장음표시 사용
171쪽
LIB. III. CAP. 24 - 26. g. 92-101. 167 delectet, sed etiam sine satietate delecteti non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caVeatis, ne eXilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta aliud quiddam maius et ingenia me hortantur vestra et aetates. 8. Din ficile enim dictu est, quaenam cauSarait, cur ea, quae n-xime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab iis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. 9uanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in pictili is novis pleraque quam in veteribus quae tamen, etiamsi primo aspectu nos ceperunx diutius non delectant quum iidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. 9uanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et salsae voculae quam certae et severae quibus tamen non modo austeri, Sed si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat. 99. Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis, quam his moderatis et magis laudari, quo terram quam quod crocum olere Videatur in ipso tactu esse modum ei mollitudinis ei laevitatis. 0uin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus mime Voluptarius quique dulcitudine praeter caeteros Sensu commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatura respuiti uis potione uti aut cibo dulci diutius potest quum utroque in genere ea, quae leviter sensum voluptate moveant, facillime sugiant satietatem. 100. Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est quo hoc
minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel ex oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam, ornatam, sestivam, sine intermissione, Sine reprehensione, sine arietate, quamvis claris sit coloribus pieta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac sue offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non mente Satiantur in scriptis et in dictis non aurium solum, sed animi iudicio etiam magis inlacata vitia noscuntur. XXVI 101. 0uare, bene et praeclare, quamvis nobis saepe dicatur; belle et sestive, nimium saepe nolo. uamquam illa ipsa exclamatiο Non potest melius, si velim crebra sed
172쪽
habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa lau umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod erit illuminatum, exstare atque eminere videatur. 102. Numquam agit hunc versum Roscius eo gestu, quo poteSt: Nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam petit: sed abiicit prorsus, ut in proximo: Sed quid video ferro saeptus posside sedes sacras, incidat, aspiciat, admiretur, stupescat ouid ille alter
quam leniter, quam remisse, quam non actuose instat enimo pater, o patria, o Priami domus si quo tanta commoveri actio non posset, si esset consumpta superiore motu et exhausta Neque id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui secerunt modoS, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, instatur, variatur, distinguitur. 103. Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator, nec tamen potest aliter esse , ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur, eiuSmodi sunt, ut ea quamvis vitiosissimus orator explicare possit. uare, ut ante dixi, primum Silva rerum ac sententiarum comparanda est, qua de parte dixit Antonius. Haec formanda filo ipso et genere orationis, illuminanda verbis, varianda sententiis.104. Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque
abiiciendum. XXVII. Id desideratur omnibus iis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius,
vel quum explanamus aliquid vel quum conciliamus animos vel quum concitamus. 105. Sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potes plurimum, eaque una laus oratoris est et propria inaxime. Etiam maior est illa exercitatio quam extremo sermone instruxit Antonius primo reiiciebat, laudandi et vituperandi. Nihil est enim ad exaggerandam ei
amplificandam rationem accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime facere posse. 106. consequentur etiam
173쪽
L1B. Ill CAP. 26 - 28. 3. 106-ilo. 16silli loci, qui quamquam proprii causarum et inhaerentes in
earum nervis esse debent, tamen quia de universa re tractari solent, commune a Veteribus nominati sunt; quorum partim habent vitiorum et peccatorum acrem quamdam cum amplificatione incusationem aut querelam, contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in pasericidam quibus uti confirmatis criminibus oportet aliter enim ieiuni sunt atque inanes 107. alii autem habent deprecationem aut miserationem; alii vero ancipites disputationes, in quibus de universo genere in utramque partem disseri copiose licet. 9uae exercitatio nunc propria duarum philosophiarum, de quibus ante dixi, putatur apud antiquos erat eorum, quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur. De virtute enim de officio, de aequo et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi animos et vim et artem habere debemus. 108. Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab iis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium irruperunt, quod opus S nobis mutuemur.
XXVIII. 109. Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, lim autem propter
eximium rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine O- euhantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari, aut de sinit controversia certi temporibus ac reis; hoc modo Placeatne a Karthaginiensibus captivos nostros redditis suis recuperari aut infinite de universo genere quaerentis: vid omnino de captivo statuendum ac sentiendum sit Atque horum superius illud genus causam aut contro versiam appellant eamque tribus, lite aut deliberatione aut laudatione, definiunt haec autem altera quaestio infinita ei quasi proposita consultatio nominatur. 110. Λtque hactenus loquantur etiam hac in instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recu. perare amissam possessionem sed ut ex iure civili sun
174쪽
culo defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus, quod est temporibus locis, reis desinitum, obtinent, atque id ipsum lacinia. Nunc enim apud Philonem, quem in Academia maximeJvigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur Alterum vero tantummodo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt; sed
neque vim neque naturam eiu nec parte nec genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam attemptatum deseri. Nunc enim inopia reticere intelliguntur, tum iudicio
XXIX. 111. Omnis igitur res eamdem habet naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in iis causis, quae in civitate eginysorensi disceptatione versantur; neque est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi vim rationemque reseratur. 112. Nam aut ipsa comisso rei scientiaque perquiri tur, ut virtus suamne propter dignitatem an propter fructum aliquem expetatur aut agendi consilium exquiritur, ut . Sitne sapienti capessenda res publica 113. Cognitionis autem tres modi, coniectura desinitio et ut ita dicam conse-eutio. Nam quid in re sit coniectura quaeritur, ut illud Sitne in humano genere sapientia' uam autem vim quaeque ves habeat definitio explicat, ut, si quaeraturi uid sit sapientia Consecutio autem tractatur, quum quid quamque rem sequatur anquiritur, ut illud Sitne aliquando mentiri boni viri 114. Redeunt rursus ad coniecturam eamque in quattuor genera dispertiunt. Nam aut quid sit quaeritur, hoe modo Naturane sit ius inter homines an in opinionibus aut, quae sit origo cuiusque rei, ut duo sit initium legum aut rerum publicarum aut causa et ratio, ut, si quaeratur: Cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant aut de immutatione, ut, si disputetur Num interire virtus in homine aut num in vitium possit convertere 115. Definitionis autem sunt disceptationes aut, quum quaeritur, uid in communimente quasi impressum sit, ut, si disseratur: ldne sit ius. quod maximae parti sit utile aut, quum quid cuiusque si proprium exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam aliquis praeterea possit aut, quum res dis'
175쪽
LIB. IlI CAP. 28-3o. g. I 10-120. 17Iribuitur in partes, ut, si quaeratur: uot sint genera rerum expetendarum, us: Sintne tria corporis, animi externarumque rerum, aut, quum, quae forma et quasi naturalis nota cuiusque sit, describitur, ut Si quaeratur Vari Species, seditiosi, gloriosi. 116. consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur. Nam aut simplex est disceptatio, ut, si disseratur: Expetendane sit gloria aut ex comparatione: Laus an divitiae magis expetendae sint Simplicium autem sunt tres modi: De expetendis sugiendisve rebus, uti Expetendine honores sint Num sugienda paupertas de aequo aut iniquo, ut Aequumne sit ulcisci iniurias etiam propinquorum de honesto aut turpi, ut hoM. Sitne honestum gloriae eausa mortem obire 117. Comparationis autem duo sunt modii unus, quum idemne sit an aliquid intersit quaeritur, ut, einere et Vereri, ut Rex et tyrannus, ut Adsentator et amicus alter, quum quid praestet aliud alii quaeritur, ut illud: optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur Atque eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic sere a doctissimis hominibus describuntur. XXX. 118 9uae vero reseruntur ad agendum aut in officii disceptatione Versantur, quo in genere, uid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur. Huic generi subiectae sunt cohortationes, obiurgationes, consolationes, miSerationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita resseret, mitigatio. 119. Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepuit ab Antonii divisione nostra partitio. Eadem sunt membr in utriusque disputatione, sed paullo secus a me atque ab illo partita ac distributa. Nunc ad reliqua progrediar meque ad meum munus pensumque revocabo. Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda Sed aliis generibus alii loci magis erunt apti; de quo non tam quia longum est quam quia perspicuum est, dici nihIl est necesse. 120. Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissime vagantur et a privata et a singulari controversia se ad
176쪽
universi generis vim explicandam conserunt et convertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et univerin re cognita. de singulis reis ei criminibus et litibus statuere possint. 121. Hanc ad consuetudinem exercitationis VOS, adolescentes, esteohortatus Λntonius atque a minutis angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque vos disserendi traducendos putavit. uare non est paucorum libellorum hoe munus, ut ii, qui scripserunt de dicendi ratione, arbitrati sunt, neque Tusculani atque huius ambulationis antemeridianae aui nostruct pomeridianae sessionis. Non enim solum acuenda nobisi que procudenda lingua est, sed onerandum complendumquct pectus maximarui rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate. XXXI. 122. Nostra est enim- si modo nos oratores, si in civium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi auctores et principes Sumu nostra est, inquam, omnis ista rudentiae doctrinaeque possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio, nobis occupatis, involaverunt atque etiui aut
irridentes oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab iisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis et regendis, de omni vivendi, denique etiam de naturae ratione dicuntur. 123. uae quoniam iam aliunde non pOS- sumus, Sumenda sunt nobis ab iis ipsis, a quibus expilati sumus dummodo illa ad hanc civilem scientiam, quo pertinent et quam intuentur, transferamus neque, ut ante dixi, omnem teramus in his discendis rebus aetatem; sed quum sontes viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, numquam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit, ex iis tantum, quantum res petet, hauriemus. 124. Nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantus quisquam nisi monstratas possit videre neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur tanto iam immensoque campo quum liceat oratori vagari libere atque, ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus ornatusque dicendi. 125 Rerum enim copia verborun
177쪽
LIB. III. AP 30 2. S. 120-I29. 173eοplain gignit; et, si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter edueatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus
exercitatus ornatissimos scriptores Oratoresque ad cognο-scendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quemadmodum verba struat et illuminet, a magistris istis requiret. Ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur. XXXII. 126. Hie Catulus Di immortales, inquit, quantam rerum varietatem, quantam Vim, quantam copiam, crasSe, complexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno collocare Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis ratione versatos. 127. x quibus Eleus Hippias quum olympiam Venisset maxima illa quinquennali celebri tate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret nec solum has aries, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccoS, quibus indutus esset. se sua manu consecisse. 128. Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est coniecturatacilis, quantum sibi illi Oratores de praeclarissimis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint Puid de Prodico eo, de Thrasymach calchedonio, de Protagora Abderita loquar quorum unus quisque plurimum temporibus illis etiam de natura rerum et disseruit et scripsit. 129. Ipse in Leontinus Gorgias, quo patrono, ut Plato Voluit, philosopho succubuit orator, qui aut non est Victus umquam a Socrate neque sermo ille Platonis verus est aut, si est frictusJ, eloquentior videlicet sui et disertior Socrates et, ut tu appellas, copiosior et melior orator i sed hie in illo ipso Platonis libro de omni re, quaecumque in disceptationem
178쪽
quaestionemque reVocetur, Se copiosissime dicturum esse profitetur isque princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de re quisque vellet audire cui tantus honos liabitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua, sed aurea statueretur. 130. Sed hi, quos nominavi, multique praeterea summique dicendi doctores uno tempore suerunt; ex quibus intelligi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse, dicis, oratorisque nomen apud antiquos in Graecia maiore quadam vel copia vel gloria noruisse. 131. Pu quidem magis dubito tibine plus laudis an Graecis vituperationis statuam esse tribuendum quum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in civitate Vel privatorum negotiis paeno omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperii gubernatione districtus, tantam vim rerum cognitionemque comprehenderi eumque omnem cum eius, qui consilio et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio vero diffluentes, non modo nihil aequisierint, sed ne relictum quidem et traditum et suum conservaverint. XXXIII. 132. Tum Crassus 'Non in hac, inquit, una Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium diminutae An tu existimas, quum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas suisse, ut nemo genus univerSum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret 133. Equidem saepe hoc audivi de parectet de socero meo, nostro quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas nosSet, solitos esse complecti. eminerant illi Sex. Aelium; Μ' vero anilium nos etiam vidimus transverso ambulantem soro quod erat insigne eum, qui id saceret, sacere civibus suis omnibus consilii sui copiam; ad quos olim et ita ambulantes ei in solio sedentes domi sic adibatur, non solum ut de iure ei vili ad eos, verum etiam de filia collocanda, de undo emendo, de agi colendo, de omni denique aut Omei aut negotio Θ-
179쪽
LIB. ΙΙΙ. CAP. 30-34. g. I29 l38. 175sorretur. 134. Haec suit P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncanii, haec proavi generi mei, Scipionis prudentissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus reserretur; eidemque in senatu et apud populum et in causis amicorum et domi et militiae consiluim suum fidemque praestabant. 135. uid enim . Catoni praeter hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adventiciam defuit Num, quia ius eivile didicerat, causas non dicebat aut quia poterat dicere, iuris scientiam negligebat Utroque in genere seiJelaboravit et praestitit. Num propter hanc ex privatorum negotiis collectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit Nemo apud populum tortior, nemo melior senator idem facile optimus imperator denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit, quod ille non quum investigari et scierit
tum etiam conscripserit. 136. Nunc contra plerique ad honores adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid adfert, aut bellicam virtutem aut usum aliquem mili- larem quae sane nunc quidem obsoleverunt aut iuris scientiam, ne eius quidem universi; nam pontinctum, quod est coniunctum, nemo discit aut eloquentiam, quam in clamore et in verborum cursu positam putanti omnium vero bonarum artium, denique virtutum ipsarum societatem cognationemque non norunt. XXXIV. 137. Sed ut ad Graecos reseram orationem, quibus carere hoc quidem sermoni genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, si doctrinae sunt ab illis exempla petenda , septem suisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur. Hi omnes
praeter ilesium Thalen civitatibus suis praesuerunt. uis doctior eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati qui primus Homeri libros consusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. 138. Puid Pericles de cuius dicendi vi sic accepimus, ut, quum contra
voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae sevin
180쪽
rius, tamen id ipsum, quod ille contra populares homines diceret, populare omnibus et iucundum Videretur: cuius in labris Veteres comici, etiam quum illi male dicerent, quod tum Athenis fieri licebat, leporem habitasse dixerunt tantamque
in eodem vim suisse, ut in eorum mentibus, qui audissent quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non declamator aliquis ad clepsydram latrare docuerat. Sed, ut accepimuS,Clagomenius ille Anaxagoras vir summus in maXimarum rerum scientia. Itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praesuit Athenis et urbanis eodem
tempore et bellicis rebus. 130 9uid Critias quid Alcibiades 'civitatibus quidem sui non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus erudiit' uis Dionem Syracosium doctrinis omnibus expolivit non Plato atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum virum Timotheum Cononis praestantissimi imperatoris filium, summum ipsum imperatorem hominemque doctissimum aut aliis Pythagoreus ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum unum omnis Graeciae aut Xenophon Agesilaum aut Philolaus Archytam Tarentinum aut ipse Pythagoras totam illam veherem Italiae Graeciam, quae quondam magna vocitata est XXXV. 140. quidem non arbitror. Sic enim video, unam quamdam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica vellet excellere, suisse doctrinam; quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura dedissent, eloquentia praestitisse. 141. Itaque ipse Aristoteles quum norere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod ille suas disputauones a causis orensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quemdam Philoctetae paullo secus dixit. Ille enim turpe sibi ait esse
tacere, quum barbaros, hic autem, quum Isocratem pateretur dicere. Itaque ornavit et illustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercita-