장음표시 사용
191쪽
LIB. III. CAP. 46 - 48. g. 179 - 186. 187iribus, extrema producta atque longa, sicut illa sunt, domuerant, sonipedes. Atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeone, posteriore finire Est autem paeon hic posterior non syllabarum numero, Sed aurium mensura. quod est acrius iudicium et certius, par sere cretico, qui est ex longa et brevi et longa ut id petam praesidi, aut eraequar quove nunc A quo numero exorsus est Fannius Si, Quirites, mi nas illius. Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas uti longa plerumque syllaba terminari. XLVIII. 184. Neque vero haec tam acreni curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum: quo necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut longius, quam necesse est Liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud adsensetior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem Sit polita atque facta quodam modo, non astricte, Sed remissius numerosam eSSe oportere. 185. tenim, sicut ille suspicatur, ex istis modis, quibus hic usitatus versus emcitur, post anapaeStuS, procerior quidam numerus, effloruit inde illelidentior ei divitior fluxit dithyrambus cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa Et, si numerosum est in omnibus Sonis atque vocibus, quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dummodo ne continuum sit, in orationis laude ponetur. Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas peremnis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa seuod fieri nisi inest numerus in Voce non poteSt. 186. Numerus autem in continuatione nullus est distinctio et aequalium et saepe variorum intervallorum percusSio in merui consscit quem in cadentibus guttis, quod intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non possumus duodsi continuatio verborum haec soluta multo est aptior atque iucundior si est articulis membriscue di-
192쪽
stineta, quam si eontinuata ac produeta membra illa modilleata esse debebunt, quae si in extremo breviora sunt, im ringitur ille quasi verborum ambitus sie enim has orationis conversiones Graeci nominant. uare aut paria esse debent posteriora superioribus et extrema primis aut, quod etiam est melius et iucundius, longiora. XLIX. 187. Atque haee quidem ab iis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam. Quarum tandem inquit Catulus, aut quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino dici subtilius 188. At enim vereor, inquit Crassus, ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle videamur. Tum catulus Erras, inquit, crasse, si aut me aut horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et pervagata XSpectare. ista, quae dicis, dici volumus neque tam dici quam isto dici modo neque tibi hoc pro me solum, sed pro his omni bus sine ulla dubitatione respondeo 189. Ego vero, inquit Antonius, inveni iam, quem negaram in eo, quem ScripSi, libello me invenisse eloquentem. Sed eo te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminueretur. 190. Hane igitur, Crassus inquit, ad legem quum exercitatione tum Stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris est, quanti videtur; nee sunt haec rhythmicorum aut musicorum acerrima norma dirigenda efficiendum est illud modo nobis, ne fluuioratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius; ut membris distinguatur, ut conversiones habeat absolutus. Neque Semper utendum est perpetuitate et quasi conversione Verborum, Sed Saepe carpenda membris minutioribus oratioeSi, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda. 191. Neque vos paeon ut herous ille conturbet. Ipsi occurrent orationi ipsi, inquam, se offerent et respondebunt non Vocati consuetudo modo illa sit seribendi atque dicendi, ut
sententiae verbis finiantur eorumque verborum iunctio nascatur a proceris numeris ac biberis maxime heroo aut
193쪽
LIB. III. CAP. 48--60 3. 186-196. 189 paeone priore aut cretico, sed varie distincteque consse dat. Notatur enim maxime similitudo in conquiescendo. Lsi primi et postremi illi pedes sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne cireuitus ipse verborum sit aibrevior, quam aures exspectent, aut longior, quam Vires atque anima patiatur. L. 192. Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime persectio atque absolutio iudicatur. Nam versus aeque prima et media et extrema pars attenditur; qui debilitatur, in quacumque est parte titubatum in oratione autem pauci prima cernunt, postrema plerique quae quoniam apparent ei intelliguntur, varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut aurium satietate. 193. Duo enim aut tres sere sunt extremi servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa erunt superiora quos aut choreos aut heroos aut alternos esse oportebit aut in paeone illo posteriore, quem Aristoteles probat, aut ei pari cretico. Ηο-rum vicissitudines efficient, ut neque ii satientur, qui audieni, fastidi similitudinis nec nos id, quod faciemus, opera dedita sacere videamur. 194. uodsi Antipater ille Sidonius,
quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque Varii modis atque numeris undere ex tempore antumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exer- eitatio, ut, quum se mente ac voluntate coniecisset in versum, Verba sequerentur; quanto id facilius in oratione, exereitatione ei consuetudine adhibita, consequemur l195. Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haee vulgus imperitorum in audiendo notet quum in omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae. Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava
diiudicant idque quum laciunt in picturis et in signis ei in aliis operibus, ad quorum intelligentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in Vmborum, numerorum vocumque iudicio quod ea sunt in communibus iunx sensibus nec earum rorum quemquam fundi in natura esse voluit expertem. 196. Itaque non solum verbis
arte positis moventur omnes. Verum etiam numeris a voci-
194쪽
bus seuotus enim quisque est qui teneat arιem numerorum ac m6dorum At in his si paullum modo offensum est, ui ut contractione brevius fieret aut productione longius, thea tota reclamant. uid hoc non idem fit in Vocibus, ut a multitudine et populo non modo caterVae atque concentus,
sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiiciantur LI. 197. Hirabile est, quum plurimum in faciendo intersit inter doctum
et rudem, quam non multum disserat in iudicando Ars enim quum a natura prosecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur. Nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa Summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant maxime autem a Graecia vetere celebrata. ovibus utinam similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus maluissetis 198. Verum ut in Versu vulgus; si est peccatum, videt, sic, si quid in nostra oratione claudicat, sentit. Sed poetae non ignoscit, nobis concedit tacite tamen omnes non esse illud, quod diximuS, aptum persectumque cernunt. Itaque illi veteres, sicut hodie etiam nonnullos videmus, quum circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent iam id quidem nuper vel posse vel audere coepimus , terna aut bina aut nonnulli singula etiam verba dicebant qui in illa infantia naturale illud, quod aures hominum flagitabant, tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et aequalibus interspirationibus uterentur. LII. 199. xposui sere, ut potui, quae maximo ad ornatum orationis pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de eoniunctione eorum, dixi de numero atque forma. Sed si etiam habitum orationis et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres, et tenuis, non Sine nemis ac viribus, et ea, quae particeps utriusque generis quadam mediocritate laudatur. His tribus flguris insidere quidam venustatis non suco illi-
195쪽
LIB. III. CAP. 50-53. S. 196 - 2M. 19Itus, sed sanguine diffusus debet olor. 200. Tum denique
hic nobis orator ita consormandus est et Verbis et sententiis, ut, quemadmodum qui utuntur armis aut palaestra, non ο- tum sibi vitandi aut seriendi rationem esse habendam pulant, sed etiam, ut cum venuState moveantur, sic Verbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem orationis utatur ut ii, qui in armorum tractatione versanturJ. 201. Formantur autem et verba et sententiae paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse v bis sed inter consormationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur, si verba mutaris, Sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis duod quidem vos etsi lacitis, tamen admonendos puto, ne quid esse
aliud oratoris utetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis
utamur frequenter interdumque lactis, raro autem etiam pedi vetustis. In perpetua autem oratione, quum et coniunctionis laevitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque Verborum.
LIII. 202 Nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanatio rerumque, quasi erantur, Sub aspectum paene subiectio quae et in exponenda re plurialium valet et ad illustrandum id, quod exponitur, et ad amolificandum ut iis, qui audient, illud, quod augebimus, quantum emeere orati poterit, tantum esse videatur; et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum, quam dixeris, significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio et huic adiuncta illusio a praeceptis Caesaris non abho rens; 203. et ab re digrescio, in qua quum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque quid sis dicturus et ab eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio tum augendi minuendive causa veritatis superlati atque traiectio; et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae tum illa, quae maxime quasi irrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio quae est periucunda, quum in oratione
196쪽
non contentione, sed sermone tractatur deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel quum aliquid a te ipso reiicias 204. praemunitio etiam est ad id, quod aggrediare, et traiecti in alium communicatio, quae est quasi cum iis ipsis, apud quos dicas, deliberatio morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine
illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliando vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos 205. personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum digestio, interpellatio, coti-tentio, reticentia, commendatio; vox quaedam libera atque etiam emenatior augendi causa iracundia, obiurgatio Promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. His sere luminibus illustrant orationem sententiae. LIV. 206. Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias et paullum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a rimo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiuncti et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt Similiter aut quae paribus paria reseruntur aut quae sunt inter se similia. 207. Est etiam gradatio quaedam et conversio et Verborum concinna trans essio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum sub tecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. 208 Haec enim sunt sere atque horum similia vel plura etiam esse
197쪽
LIB. III. CAP. 53-56. g. 203 - 213. 193
possunt, quae SentenuIs orationem verborumque consor-iionibus illuminent. LV. uae quidem te, Crasse, ideo, inquit cotta, quod nota esse nobis putes, Sine desinitionibus et sine exemplis effudisse. Ego vero, inquit Crassus, ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parui. 200. His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit. Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris; usus autem gravissimus et in hoc toto dicendi studio dim-cillimus. 210. uamobrem quoniam de ornatu omni orationis sunt omnes, Si non patefacti, at certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid maxime deceat in oratione videamus uuamquam id quidem perspicuum est,
non omni causae nec auditori neque Personae neque tempori congruere orationi unum genus. 11. Nam et causae capitis alium quemdam verborum Onum requirunt, alium
rerum priVatarum atque parvarum; et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat Resert etiam qui audiant, senatu an populus an iudices frequentes an pauci an singuli et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore, auctoritate, debet videri tempus, pacis an belli, festinationis an otii. 212. itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse Videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus. Ornamentis iisdem uti sere licebit alias contentius, alia Summissius omnique in re posse quod deceat sacere artis et naturae est, scire quid quandoque deceat prudentiae. LVI. 13. Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio, inquam, in dicendo una dominatur. Sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos Saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes
dicitur, quum rogaretur quid in dicendo esset primum huic secundas huic tertias duo mihi melius etiam illud ab Aeschine
198쪽
dictum videri solet qui quum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse sertur orationem illam egregiam, quam in tesiphontem contra DemoSthenem dixerat qua perlecta petitum ab eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte edita quam quum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus duanto, inquit, magis miraremini, si audissetis ipsum Ex quo satis significavit quantum esset in actione, qui orationem eamdem aliam fore putarit actore mutato. 214 9uid sui in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, quod me puero tanto operesser. retur . seu me miser conseram quo vertam In Capitoliumne At fratris sanguine madet. An domum atremne ut miseram lamentantem videam et abiectam Puae sic ab illo esse acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut Iacrimas tenere non possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratoreS, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt imitatore autem veritatis, histriones, occupaverunt. VII. 215. Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas; sed ea si satis in actione
eniceret ipsa per sese, arte profecto non egeremuS. Verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ae paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae Sunt eminentia et prompta, sumenda. 216. Omnis enim motus animi suum quemdam a natura habet vultum et sonum et gestum corpusque totum hominis et eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut amotu animi quoque sunt pulsae. Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant, acuta gravi., cita tarda, magna parva quas tamen inter omnes est suo quoque in genere mediocris Atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, lene asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo Son eXtB-nuatum instatum. 17. Nullum est enim horum generum quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores. LVUL Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat acutum incitatum crebro incidensi
199쪽
LIB. III. CAP. 56-59. g. 213 - 220. 195 Impius hortatur me 'mer, ut meos malis miser
et ea, quae tu dudum, Antoni protulistii
Loquis hoc animadvertur vincite et Atreus sere totus Aliud miseratio ac maeror, nexibile, plenum, interruptum, nobili voce i o nune me emam quod uer incipiam inoredi Domum paviernamne anne ad Peliae Iias' et illa: Opaιer, o patria, o Priami domus se quae sequuntur: Haec omnia vidi inflammari, Priamo vi vitam evitari. 218. Aliud metus, demissum et haesitans et abiectum: Multis sum modis circumvemus, morbo, emili atque inopia: Tum pavor aptemtiam omnem mi exanimam eaepectorat: Materum ibilem minatur vitae cruciatum et necem, 9uae nemo es iam mmo moenio et tanta cor dentia, in resuma timido sanoueri atque e messa metu. 21s. Aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam in- eitatione gravitatis inerum Thyrales Atreum aurecistum adveni Rerum iam ast editur me et quietum exsuscum. Maior mihi moles, diu miscendumst malum, Dillius acerbum cor contundam et comprimam. Aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum de remissum:
Sed sibi quum eiusti coronam ob colustanda nupti , Tibi ferebat, quum simulabat se sibi iam faces dare, Tum ad se ludibunda docte et deli is detulit. Aliud molestia sine commiseratione grave quoddam et uno
a tempestaω Puris Helenam innuptis iunxi nuptiis, Eoo sum stravida e letis iam fere ad pariendum mensibus: Per idem tempus Poly rum Hecuba partu postremo parit. LIX. 220. Omnes autem hos motus subsequi debet gestus.
200쪽
non hic verba exprimens scaenicus, Sed universam rem ei sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, 'aterum inflexione hac sorti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra. anus autem minus arguta, digitis subsequens verba, non Xprimens;
brachium procerius proiectum quasi quoddam telum orationis supplosio pedis in contensionibus aut incipiendis aut finiendis 221. Sed in ore sunt omnia. In eo autem ipso dominatus est omnis oculorum quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabanti Animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices
oculi. Nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motu sunt, tot significationes et commutationes possit em-cere. Neque vero est quisquam qui eadem eonivens efficiat. Theophrastus quidem Tauriscum quemdam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret. 222. uare oculorum est magna moderatio. Nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut ad pravitatem aliquam deseramur oculi sunt, quorum tum intentione, tum remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso orationis. Est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti eongruens esse debet. Oculos autem natura nobis, ut equo et leoni saetas, caudam, aures, ad motu animorum declarandos dedit. 223. uare in hac nostra actione secundum vocem Vultus valet is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus, quae sunt actionis inest quaedam vis a natura
data uuare etiam hac imperiti, hac vulgus, hac deniquo
barbari maxime commoventur. Verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est Sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum Sensu pra tervolanti actio, quae prae se motum animi seri, Omnes mo-
vel iisdem enim omnium animi motibus concitantur et eos iisdem notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant. LX. 224. Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet quae primum est optanda nobis deinde, quaecumque erit, ea tuenda. De quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quemadmodum voc