Politicorum, siue De principe, et principatus administratione. libri tres. Theologicè, iuridicè, & historicè tractati. Authore Laelio Zechio ..

발행: 1600년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

& docet Tae.l: b.is. Ann. &honesta, ubi enim inicuis conditionibus pax initur, vix durabilis est, ut & ubi ciuitas quae defeeit ad proprium Principem redit, contra ea nita tantum factionum iustitia est exercenda, vedicit Tucid .lib. r. n. 2.& pax ut est amplectenda, maxime cum vicinis. sic ut est facta, est seruanda, ut pluribus docet Tolos d. lib. I I. e. I 3 R I . alia de hoc viis

denda tradi. de Militibus infra, ubi plene id agitur .sVM MARIUM.ν Religionis bonum prinriti tura esse debet. a L bri praui exterminandι, boni admittendi, o qua alia praestanda-.3 Religionis prati xtu qua mala eommissa,vel committimssint, o vi illis prospiciendum P .

De ratione tuendi Christianam Religionem. Cap. V.

V M Prineeps brachium sit Ecclesiae,& Religioni, propugnaculum, videat ne Religio Christiana ta delus hae te Religionis

si bus, alias publice eius turbatores pu 'μμniantur, ne Princeps pro illis punia- tur, ut inquit Cior. lii, de utilit. ocinit . esse σς. t.& idem etiam asserit Senecasib. 3. c. 6. aliqua semper poena puniedos Retiyionis violatores, ne totum corpus intereat, ut inquit Cic. Phi Ly.quod enim in I cligionem diuinam committitur, in omnium sertur iniuriam. l. . C.de haeretic. si tamen tanta sit multitudo in . . . .

culpa,ut tuto puniri no pollit, aliqui saltein pra cipui puniendi,vel res in aliud tempus differenda, ubi vali-d iores sint vires, S princi: ijs obstandum, S ignari instruendi ne labantur, lapsi est qui sint, coercendi.

272쪽

γε DE PRINCIPE.

R edocendi,ac monendi, cum vix quis credat inuitus, ut ait Cassiod. var. 2. . 27.& Aug ep. 6 s. & Lact.li. s. cap. I 3. contumaces tamen puniendo, ut caeteri metu pomae coerceatur, iuxta cap ad abolendam. de lNeret. qui Princeps etiam tueatur immunitatem ecclesiarii, & personarum ecclesiasticarum,& earum reuerentia, & curet, ut Ecclesiae construantur, & magnifice exornentur, ac indulgenti is, & sacris reliquijs debito modo adeptis, decorentur. Ad conseruandam vero rectam Religionem, Princeps catholicus, Ecclesiam adiuuans, ab ea requisitus, plura obseruare debet. Primo ,libros ab Ecclesia damrtari pra- natos,penis adiectis, arcere debet, sanos vero maxime Di extermi noui,& veteris Testamenti, cum eoru catholicis exponaui,bstui storibus admittere,& fouere; curare, ut instud ijspu- admitten- blicis sacra scriptura doceatur, Theologia,& ius canod . nicum, stipendiis amplis dictas facultates profitenti-μυμ ρυ- bus statutis . lubere ut sacrae imagines,& signum Cru- ο . cis venerationi habeatur, damnatis haeresibus quibuncunque, idolorum cultu,daemonum adoratione, & perstitionibus quibuscunq; ab Ecclesia damnatis,graui poena institia: Sacra templa venerari, construere, dotare, & resarcire; de quibus rebus , locis proprus late peregi, & de quibus late agit Tolos de Republaib. I taqui S ecclesiam catholicam,ut supra destiadere debet. 3 Prospiciendum autem attente a Principe catholiae ionis eo, ne sub praetextu pietatis, & Religionis mala pera. pras extra a gantur, cum vitia saepe sub virtutibus se venditent, utinata com tenacitas sub parsimonia, estu solub largitate, crudemissa. ιὸl litas sub aelo iustitiae,remissio sub pietate, ut ait Gree.mitti pof gor.lib. I. Reg. ep. 24. Vnde Andrccotus sub specie li- sint.'ve bertatis, Indiam contra Alexandri Praepositos excita-rstis proni uit, ut dicit Iustin. lib. I s. quod fecit & Deloces, ut ait Mendum. Herod lib. I. Sic praetextu amicitiae,Ioab Abner parus bi prospicientem occidit. 2. Reg. 3. sic multi praetextu pietatis, Jc religioni, mala agunt. c. iancta. de relig.

273쪽

LIBER SECUNDUS. 24s

dom. in extra u.Ioannis XXII. clem .fin. de haeret. quia bus difficile occurri potest, cum specie boni lateant, nisi eorum imposturae detegantur. Hae vero, Deo iuuante, detegentur, si Ecclesiae pastores vigilent,& vilitent di lacesses,& mandent inquiri de vita cuiusq; , & de occultis conuenticulis, & in

uenta ad eum referant. c. excommunicamus. 6. adiici

mus. de haeret. quae & Archidiaconi,& Archipresbyteri in eorum locis diligenter attendere debent. c. diaconi.93. dist. c. ecclesias. I 3.q. I. cap. Omnis. de poenit.

c. inter caetera. de ossi c.ord. qui Episcopi iubere debet praedicari verbum Dei,sic tamen, ut per laicos id non

agatur etiam occulte. Mati. Io d.c.excommunicamus. f. quia vero.clem. I. de relig.dom. clemen. 2.de haeret.

sed per sacerdotes pios, iuxta Cone. Trid .sess. s. Secundum remedium est, ut authoritate Ecesesia- sica fiant generalia Concilia,Prouincialia,& Dioece- fana: tertiti, ut mali libri,& improbatae lectionis comburantur diligenter coqui siti: quartum,ut petatur auxilium a Principibus Christianis contra rebelles religioni, quod Ecclesia potest. c.nouit.de iudic.c.si in adiutorium. Io .dist. unde & apud Romanos Marco Attilio Praetori urbi ς negotium est datum, ut populum, licet inepte, a religionibus externis liberaret, cum &tunc Romana non esset bona, unde constitutiones Principum fauentes religioni, & punientes contraria valde prosunt.

In particulari vero, collegia religiosa, & societates

valde commendabiles sunt, cum Dominus si in medio congregatorum in nomine eius Mattia8. l. s.f. sed religionis causa. de colleg. illic. Cauendum vero ne praetextu religionis, haereses seminentur, dogmata peruersa, monopolia, commest tiones vetitet, vel turpia,&conspirationes in Principe, cum rizania inter triticum crescat, & nulla sit hum,

na secietas in qua non possint inueniri aliqui mali,

274쪽

ut in Angelis Lueiser. Isa. r . inter apostolos Iuda ς.

Act. r. Unde aduertendum ne ibi monopolia fiant. l. I. ff. de monop.& couentus illiciti. l. unica. C. de monop. prohibenda & conuiuia. clem. 2. de mag c. non opor tet. 2. dist. I. Cor. I I c. commessationes. ea d. dist. unde

Episcopi confraternitates has visitent, & videant, ut se habeant, abusus tollendo , prohibendo iis praedicare,

certos libros tenere, ut & studia generalia visitanda sunt,& te .rmanda. sest 2s .in Trid. Conc. cap. 2. &ex

Bulla Pii I i I l. t o. ubi quidam fidem profiteri tenentur . & ideo diligenter collegia ista, & religiones visitandae,& videndum, ut ibi res spiritualiter se habeat,&ob id non sicilὸ permittenda noua collegia. vel religiones nouae, nisi rite examinata, Papae, in religionibus , ct aliis rebus magni momenti accedente aut horitate, ut late probat Tolos de Repub. lib. I 3. c. 3.&4. quae praestanda sunt a Praelatis, non vero a Principe, nisi ijs petentibus, auxilium seculare praeliando. Religio et ana elucet an votis exsoluendis, & saerificiis peragendis, cum sint actus religionis praestantis. simi, ut dixi locis propriis.

Cauendum tamen ne abusus irrepant, ut aliqui in periculis conlii tuti vovebant se immolaturosque cunque vere orirentur, in quo etiam filii includebantur, quod impium erat, de qua re agit Liuius lib. .& 3 ι. Ialon. Halic. in I .ut & Iephte vovens se oblaturam Dornino primum egrelsum e porta primogenitum obtulsi ludi c. c. I r. S simile ex emnitim affert Cic. 3. ossi c. S Ualcr lib. . c. 3. sic etiam sacrificia inhumana extitere, quibus aliqui etiam filios immolabant, ut refert Alex. ab Alex. lib. s. genialium dierum. & Macrobius lib. I. SRurn. c. . R II. ut & alii se ipses morti deuoueae, ut Marcus Curtius,& Decius, credentes sic vane Deum placaturos. Liu. lib. . Valer. lib. s.c. 6. alii etiavoto se obligarunt alios occidere. Ac 2 3.

. voLi etiam praetextu aliqui alios decepere, ut Grae-

275쪽

ei equo Mineruae oblato, in quo Achiui inclusi erant, qui Troiam diripuere,& exussere, ut dicit Virg.lib. 1. aeneid.se Absalom sub specie voti regnum patris tentiuit occupare. 2. Reg. t s.& Hetrusci tentaverunt Ronanos decipere, ut ait Gell.lib. I s.c. 3. Quibus malis, ut occurratur, eos derentur res 'r missae a Praelatis, cui promittitur, personae promittentes,non enim voveri possunt Deo, quae ei non placet, nec sibi mortem in serre, nec vovere res alienas, aucmalam,& dolosa etiam vota caueri debent.

Pium etiam admodum est Religionem, & Fidem defendere, cuius causa, qui de Deo de animae immortalitate, & de futura beata vita, vel aeterna morte cognitionem habent,nihil n5 agunt,& fauore; & c5tra- ria abhominantur,unde filius EleZari,viso, i quidam ingressus esset ad stortum Madianitidis,contra prohibitionem, pugione consedit utrunque Num. 2s. Moyses etiam armauit omnes filios Levi tontra idololatras,& occidit ex illis quas triginta millia. Exodi Helias etiam prophetas Baal interfecit. 3 Reg. I 8. Samuel concidit in frusta Agag regem Amalech. I.Regum it Mathathias viso quodam sacris care idolis,

trucidauit eum super aram. Σ. Machab. 2. Iehu occidit et prophetas Baal,& omnem domum Achab .Reg. '. Duces etia usi sunt religionis praetextu saepe ad mi- aites animandos, ut ait Pollaenus lib. I. stratagemat. ae lib. s.& . secum Iulius secundus, cruciatam cu remissione peccatorum indixistet ad bellum contra Tur. cas,&Saracenos, magna hominum multitudo ad eam prouinciam accessit, ut dicit Susius in hist. & Sleidan. lib. a.& EugeniuS tertius, excitauit contra Turcas Ludovicum rege Galliae, ut ait Platina, in vita Eugenii, & aliis temporibus idem est sactum. Non deest tamen daemon acet ba, praetextu religionis, in lirumento impiorum hominum, excitare; unde eo praetextu quida persecuti sunt Iudeos. I. Mach. 7,λ.

276쪽

et 3 DE PRINCIPE.

R Caiphas eodem praetextu sententiam contra D sim

tulit. Io. M.& Dpmetrius concitauit populum contret

Christianos. Act. 19 sic quidam Anab aptista Sangat oppidi Helvetiorum dixit. sibi diuinitus imperat uim

ut caput fratri germano praecideret, quod tamen is gistratu, non egere, sed eum eadem pana sullulere vedicit Sleidanus lib. s. sic tempore Claudii. & Ne o-nis, quidam pessimi arma sumpsere, Zelatores sev cante S, &sub Pintextu religionis impia,& icelesta comittebant, & demum ignem supposuere templo Hierosolymorum, pro cuius defensione dicebat te pugnare, ut inquit Iosephus lib. s . de bello Iud. c. s. S lib. 6. c. I. 2.&seq. & huiusmodi crudelia sub praetextu reli-pionas facta commemorat Pollamus lib. 2. strata gem. Dion. Halic in r. Valer. Max. lib. s. c. 3. Aug lib. I. civit. c. I s . Plin. lib. 29.de viris Illustr. His malis occurrendum est, primo ea praenoscedo, ut & nautae futuram tempestatem in mari praesagientes anchoram iaciunt, vel ad portum tendunt. Unde

vetari debent a Praelatis,& Inquisitoribus disputationes de rebus saeris extra scholas, vel Ecclesias, ubi de

more aguntur. l. nemo. C.de summa Trin. l conuenticulam. C.de sacr.san eccl. & conuenticula prohibe da. c.quidam. I 8. q. 2. Secundo, non debent permitti aedificari noua monasteria vel ecclesiae, vel loca pia publica sine licetia Papae, si sint monasteria, si aliae ecclesiae, Episconi,ncc admittendae nouae religiones, nisi rite examinatae, R de Papae licentia. Tertio,vt ubi huiusmodi imposturae deteguntur, grauiter puniantur. Gal. s. S Deus etiam saepe eos punit,qui religionis bono abutentes,mala perpetrant,cu Deus ob peccata, Dei contemptum, idololatriam, transferat regna de gente ingentem.' cclcs Io. unde Heli vita,&potestate priuatus est ob duos filios Ophni,& Phinees, qui detrahebant homines a sacrificio Dei. I. Reg x. Sic Saul cum usurpatiet munus sacerdotis, audiuit resposum,nequaquam

277쪽

epram ultra regnum tuu consurget. I. Reg. 8. Io.& II.

Si e partes duodecim tribuum Israel translatae sunt 1 prosapia Salomonis,quod Salomon idola uxorum coluillet. I. Reg. I 6. 2. Reg. 2 & s.Sic Imperium Orientis a viraecis ad Carolum Magnum , Deo permitte te, transsatum est ob peccata orientalium in sacras imagines, ut dicit Platina in Leone III. Blongius. decad. x. lib. I. Non desuerunt etiam qui religione abusi sunt a a lucrum, dominationem, ambitionem, & deceptione, unde Lisander Tirannide in arripiens, conatus est corrumpere oracula Iovis Hammonis, ut pro se responderent,ut ait Aemil. Probus in Lysandro. &Diod. Sicilib. I . sic Aemilius fratrem suum Numitorem in custodia seruans, Silviam eius filiam Vestalium num ro aggregauit, ut regno phtiretur, ut ait Polyaenus it. I. S 8. stratag. Herod. lib. i. Ualer. lib. I .c. 2.quod secit &Phalaris, ut usuro aret Tirannidem Agrigentinorum ,

ut idem dicit Polyaenus lib. s. strat agm. sic Mahomet sub praetextu religionis imperium sibi, & tirannidem parauit; & alii multi, quos reeenset Tolos de Republ.

lib. II. cap. I.

His malis est oecurrendum, primo, probando spiritus an ex Deo sint. I.Ioan. .Sectindo separando causam publicam a priuata, dum enim ij homines causae publicae fauent, lautiandi sunt, & sequendi in religione Christi aiaa, quae Bla vera est,& bona, sed dum eam causam ad priuatum commodum transferre quq runt, in eo vitandi, Tiranni enim primo viis dulcibuΑ vruntur,sed ubi potitis adepti sunt, venena impietatis euommuni: & proinde initio his malis est occurrendum, revidendum an vita verbis conueniat ; & ubi subest mor, principiis obsittere,& si ij in magistratu sint, inest amouere, facie do magii ratus breues, ut ait Dio. Cau lib. 36. Sc 3. vi& dandi successores maioribus pote

278쪽

eso DE PRINCI pr.

Iul maiest. R est vetitum quandoq; ne administratio suae patriae sine Principis licentia alicui concedatur.Ls. C.de crim .sacrileg. & vetitu ne magistratus donis, vel aliter plebem demulcerent, ut dicit Herod .in I. Se Athenienses huiusmodi suspectos extra ciuitatem relegabant. 2 Polit. quod tamen a Christianis ob id δε-lum agendum non est,nisi delictum ea poena dignum accedat,nisi prudenter cum maiori honore alio trans. ferantur , cum turba sit facilis ad deceptionem , qui ideo obseruari diligenter debent. Alii praeterea sub religionis praetextu , alia scelera, o fraudes commisere, sic enim Rex Italiae Desiderius occupabat bona Ecclesiae, & Pontificem persequebatur, & tame in nummis amota imagine Herculis, sub rogabat imaginem sancti Laurentii, ut inquit Annius lib. de antiquit. tabula s. sic Iulianus apostata eripuit bona ecclesiarum , dicens, se sic facere ecclesiasticos expeditiores ad regnum coelorum, quod scriptum sit: Beati pauperes, quoniam ipsotum est regnum coelorti, tacens id spiritu Pomp. Laetus in eius vita.& quidam

sub nomine religionis i Gallia, volebat se pro Christo adorari ut dicit Sigib. ann. 131. ut & alij falsa miracula inducebant, artifici is. imagines flentes,vel se dantes populo exhibentes, donec detecti puniti sunt, ut dicit

Pap lib. I .raps arrest.tit. I .arrest. s .& 6.ut & in templo Serapidis sacerdotes Gentilium per cuniculos cauos ingrediebantur idolum cauum, Sc dabant responsa, ut ait Euseb. in hist. eccles. & Dion in Nerone. His impost uris occurri potest; Prim ὁ,seura a Prae' latis habeatur,ut talia agentes detegantur, & punian

din .crim. L si quis aliquid. f. de poeta.&se tollendo huiusmodi superstitiones, & falsitates, ut S cauetur ne

reliquiae sacrae venales sint,vel. nouae, nisi Papa authoritate accedente, venerationi habeantur, eliminatis' quaestuarijs.cui. extra de reliq.& ven.sanct. c. I. 2. eCd.

279쪽

e.teneamus. I. q. I e. venerabili. de testib. l. 3. C desae. san .eccl. l. decernimus. C. de epilc& cler. c. cum ex eo. de poenit.& rem ill .c.tuarum .de priuil .clem. I. de poemnit.& remiss.c. ut ossicium. f. compescendi. de haeret te. in 6. Conc. Trid. Iess s. c. r. se si et r. cap. 9. quibus locis,

damnati, quaestuariis, multa pia circa sacras reliquias saluuntur, ut & a Praelatis cohiberi debet ambitio, vel auaritia illorum, qui talia perpetrent. c. constituit.

Alii quoque scelesti homines praetextu religionis ad libidines eorum explendas, ne nitarie sunt usi; ut de historia bachanal tu tradit Liu. lib. 39. unde nocturna sacrificia sublata fuere, teste Cic. lib. 2.de Legibus. ne daretur ansa mulieribus delinque di: Sic filii Heli do

mi ebant cum mulieribus, quas obseruabat ad ostium tabernaculi. I. Reg. i.& apud Nouarie ses, anno I 3 3. orta haeresis, qua mares, & foeminae simul habitabant, ct in omnem libidinem prolabebantur: Sic Romulus, ut raperet Sabinas, ludos Neptuno parauit, ut ait Liuius in Plui. in vita Romuli. Orosin 1.c. q. S alii multi, quos recenset Tolos. d.lib. I 3. c. I9. Quibus malis,ut occurratur,1 Praelatis, cohabitatio indebita virorum, & mulierum vetanda. t. I. 2 & 3. de cohabit.cler.& mul. commessationes. c. cornmclsati nes. q. dist. & nocturnae vigiliae . ex Cohc. Elihert. ut 8c vetita gemina monasteria virorum . R mulierum sub eodem tecto. ex Coiae Nic. c. 2o. c. dissinimus. cum seq.I8. q. 2. vi & vetitum ne viri cum mulieribus in eccle-sarum coenaculis inhabi et t. ex Sin. Truli. c. 93. quae di separatim a viris sedere deber, ut dicit Clem Rom. lib. 2. constit. c. 6 I. ut & 'titum ne moniales claustra exeam, nec aliqui ad eas accedant, nisi ex causa necensaria, neve mulieres ingrediarur septa monasteriorum

religiosorum, ut dixi tract. de Regular. Pa; i ratione ad religionem tuendam, cura adhibenda

280쪽

:12 DE PRINCIPE. LIB II

da a Praelatis Ecclesiarum , ne salsa miracula asserantur, vel ad malum iis qui abutatur , ut & magicae impietates tollendar,& maleficia,lanaiarum scelera,& huiusmodi mala , ut & seruanda est immunita erga sacra loca,& personas, ac res, de quibus late agit Tolos d. lib. I 3. de Repub & ego peregi in tract. propriis r ut ita Religio Christiana m uda. & sancta,ut vere est, seruetur, ad quae agenda pii Christiani Principes auxilium δε seculare brachium Praelatis Ecclesiasticis petentibus praestare debent ut si pe est dictum, ut ab his bonis, ad sempiterna, Deo praestante , perueniant; Qui proinde iuste, & honeste, ac relisiose viventes, di recte populos regentes, morti proximi, sacramentis muniti,successiori, Dei timorem honorem,& amorem, ac populi curam commendare debent,& proc res monere, ut ei fidelem, & diligentem operam, ad Dei gloriam, serre velint, ut cum ipsb, ad beatam Paradisi scelicitatem, hic bene viventes, Deo praestante,

conscendere mereantur.

Finis Secundi Libri.

SEARCH

MENU NAVIGATION