Summa conciliorum et pontificum à Petro usque ad Paulum tertium succincte complectens omnia, quae alibi sparsim tradita sunt

발행: 1549년

분량: 899페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Summa Ephesini esse Christum cum propria came,eudem tali cet Deum,simul & homine, anathema sit.

Sisis in uno Christo diuidit substantias post

unitatem, sola eaS coneXione coniugens eaint, quae secundum carnis dignitatem fit, uel etiam authoritatem, Ec potestate,ac non potius conuentu, qui per unitatem laetus est naturalem, anathema sit.

Siquis in personis duabus, uel subsistentiis eas uoces,qus in Apostolicis scriptis continentur Ec euangelicis, diuidit, uel quae de Christo dicuntur a sanctis,uel ab ipso,& aliquas quide ex his,uelut homini,qui prster Dei uerbum specialiter intelligatur,apparuit,illas autem tanu dignas Deo, soli Dei patris uerbo deputaue rit,anathema sita

Siquis audeat dicere, hominem Christum, Theophoron,id est, Deum ferentem, ac no potius Deum esse ueraciter dixerit, tanis filium Per naturam, secundum cs uerbum factum est caro, dc communicauit similiter dc nos carni, Ec sanguini anathema sit.

Cap. s.

Siquis dicit Deum esse, uel dominum Christi Dei patris uerbum, Sc non magis eundem ipsum confitetur Deum simul Sc hominem , propterea,quod uerbum caro laetum est, secudum scripturas,anathema sit.

: Siquis, uelut hominem Iesum, operate Deo

Diuitia

312쪽

uerbo,dici adiutum,de unigeniti gloria, tanqj alteri praeter ipsum existenti, tribuit , anath

ma sit. Cap. 3.

Siquis audet dicere, assumptum hominem coadorandum Deo uerbo,& conglorificandum, de connuncupandum Deum,tanqua alterum cum altero nam con, syllaba super adi ista haec cogit intelligi) an non potiuS una supplicatione ueneratur Emmanuel,unal ei glorificationem dependit, iuxta quod uerbum caro Ioan.Llaetum est,anathema sit. . Siquis unum dominum Iesum Christia glorificatum dicit a spiritu sancto,tanq, qui aliena luirtute per eum usus fuerit, Ec ab eo acceperit - essicaciam contra immundos spiritus,posse M coram hominibus diuinas gna perficere,ac nopotius satetur eius proprium spiritu,per quem diuina signa explevi anathema sit.

Pontificem, Sc Apostolum confessionis no strae laetum esse Christu,diuina scriptura commemorat. Obtulit enim semetipsum pro nobis Hin odorem suauitatis Deo, Ec patri. Siquis en- Epbe.1. go Potificem,de Apostolum nostrum dicit sactum,non ipsum Dei uerbum quando caro fa diu est,cu homo iuxta nos homines )sed uelut .ad a alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere,aut qui dicit, quod pro se obtulisset semetipsum oblationem, de non potius pro no- εμ13. bis solis non enim eguit oblatione,qui Peccatum omnino nesciuit) anathema sit.

313쪽

- Summa Ephesini Si quis non confitetur, carnem domini uiuisscatricem esse, Sc propriam ipsius uerbi Dei patris, sed uelut alteriuS Praeter ipsum, coniunctaeidem per dignitatem,aut quali diuinam habetis habitationem, ac non Potius uiuificatricem esse,quia facta est propria uerbi cuncta uiuii

care ualentiS,anathema sit.

Siquis non confitetur Dei uerbum passim

. carne, Sc crucifixum carne, dc mortem carne 3.Cor. s. gustatis,facstumo Primogenitum ex mortuis, secundu quod uita est,& umificator ut Deus, anathema sit. Cap. ν 3.

idem babet.ν Ait igitur magna, de sancta synodus, ipsum in cocilio Cal qui e sit ex Deo patre naturaliter natus, filium cedonem unigenitum, Deum de Deo uero,lumen de lumine,per quem, se cum quo Omnia fecerit pa- . ter,hunc descendisse,incarnatum ella, α hominem factum, passum esse, Sc resurrexisse tertia die, ascendisse rursus in coelos. Haec nos sequi uerba debemus aisno. conuenit obtempera re dogmatibus, con derantes, quid sit in caris natum esse, dc hominem laetiim Dei uerbum. Nota quid sit Non enim dicimus, quod Dei natura cOuersa, bominem fa- uel immutata facta sit caro, nec quod in totuctum Dei uer honainem,qui est ex anima Se corpore, trassorbum. mata sit, sed magis carnem animatam mi ma rationali libi copulauerit,uerbum in substatialiter,ineffabiliter,de incomprehesibiliter i Q cstus sit homo, dc nucupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo uoluntate, sed

nec assumptione sola personae,sed quod diuersae quidem naturae in unum conuenerint, unus

314쪽

ConciliJ. I23 tamen ex ambabus Christus, Ufilius o eu cuata,vel sublata diuersitate naturam per coniunctionem, sed quia simul nobis enecerunt, unum Deum,& Christum, Sc filium, id est,diuinitas,&humanitaS,Per arcanam illam, ineia fabilemch copulationis adunationem.Itacv is, qui ante secula omnia est natus ex patre,etiam ex muliere carnaliter est procreatus in tempore. Non quia diuina ipsius natura de sacra uirgine sumpsti exordiu, nec propter seipsam opus habuit secundo nasci post illam natiuitatem, quam habebat ex patre est enim ineptum Scstultum hoc dicere,quod is, qui ante omnia secula est, Sc consempiternuS patri, secundae ge nerationis eguerit, ut esse inciperet sed quia Propter nostram salutem,naturam tibi copulauit humanam, Sc processit ex muliere, idcirco dicitur esse natus carnaliter. Nec enim primunatus est homo communis de sancta uirgine, Sc tunc demum inhabitauit in eo uerbum, sed in ipsa uulua, utero uirginali secum carnem colunxit,& sustinuit generationem carnalem, carnis suae natiuitatem suam faciens. Sic illum dicimus Sc passum esse, 3 resurrexisse,nsi quia Deus uerbum in sua natura pas BSsiit, aut plagas,aut clauorum transfixiones, aut alia uulnera susceperit Deus nano incorporalis extra

passionem est sed quia corpus illud,quod ipsi

us proprium factum est,hoc sustinuit,ideo liscomnia pro nobis ipse dicit passis. Inerat enim in eo corpore,quod patiebatur, Deus,qui pari non poterat.Simili modo,& mortem ipsius in LelligimuS. Immortale enim, dc incorruptibile

315쪽

Summa Ephesini

est naturaliter Sc uita, Sc uiuificans Deus uer bum, sed quia corpus ipsius proprium, gratia Dei iux ta Pauli uocem pro omnibus morte gustauit, idcirco ipse dicitur, morte passus pro

nobis. Non q, ipse morte esset expertuS, quantum ad ipsius naturam pertinet insania enim

est,hoc uel sentire,uel dicere) sed quod ut discimus uera caro ipsius mortem gustauit.Ita Ecresurgente carne ipsius, rursus resurre stionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderit

quod absit sed quia eius resul rexit corpus. Ita Christum unum,& dominum confitemur,

non tanq3 hominem cum uerbo coadorantes,

ne diuisionis quaedam species inducatur , sed

unum iam,& eundem adorantes,quia non est alienum a uerbo corpus suum, cum quo ipse

etiam assidet patri. Nec hoc ita dicimus,quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cu carne per unitatem, quasi talem copulationem factam per substantiam, aut quasi praepasiabilem, aut quasi parum decoram,uoluerimus accipere nid incidemus, ut duos filios esse dicamus. Ne cesse est enim discernere,&dicere hominem separatim fuisse, sola filii appellatione honora tum,& rursus uerbum, quod est ex Deo in homine, in ueritate filium Dei. Sed discemere in duos filios non debemus unum dominum Iesum Christum. Neque enim adiuuat rectam itidei rationem,licet nonnulli copulationem 'nescio qua m perhibeant personarum. No enim dicit scriptura, uerbum Dei personam sibi h minis assiimpsisse , sed carnem factum hine . Id autem est ostendere Dei uerbuni, similiter ac

316쪽

hos principium habuisse carnis 5 sanguinis, se corpus nostrum proprie suum fecisse, dc hominem ex muliere processisse, non abiecta, uel de i posi ta deitate, aut generatione illa, quam habebat ex patre, sed masisse etiam in assumptione carnis Deum,quod erat.Hoc itaq; recitae fidei ratio protestatur. In tali sensu sanctos patres fuisse comperimus. Ideo illi non dubitauerunt,sanctam Virginem dicere Theotocon, non quia uerbi natura, deitas. in sancta Virgine sumpsit exordium, sed Φ ex ea natum sit sacrum illud corpus,animatum anima rationali, cui substaintialiter adunatum Dei uerbum, carnali ter natum esse dicitur. Haec igitur pro cha ritate in Christo scribo tibi, quaerens tanq; frate Ec contestas coram Deo, 3c electis eius angelis,ut lisc nobiscnm sentias,smul α doceas, ut ecclesiarum pax, salua seruetur, Sc concor diae,charitatis cli uinculum indisolubile maneat sacerdo tibus Dei. Finis concilη Ephesini

- Sixtus tertius, natione Romanus, sedit an- fixivi.3. Piu nis ocito, diebus. I9. Hic post annum unum, Se 4 . menses octo accusatur ROms apud Augustum Ec plebem, ita ut Augustus, Sc multus populus ab eius communione se segregaret. Accusatur autem a quodam Basso. Sixtus autem uoin De boc.2.c. lens se purgare, fecit, ut ValentinianuS Augu/ cap. fixiunctus sanctam synodum congregaret in hasilica beati Petri apostoli Et facto conuentu cum magna examinatione per iudicium synodicum

Purgatur a 46. episcopis. Et codemnat Bassus

317쪽

i Summa decretorum

a synodo, ita tamen, ut ultimo die uiaticum ei' non negaretur propter humanitatem pietatis ecclesiς. Hoc audiens Valetinianus Augustus, cum matre sua Placida furore saneto commoti,proscriptione Bassiam condemnauerunt, is omnia praedia facultatum eius ecclesiae catholicssociauit.Qui Hassus nutu diuino intra tres menses defunctus moritur. Cuius corpus SDΣtus episcopus cum linteaminibus,tMeromati hus,manibus suis tractans,recondidit, Ec sepe liuit apud beatum Petrum apostolum in cubiaculo parentum eius.

Ex tat epistola Sixti tertia ad episcopos Orientales,elegans de lectione digna, gratias reserens,quod suis literis illum uisitauerint in tribulatione,& persequutione sua, In qua hanc tr dit regulam, qua persequuti nos consolari de beamus. ni iti Dinoia bae Fratres, propter insidiantium uituperati

ob paranetica nes, aut accusationes, uel propter laudantium G conseiaιο- OpinioneS, nec ad dexteram , nec ad sinistram riu. declinare debemus,sed inter uerba laudantii siue uituperantium ad mentem semper recuseri q. 4. Inter rendum est. Et si in ea non inuenitur bonum, uerba. quod de nobis dicitur, magnam tristitiam generare debet. Et rursum , si in ea non inuenitur

malum,quod de nobis homines loquuntur, in Nota. magnam debemus laetitiam prosilire . Quid enim si omnes laudent, Sc conscientia nos a cusesiaut si omnes accusent,& conscientia nos liberos demonstrere Habemus Paulum dicen

a.Corin tem : Gloria nostra haec est,testimonium con-

Iob.isi mentiae nostrs Iob quoque dicita cce in coelis

318쪽

testis meus. Si ergo est nobis testis in coelo, te- stis in corde, dimittamus stultos foris loqui, quod uolunt. Quid enim aliud detrahentes faciunt,nisi in puluerem sufflant,atque in oculos suos terram excitanto ut unde plus detractio nis perflant,inde magis nihil ueritatis uideant. Uocandi tamen sunt etiam ipsi, Ec tranquille admonendi,eisui satisfieri modis omnibus de' het,scientes, de Iudaeis ueritas ait: Ne forte scandalizemus eos. Si autem satisfieri sibi ex neritate noluerint,liabes collationena, quam in euangelio aspicias. Quia cum domino dietufuisset, Scis,q, Pharisaei,audito uerbo hoc, scandalizati sunt,respondit: Sinite illos, caeci sunt, Matb.Is. Ec duces caecorum. In capite secundo eiusde epistolae Sixtus de. creuit,ut hi,qui non sunt bonae conuersationis, Ec quorum uita est accusabilis, uel quorum fi- deS,uita,&libertas nescitur,non possint domini sacerdotes accusare,nec uiles personae ad accusationem eorum admittantur.

In tertio agit de peregrinis,siue deruinciali supra λοhus iudicijs. Et siquis sibi iudice senserit aduec- cretis Fabiano sum,appellationis utatur remedio. In quarto,ut qui crime obqcit, scribat se prohaturum, dc qui non probauerit, similem poe- ibidem. nam sustineat. In quinto, De episcopis accusatis.Vbi placuit,ut si episcopus accusatus appellauerit Apo stolicam sedem,id statuendum,quod eiusdem sedis Pontifex censuerit. CONCILIUM PROVINCIALE Gutilia Lia Rhegien. sub Sixto.3. Papa,ab ePiS.IS Exa sz- giem 2 b

319쪽

Summa Rhegiensis,

Cationes concilii Rhegieri. Cap.r.Tauri Ut peruersi ordinatores,nullis denuo ordina

ten. cocilii. tionibuSintersint. 1. De remotione eius,quem ordinare Perpera duo praesumpserunt. 2.

Nica . eontiL De haereticiS,M schismaticis episcopis, si ad s. catholica fide uenerint,sd obseruari debeat. Vt episcopus benedicat, Sc confirmet ne phytum. q. Vt episcopus,cum sepelierit episcopum, cu ram habeat ecclesiae ipsius. S. . Vt absque metropolitani literis, α conseni su,nullus accedat ad ecclesiam destitutam episcopo. 6.

Finis concilij Rhegien.

galbem prouinciale in ciuitate Agatha in Gallia habitum, ab episcopis 3 . Exordium. Cum in Dei nomine ex permissu regis Alarici in Agathesem ciuitatem saneta synodus coinuenisset,ct in saneti Andreae basilica cosedisse mus,ibi flexis genibus in terra,P regno eius,

. prolongaeuitate populi dominum deprecare mur , ut qui nobis congregationis permiserat potest alc, regnum eius dominus felicitate era. tenderet, iustitia gubernaret, uirtute protege rei,de disciplina, dc ordinationibus clericorim vi vi at* Pontificum vi uel de ecclesiarum utilitatibus tractaturi,in primis id placuit,ut canones. statuta Patru per ordinem legerentur.

Cap. r. De contumacibiss clirios, ad escium tardis.

Omnes rex is Contumaces uero clerici prout dignitatis

cilii Araiian. ordo permiserit ab episcopis corrigantur α

320쪽

squi,prioris gradus elati superbia, communio D. so. Conis- nem fortasse contempserint, aut ecclesiamfre- maces. pquentare,uel officium suum implere neglexe- stin peregrina eis communio tribuatur, ita ut, licum eos poenitentia correxerit,rescripti in ma- uicula gradum suum, dignitatemcli recipiant.

Episcopi uerd si, sacerdotali moderatione n. . . vi,si i postposita,innocentes, aut minimis causis cui se idui. pabiles,excommunicare pyssumpserint,aut ad gratiam baptismatis festinantes, fortasse reci- Pere noluerint,a uicinis episcopjs eiusdem pro luinciae literis moneatur,Et si parere noluerint, . communio illis usque ad tempus synodi a reliquis episcopis denegetur,ne forte Per eXcom I x municationis peccatum. eNcommunicati longo tempore,morte praeueniantur. imp.3. De his qui oblatione, ecclesiε defrauJant. . ,

Clerici etiam, uel seculares , qui oblationes cli, parentu,aut donatas,aut testamento relictas, et u l. retinere perstiterint, aut id, quod ipsi donauerint,ecclesi)s,uel monasteri)s crediderint auferendum sicut sancita synodus costituit uelut necatores pauperum quouis reddant ab ecclesijs excludantur. II αώ. ta Cap.4. Si clericus furtum ecclesia fecerit.

. Siquis clericus furtum ecclesiae fecerit,pere- Ibidem , .grina ei communio tribuatur. Cap. s. Si qucicquam fuerit epsopo derelictum. ξPontifices,quibus in summo lacerdotio con rata . Pontifistitutis,ab extraneis aliquid,aut cum ecclesiae, ces. aut sequestratim dimittitur, au: donaturo quia . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION