapropter facile ego com cesserim in Abrahami mellingit sententiam exustimantis, eadem lege Voconia dotem mulieribus eonstitutam esse lect. iuri civit. ιibr. 2. c. 23. Quod tamen ibidem addit , quartam legitimae portionis ab intestato ea lege mulieribus dotis nomine praefinitam , id nusquam prodidere veteres . Aliunde dotis summam potius remissam existimarim aut Parentum arbitrio , aut in re controversa religi, ni judicum , qui velut arbitrio boni viri testimarent, quantum dotis nomine mulieri dari oporteret . Sane consultus ea de re Celsus dotis modum ex facultatibus, & dignitate mulieris, & viri statuendum respondit, quatenus ratio pateretur Lo F. de iuri dor. Facile quoque mihi persuaserim, in dote definienda numerum etiam liberorum spectatum esse . quod diserte quidem a Friderico cautum in constit. in aliquibus de fuccessstior. minoe bar. Igitur haud absimilem a Romanis in ea re viam iniere majores, cum exclusis ab hereditate sceminis dotem fecundum paragium oe facul-rater constitui voluerunt eonquet. I. de fuccus. ab intes. In ea re cum consuetudine jus Regni con-
65쪽
s et Excursus II. sonat. Aperte enim in praedicta constitutione Fri. dericus pro modo facultatum suarum filiorum supersitum numero secundum paragium foeminas a fratribus, aut nepotibus elocari iussit . Proinde
V. Paragium , seu paraticum apud scriptores sequioris aevi generis , ac nobilitatis paritatem imdigitat , ut late probat Ducangius in vo . parmgium . Hinc ortae voces imparagare , & dispar gare illis accommodatae, qui ex dignitate, vel minus, puellas elocant, ut idem Ducangius ostendit in voe. disparagare . Indidem a medii aevi scriptoribus excussim quoque vocabulum apparagium ad hereditatis paternae partem indigitandam , quta a primogenito datur fratribus natu minoribus , quavitam , & dignitatem suam tueri queant, ut ab eodem Ducangio demonstratum. Cum igitur fecundum paragium dotem mulieri dari consuetudo iubet , de dote videtur intelligenda, quae generis nobilitati respondeat, ut mulier pari nubere ex dignitate possit. Cum tamen haud raro fiat, ut iam, liis avita nobilitate clarissimis opes ex dignitate non suppetant, in dote mulieri definienda non unice dignitatem spectari voluere majores , sed vi res patrimonii quoque. Proinde mulieri dotem consuetudo definit secundum paragium, oe' facultates. Cum vero dos de paragio ex recepta sori sententia in legitimae locum substituta suerit, ac pro liberorum diverso numero legitimae ratio diverse sit indiunda, in paragio mulieri definiendo numerus libero. rum quoque parenti superstitum spectari debet. Id quidem jure Romano definitum haud memini; ape te tamen Fridericus in constitutione sua jus civi- Ie fortasse interpretatus pro liberorum quoque di
66쪽
De legit. suctus ex consuet. Neapol. 33 verso numero diverse paragium definiri jubet. Recte igitur statuere pragmatici, in dote mulieri con. nituenda seu in Urbe , seu in Provinciis familiae nobilitatem, patrimonii vires , liberorum denique
numerum speAari oportere . Ea de re tamen vix
certi quidpiam pronunciari potest : rectius igitur
arbitrio boni viri paragium ego remiserim . Generatim sortasse tamen licet asserere , paragii nomine minus legitima dari non oportere, siquidem mulier elocata jam suerit petitionis tempore Asflict. deris ioci. Tantum si de familiis opulentioribus , & filiabus magnatum agatur , in eis dotem ad legitimam usque pertingere non OPO tet , sed in ea quantitate definietur , qua in ejusmodi nuptiis dotes vulgo constituuntur Grammat. decis Io r. in eamque sententiam pronunciatum resert a Sacro Consilio Camillus Salernus ad consuer. a. de furc. ab intest. in gins parmgium . liter. c. Quod si de innuptis agatur , plerumque ultra legitimam paragium constituetur, idque virilem etiam aliquando debet aequare , si
aliter nequit mulier ex dignitate nubere Gramm. deriis. 37. u. I9. Non ultra virilem procedendum tamen, ne prae maribus meliori conditione scemunae videantur uti . Ceterum haec quidem obtinent , si mulier elocetur a fiatre : si enim ei nuptiae a parente concilientur , cum jura praesumant filiabus optime -a parente consuli, de pate
no iudicio disceptare non debet , ac nisi enormi Ls me laedatur, in constitutione paragii a parentis arbitrio pendere debet. Vita de Marin. in obse an
UI. Ex dictis hactenus iacile, puto, constitorii, ex recepta sori sententia in locum legitimae
67쪽
s4 Excursus II. paragium successisse . Id ita tamen accipi nolim,
quali inter utrumque nihil intersit . Nam recte Napodanus adnotat ad consuet. a. de succi ab intest. n. s i. apud nos a legitima in complusculis dissedire paragium. Primo enim , ut advertimus alias,
sine dignitatis discrimine ab ipso jure legitima de
finitur; contra paragium pro diversa dignitate fa miliae arbitrio boni viri diverse definiendum. Praeterea petitio legitimae parente tandem mortuo locum habet; paragium vero vivo parente quoque
peti non prohibetur , licet ea quidem in specie pater ultra legitimam dotis nomine filiae praestare compelli non soleat de Franch. docis. 615 Rursus, si persona turpis non sit instituta , ex testamento fratris sorori legitima non debetur; eidem tamen, si fuerit inops , ex sori aequitate debetur a fratreparagium . Denique , ne singula persequar, in legitima definienda non unice tempus mortis spe esari debet. Siquidem ante aditionem auctis, vel imminutis rebus hereditariis , legitima incrementum , aut decrementum accipit Menoch. cons 27. n. a. Contra in paragio definiendo tempus mortis
unice spectandum erit sine discrimine, aucta, vel imminuta fuerit hereditas de Ros. ad consuet. de succiab intes.n. I 7. seqv. Disserentiae ratio inde repetenda, quod legitima ex qualitate debetur he reditaria , & in corporibus hereditariis praestari de bet : contra paragium sine hereditaria qualitate mulieri solvitur , & in pecunia recte praestatur, ut recte observat Napodanus ad consueri si quin
mulier. n. 23. Proinde paragium petiturae sorores actionem tantum personalem adversus fratrem instituent, . cum ex jure Regni ab hereditatibus a
ceantur . Inde fit, ut, licet ex jure civili praeteri
68쪽
De legit. Deetis ex eonquet. Neapol. sstae testamento filiae testamentum infirment , apud
nos tamen in ea specie , rato testamento manente, tantum ad paragii petitionem admittantur Napod. ad d. consuet. a. de fucc. ab int. n. 86.
VII. Cum igitur paragium in legitimae locum
ex jure Regni successerit , eaque ex utriusque parentis hereditate liberis debeatur , paragium ex matris hereditate quoque steminae apud nos recte postulabunt, licet ex paternis bonis dotem acceperint consuer. s qua mulieri de mulier. hab. fl. Id tantum in hoc arsumento interest inter patrem di matrem, quod in vita solus pater dotem filiae dare compellitur ; mater, ut advertimus alias, ex iure civili tantum in subsidium convenitur : neque enim maternae pietatis est, dotem filiae constituere, si facultates paternae suppetant. Proinde pM Tagium ex materna substantia filiae constituendum ad legitimam magis accedit . Cum enim illud in maternis bonis ad unius rationem legitimae debeatur, non vero ut mulier ex dignitate nubat, facile ego concesserim Antonio de Alexandro ad
consuetia successab intes. gloss. quando fila para
gium in maternis bonis legitimam excedere non Dportere, ne alias ultra, quam oportet, parentum
bona a sceminis delibentur . Quod igitur Vulgo docent , unicum paragium mulieri sussicere, ut excludatur a successione, id non eo pertinet, quasi ex utriusque parentis bonis duplex mulieri paragium non debeatur , sed eo potius, ex eadem ynea duplex mulieri paragium non deberi . ita quidem, si ex bonis paternis paragium consequutant mulier , a successione conjunctorum omnium ex paterno latere excludetur , licet ex ipsorum bonis nullum paragium obtinuerit, quemadmodum
69쪽
s6 Excursus II pronunciatum resert a Sacro Consilio Praeses de Franch. decf. 87. princ. VII. Opportune quaesitum hic video , quae tandem mulieri actio paragium petiturae competat. Iure quidem Romano , si qua ex nova lege obligatio manet, ac lege non caveatur, quam Oporteat
actionem institui, ex lege condictione agitur Lumis de condi t. ex lem Cum apud nos igitur ex consuetudine Neapolitana , & Friderici constitutione paragium sit mulieri solvendum , seu in Urbe, seu
in Regno paragium petitura mulier ex consuetudine, vel constitutione condictionem instituet. Et
condictio quidem, cum actio personalis sit, in ipsum
fratrem, aut nepotem instituatur, oportet. Verumtamen dubium adhuc videri queat, an tamquam ex hypothecae jure in tertios etiam possessores liceat actionem intendere , si frater, aut nepos, bonis hereditariis alienatis , solvendo non fuerint . In ea re quidem definienda sat cunctabundus haesitat Napodanus ad consuens qua mulierin. 9.o festu. eo tamen inclinare videtur , in tertium possestarem agi non posse . In eam vero sententiam argumento desumpto ab alimentis utitur : ea enim peti per filios a tertio possessore nequeunt, si bona parens alienarit, unde alimenta decerni debent . Uerum in ea re perperam Napodanus ad paragium ab alimentis arguit, & a fratribus , vel nepotibus longe diversa patris est ratio. Quod enim ad alimenta pertinet, nullo cum hypothecae onere in patrem transeunt avita bona : quatenus igitur bona possidet, alimenta liberis praestare debet . Contra in
fratres, aut nepotes cum Onere solvendi paragium sororibus. aut amitis bona transeunt . Per fiatres
igitur, nepotesve bonis alienatis , licebit adversus
70쪽
De Iegit.success. ex consuet. Neapol. Πtertios possessores ex hypothecae jure ad paragium
Consequendum agere. Aliunde Napodani sententia non tantum museribus, sed & publicae dotis causae videtur infestior . Si enim contra tertium possessorem paragii nomine non liceret agere, distractis bonis, mulieres facile possent eludi , & summa cum injuria illocabiles domi senescere. Rectius igitur post Iserniam ad L consi. de Franchis decis
119. n. 3. hypothecariam actionem adversus te
eios possessores mulieri accommodandam scribit. Verum enimvero cum inviti tertii possessores in mulieres incidant , non temere ad hypothecariam mulieres admitti debent , nisi constiterit, ex bonis nepotis , aut fratris paragium omnino solvi non posse . Proinde isthaec ex tacita hypotheca actio favore mulierum inducta subsidiaria existimari debet, nec ad eam deveniendum , si frater, aut nepos solvendo fuerint , quemadmodum judicatum resert a Sacro Consilio Regens Tapia deris. 48.
Hinc in Remo praxim invaluisse stribit de Rosa
ad con eis moriatur. n. 29 I. ut paragium peti tura mulier contra statres simul, & tertios possessores agat, libellum vero ita componat, ut heres quidem principali nomine condemnetur; quatenus vero statres solvendo non fuerint , contra tertios
etiam possessores in subsidium liceat sententiam exequi . Vid. Carol. p. in jur. Regn. libr. 6. ni. II. mg. I ses VIII. Porro licet ex jure seudali communi nul- Ium in laudo debeatur mulieri paragium , eoque inspecto, si masculi adsint , prorsus arceantur a successione foeminae consuet. Dud. I. 7. in Regno Neapolitano tamen ex rebus etiam laudatibus paragium mulieri debetur , ut aperte a Friderico