De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

LIB. III. CAP. 13 5. g. 49 - 58. 157tur, rhinorum praeceptis omnem oratorum vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid proliteantur intelligere potuerunt Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, Omnia quaesita, audita, ieeta, disputata, tractata, agitata esse debent. S. Est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus quamquam Sunt omne virtute aequales et pares, sed tamen est species alia magis alia formosa et illustris; sicut haec vis, quae Seientiam complexa rerum sensa mentis e consilia sieverbis explicat, ut eos, qui audiant, quocumque incubuerit, possit impellere qua quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda summaque prudentia; quarum Virtutum eX- pertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem Maiores essecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus. XV. 56. Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque dicendi veteres Graeci sapientiam nomin

bant. Hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hae similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones suerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis similiet voluntate. Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad Vitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagor , Democritus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se adeo itionem rerum transtulerunt; quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus iucundius, plures, quam utile fuit rebus publicis, delectavit. 57. Itaque, ut ei studio se excelleniissurus ingeniis homines dediderunt, ex ea summa saeuitate vacui ac liberi temporis multo plura, quam erat necesse doctissimi homines otio nimio et ingeniis uberrimis adnuenies curanda sibi esse ac quaerenda et investiganda duxerunt. Nam Vetus quidem illa doctrina eadem videtur et reei faciendi et beneiaeendi magistra neque disiuncti doctores, sed iidem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Aeliis iuveni omitem esse datum dieit ad bellum, ut illumJoinceret oratorem e borum actoremque rerum. 58. Sed ut homines laboreodsiduo et cotidiano adsueti quum tempestatis causa opere

162쪽

158 DE ORATORE

prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tessera conserunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis sublicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua seriati totos se alii ad poetas, est ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in iis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem ingerentur atque Virtutem, Omne tempus atque aetates suas consumpserunt. AEVI. 59.

Sed quod erant quidam iique multi, qui aut in re publica

propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inventi Sunt, qui, quum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent hanc dicendi exercitationem exagitarent atque contemnerent, quorum Princeps Socrates fuit. 60. Is qui omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae quum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, eo-yia, quam e cumque in partem dedisset, omnium sui laetio princeps iis, qui haec, quae nunc nos quaerimus, traetarent, agerent, docerent, quum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in iis exereitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam, re cohaerentes, disputationibus suis separavit; cuius ingenium Vario

que sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, quum ipse litteram Socrates nullam reliquisset. 61. Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum Sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam quum essent plures orti sere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quaSi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, quum tamen omnes se philosophi Socraticos et diei vellent et osse arbitrarentur. XVII. 62. Ac primo ab ipso Platono

163쪽

LIB. III. CAP. 15-18. S. 58-ω. 159 Aristoteles et Xenocrates, quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico Sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius posteri simpliciter defenderunt,

hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec voluptatem tuentur, quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia genera philosophorum, qui se omnes sere Socraticos esse dicebant, Eretricorum, Herilliorum, egaricorum, Pyrrhoneorum; sed ea horum vi et disputationibus sunt iam diu meta et exstincta. 63. X illis autem, quae remanent ea philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem publici consilii et regendae civitatis ducem et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis esse volumus. Nec ulla tamen ei philosophiae siet iniuria a nobis. Non enim repelletur inde, quo aggredi cupiet sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praeSe tim re publica M. Verum ego non quaero nunc quae sit philosophia verissima, sed quae oratori coniunctam ime. Quare istos sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim ei boni viri et, quoniam sibi ita videntur, beati tantumque eos admoneamus, ut illud, etiamsi est verissimum, tacitum tamen tamquam mysterium teneant, quod negant versari in re publica esse sapientis. Nam si hoc nobis atque optimo cuique pedi suaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi. XVIII. 5. Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt atque hanc iis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt. Sed utique est in his quod ab hoc, quem instruimus, oratore valde abhorreat, vel, quod Omnes, qui Sapiente non in servos, latrones, hostes, insanos esse dicunt, neque tamen quemquam esse sapientem Valde autem est absurdum ei

164쪽

lM DE ORATORE

contionem aut senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum, qui adsint, sanus, nem civis, nemo liberesse videatur. 66. Accedit quod orationis etiam genus habent sortasse subtile et certe acutum, sed, ut in Oratore, erit inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum, inane,

ieiunum, ac tamen eiusmodi, quo uti ad vulgus nullo modo possi Alia enim et bona et mala videntur Stoicis et moteris civibus vel potius gentibus alia vis honoris, ignominiae, praemii, supplieii vere an secus nihil ad hoc tempus; sed ea si sequamur, nullam umquam rem diuendo expedire possimus. 67. Reliqui sunt Peripatetici et Academici quamquam Academicorum nomen est unum, sententiae duae. Nam Speusippus Platonis sororis filius et Xenocrates qui Platonem audierat et qui Xenocratem Polemo et Crantor nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magno opere dissensit; eopia ortasse et varietate dicendi pares non suerunt Arcesilas primum, qui Polemonem audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc maxime adripuit, nihil esse eerii, quod aut sensibus aut anim percipi possit quem serunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum osse omne animi sensusque iudicium primumque instituisse quamquam id sui Socraticum maxime , non quid ipse sentiret ostendero, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare. 68. Hinc haec recentior Academia manavit, in qua exstitit divina quadam celeritate ingenii dicendique copia Carneades cuius ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare possum et Soeerum meum Scaevolam, qui eum Romae audavit adolescena, et se Metellum L. F. familiarem meum, larissimum Virum, qui illum a se adolescente Athenis iam adsectum seneetute multos dies auditum esse dieebat. XIX. 69. Hae autem, uia Apennino fluminum, sic ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum lacta divortia, ut philosophi tamquam in superum mare Ionium defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in inserum hoc Tuscum et barbarum seo9 Iosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse Ulixes errassei. o. uare, si hac eloquentia atque hoe oratore contenti sumus, qui sciat aut negare opinere, quod armare.

165쪽

LIB. III. CAP. 18-20. g. 65 - 74. 16laut, si id non possis, tum ostendere, quod is secerit, qui insimuletur, aut recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut non contra legem aut imprudentia aut necessario aut non e nomine usurpandum, quo arguatur, aut

non ita agi, ut debuerit ac licuerit; et, si satis esse putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explic vit Antonius; sed, si his contenti estis atque iis etiam, quae dici voluistis a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis. 1. Sin veterem illum Periclem aut hunc etiam, qui amissarior nobis propter Scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si illam praeclaram et eximiam speciem oratoris persecti et pulcritudinem adamastis, aut vobis haec carneadia aut illa Aristotelia vis comprehendenda est. 72. --que, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem omnem

omnium rerum, quae ad more hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad rem publicam pertinebant, cognitionem et seientiam cum dicendi ratione iungebant; postea dissociati, ut exposui, a Socrate, diserti a doctis,ei deinceps a Socraticis item omnibus, philosophi eloquentiam

despeXerunt, oratores Sapienuam neque quidquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi

mutuarentur ex quo promiscue haurirent, si manere in pristina communione voluissent. 73. Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tres viros epulones esse Voluerunt, quum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrilicium sacerent, instituti, sic Socratici a se causarum actores et a ommuni philosophiae nomine separa-Verunt, quum veteres dicendi et intelligendi mirificam societatem esse Voluissent.

XX. 74. uae quum ita sint, paullulum equidem de

me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis. Ego enim Sum iS, qui quum summo studio patris in pueritia doctus essem et in larum ingenii tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum ipseJforsitan vobis videar, detulissem non possim dicere me haec, quae nunc complector, perinde, ut

cic. I. I. II

166쪽

dicam discenda esse didicisse quippe qui omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim; cui disciplina suerit larum, magister usus et leges et instituta populi Romani mosque maiorum. 5. Paullum sitiens istarum artium, de quibus loquor, gustavi,

quaestor in Asia quum essem, aequalem sere meum ex Ac demia rhetorem nactus, eaeodorum illum, de cuius memoria commemoravit Antonius; et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent, ad quae biduo serius Veneram, suscensuissem Puare hoc, quod complector tantam scientiam vimque doctrinae non modo non pro me. Sed contra me est potius non enim quid ego, sed quid orator possit disputo. atque hos omnes, qui arte rhetoricas exponunt, perridiculos iudi J. Scribunt enim de litium genere et de principiis

et de narrationibus 76. Illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, Virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animoS, quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat, omnia, quae ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat. 77. In quo genere nos quidem Versamur tantum, quantum οSSumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu valemus neque tamen istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae collocarunt, multum sane in

disputatione concedimus XXI. 78. uid enim meus sam4liaris C. Velleius adferre potest, quamobrem voluptas sit Summum bonum, quod ego non copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis, unusquisque nostrum Versatus uuid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus amicus, qui cum Panaetio vixit, . Vigellius de virtute hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his debeam aut vestrum quisquam concedere 70. Non est enim philosophia similis artium reliquarum. Nam quid faciet in geometria qui non didicorii quid in musicis Aut taceat oportebit aut DR anus -

167쪽

LIB. III. CAP. 20-22. g. 74-83. 163dem iudicetur. Haec vero, quae sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque Veri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque excitata oratione poliuntur. Hinc hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, attamen indicendo exercitatus , hac ipsa exercitatione communi istos quidem magistros verberabit neque se ab iis contemni ac despici sinet. 80. Sin aliquis exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque partem possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare aut hoc Arcesilae modo et carneadi contra omne, quod propoSitum sit, disserat, quique ad eam rationem adiungat hunc rhetoricum usum moremque, exercitationemque dicendi, is sit verus, is perfectus, i SO-lus orator. Nam neque sine forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest. I. uare Coracem istum vestrum patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in insulis tantam rem tamquam pueriles delicias aliquas depingere nosque ipsi. hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dummodo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo oratorum istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur. XXII. 82. Tum Catulus Haudquaquam hercle, inquit, Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel sumitatem Vel copiam; quem quidem antea natura rebar itudicere, ut mihi non solum orator summus, Sed etiam sapientissimus homo viderere nunc intelligo illa te semper etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque X his hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen quum omnes gradus aetatis recordor tuae quumque vitam tuam ac studiaconSidero, neque, quo tempore ista didiceris, vide nee magno opere te istis studiis, hominibus, libris intelligo deditum. Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima esse adiumenta, Potuisse in tantis tuis occupationibus perdiscere an, si non potueris, posse isto modo dicere. 83. Hic Crassus Hoeu

168쪽

tibi, inquit, catule, primum persuadeas Velim, me non multo secus sacere, quum de oratore disputem, ac sacerem, si esset mihi de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis sacere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset; neque ea quum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed ortasse non stultum alieni artificii existimatorem. 84. Similiter nunc de oratore Vestro impulsu loquor, Summo scilicet. Semper enim, quacumque de arte aut facultate quaeritur, de absoluta et persecta quaeri solet. uare si iam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, Si bonum denique, non repugnabo ouid enim nune sim ineptus ita me existimari scio duo si ita est, summus tamen certe non sum. Neque enim apud homines res est ulla difficilior neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desideret. 5. Ab tamen quoniam de oratore nobis disputandum est, de summo Oratore dicam necesse est Vis enim ei natura rei, nisi persecta ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intelligi non potest. e autem, Catule, lateor neque hodie in istis libris et eum istis hominibus vivere nee vero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse sepositum tempus ad discendum ae tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum mihi puerilis aetas, orenses seriae concesserint. XXIII. 86. Ac si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui sorum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam pectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ii sumpserunt, quos discentes vita defecit. Omnes enim artes aliter ab iis tractantur. qui eas ad usum transserunt aliter ab iis, qui ipsarum artium tractatu deleetati nihil in Vita sunt aliud acturi. agister hic Samnitium summa iam senectute est et cotidie commentatur. Nihil enim curat aliud. At P. Velocius puer addidicerat. Sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat, fuit, ut est apud Lucilium, quamvis bonus ipse Samniis in ludo ac ruamus cuivis satis asper. Sed plus operae Oro tribuebat, amicis, rei familiari. Iule rius cotidie cantabat; erat enim scaenicus quid saceret aliud 87. At umerius Furiue noster familiaris quum est com-

169쪽

LIB. III. CAP. 22-M. g. 83-92. 165 modum, cantat. Si enim paterfamilias, est eques Roma.nus puer didicit quod discendum suit. adem ratio est harum artium maximarum. Die et noctes virum summa virtute ei prudentia videbamus, philosopho quum operam daret, o Tuberonem At eius avunculum vix intelligeres id agere, quum g et tamen, Africanum. sta discuntur facile, si et iunium SumaS, quantum opus Sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere M. Sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges. Ita fit, ut agitatio rerum sit insinita, cognitio facilis, si usus

doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoriustudiumque permaneat Libet autem semper discere ut Si velim ego talis optime ludere aut pilae studio leneur, etiam fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare sa-ciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis. 89. uare nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod sene discunt, pertim scat. Namque aut senes ad ea accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi. Res quidem se mea sententia sic habet, ut, nisi quod quisque cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere. XXIV.

90. Iam iam, inquit catulus, intelligo, Crasse, quid dicas; et hercule adsentior Satis video tibi homini ad perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis suisse temporis Pergisne, inquit CrassuS, me, quae dicam, de me, non de re putare dicere Sed iam, si placet, ad instituta redeamus. ihi vero, Catulus inquit, placet. 91. Tum crassus 9uorsum igitur haec spectat, inquit, tam longa et tam alte repetita oratio Hae duae partes, quae mihi supersunt, illustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, innuat et quam plurimis sit rebus instructa. 2. Instrumentum autem hoc lorense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est. Illud rursus ipsum, quod iradunt isti. Qui profitentur se dicendi magistros, non multum

170쪽

est maius quam illud vulgare ac sorense. Apparatu nobis opus est et rebus exquisitis, undique collectis, arcessitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et vernaculis rebus satis sacere me posse huic populo non putabam M. Verborum eligendorum et collocandorum et concludendorum facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio Rerum est silva magna, quam quum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo,

etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto mo Sustuleram, non qu ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adolescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, corroborari impudentiam. 4. Nam apud Graecos, cuicuimodi essent, vide bam tamen esse praeter hanc exercitationem linguae doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam hos vero O- vos magistros nihil intelligebam posse docere, nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus coniunctum, per Se ipsum est magno opere fugiendum. Hoc quum unum traderetur et quum impudontiae ludus esset, putavi esse cenSO-ris ne longius id serperet providere. 5. umquam non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine ea, de

quibus disputavimus, tradi ac perpoliri patitur enim ei lingua noStra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque tranS-

serri; sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; si quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi. XXV. 96. Ornatur igitur oratio genere primum ei quaSi colore quodam e sue suo. Nam ut gravis, ut SuaViS, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut SenSuS, ut doloris habeat quantum opus sit, non est Singulorum articulorum in toto spectantur haec corpore Ut porro eOnspersa sit quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet esse susum aequabiliter per omnem orationem, Sed ita distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam insignia et lumina. 7. Genus igitur dicendi est eligendum. Quod maxime teneat eos, qui audiant, ei quod non solum

SEARCH

MENU NAVIGATION