Institutiones juris romani privati...

발행: 1834년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

s 886. In actione vendita hoc singulare ab Imperatore Anastasio constitutum est ut si venditor pro minori summa, quain quae est in actiones, eam vindiderit , emptor eam iantum summam a debitore persequi possit, quam ipse pro praestita actione alteri solverit i). S. M. Cum hereditatem quis vendidit, esse debet hereditas, ut sit emptio , nec enim alea emitur, ut in venalione et in similibras, soci res quae si non est, non contrahitur emptio a). Venditor res corporales quae in hereditate sunt, tradero debet, actiones autem, sicut is , qui nomen vendidit, emptori man

s. M. Locatio et conductio contrahitur, si vel res utenda fruendave vel opera praestandae, vel opus denique perliciendum pro certa merceda promittuntur. Locatio et conductio proxima est emptioni et venditioni , iisdemqus juris regulis consistit. Nam ut empli et venditio ita contrahitur, si depretio convcnorit, sic et locatio et conductio ita contrahi intelligitur si merces constituta sit 5). S. 889 Donationis causa nulla est locatio si pretium alieno arbitrio permissum fuerit conditionalis est R. Merees vel pensio in Pocunia numerata constat attamen praedium ita potest si C. eta, a3, IL, 35 s mandati.

a Fr. s. D. h. t. is tamen se. 8-Ia. D. h. t. ἱ3 Fr a s. a. r. r . . r. D. h. t. Iura de hereditate vendita

tradunt ne in te in D. h. t.

352쪽

Iocari, ut mercedis loco quantitas fructuum exceptorum a conductore Praestentura quae corruentio colonia partiaria vocatur et vera locatio et conductio est, quamvis ad societatem accedat, cum colonus partiarius, quasi societatis jure et damnum et lucrum cum domino fundi partiatur. Praeterea, sicut vulgo quaerebatur, an permutatis rebus emptio venditio contrahatur, ita quaeri solebat de locatione et conductione , si sorterem aliquam tibi utendam sive ruendam quis dederit, et invicem a te aliam rem utendam sive fruendam acceperit, et placuit non esse locationem et conductionem , sed proprium genus esse

contractus ν), i. e. contractum, quem vocant, innominatum.

S. 890. Locatio et conductio triplex est, rei scilicet, operarum et operis conductio. In rerum locatione, qui rem utendam et siuendam daturus est, locator, qui eam accipit et mercedem Praestat, conductor voratum ita quoque in operarum locatione. Qui vero opus construendum suscipit, conductoris nomine appellatur , et qui pensionem solvit opus locans Iocator licitur. S. 891. Res locari possunt , quae su neqMe Comumuntur neque minuuntur, tam corporales quam incorporales, quae et risumfructum et usum recipiunt a). Praedii rustici conductor colonus , aedium vero inquiliniis vocatur 3 . Facta illa tantum recis locantur, quae locari solent, i. e. quae pretio aestimantur. Quod si tale sit factum , quod lo Pinon solet, Puta ut servum munumittas , contractus innominatias

Operarum liberalium quoque locatio non est, veluti quae

a Arg. r. ra, . a. r. 38. D. de usus. tr. a in s. r. pr. D. 74 8 de usu et habitatione. Vanatio locari potest Arg. r. 34 S. 6.

353쪽

praestan tua ab advocatis, medicis et liberalium studiorum pro- sessoribus si . S. 892. peris conductio est, si quis opus aliquod pro certa mercede perficiendum suscipit, aque ab operarum localione dissert, quod non singularum operarum praestandarum ratioliatietur , sed totius rei executio operis conductio aliquando ab emptione dissicilius distingititurci sed toties conductio alicujus rei est, quoties materia , in qua aliquid praestatur, locatoris est et in eodem statu ejusdem maneat et quoties immutatur et alienatur,

emptio magis quam locatio intelligi debet a) veluti si ego

aurum aurifici dederim, ut mihi annulos faceret, locatio et conductio est, si ex suo auro . emptio et venditio. S. 893. Mutus ex hoc contractu obligationcs hae sunt qui rem locavit, naturalem ejus possessionem in conductorem transferre, illamque toto contractus tempore penes eum esse pati debet; rem ero talem praestare, qua conductor semper uti possit 3ὶ . Si casu sortuito rem , qualis promissa est, dare non potest, resolvitur contractus, aut pensionis remissio facienda est, quod et locum babet, si colonus, propter vim majorem eos fluctus ex fundo lucratus non est, quos lucrari debuerat 4) quidquid vero Iocatoris culpa vel negligentia leviori detrimentum Passus est onductor , id est resarciendum 5J. Non debet locator rem durante locationis tempore, nisi ex gravioribus causis paulo inserius reserendis, auferre; sed omnes in eam necessarias impen

354쪽

sas facere et tributa a re praestanda agnoscere , aut id, quod ii nomine a conductore depensum est, ei restituere si . S. 894. Operae promissae , omni adhibita diligentia praestandae sunt, eodemque modo et optas susceptum perfici debet et ;quod in utroque casu per alium quoque facere licci dummodo propriae persona qualitatis causa contractum non sit 3ὶ Si operarum localor operisve conductor in obligatione exsequenda sortuito aliquo casu in damnum incidit, hoc ipse ferre debet. Si vi majori impeditus operas non praestitit vel opus perficere non potuit, utrimque contractus evanescit li). S. 895. Conductor omnia secundum legem conductionis sacere debet, et si quid in lege praetermissum fuerit, id ex aequo et hono debet praestare 5 . Itaque mercedem statuto empore solvere debet, si per alterum non stetit, quominus re conducta frueretur vel operas promissas reciperet 6). Idem dicendum si opus absolutum casu periit, Muti si terrae motu aedilicium concussum sit I . S. 96. Qui rei usum conduxit, ab eo praeterea custodia talis

desideratur , qualem diligentissimus paterfamilias is rebus adhibet quam sit praestiterit et aliquo casu rem amiserit, de ea restituenda non tenebitur 8ὶ De damno ab alio inise dato con-

D. ra. D. 5o de vacatione.

355쪽

ductor nontenetur , cum nulla custodi essicere possit, ne dam

num injuria ab alio detur tin.

Ante tempus conductionis contra legem contractus undum locatum sine justa ac probabili causa deserere non potest su). Finito contractu restituere debet 3). et si sorte invito domino in fundo remanet, expelli potest, quasi vi eum invasisset 4). I. 89T. Finitur locatio et conductio temporis desiniti decursu, opere persecto et approbato , rei interitu , vel contrahentium renuntiatione. Locator domus expellere inquilinum potest si in ea male versatus sit, si per biennium pensionem solvere neglexerit, si resectiones in domo saciendae sint, vel si locator aedes propriis usibus omnino necessarias esse probaverit 5). Conductor vero derelinquere potest domum , si oblatis tum timorem in ea sino periculo diutius morari nequit, si res habet talia vilia , ut promissus usus ejus seri non possit 6ὶ Dciniae

solvitur locatio et conducti, si conductor solvendo esse desiit. Μoris vero contrahentium non sinitur 7 . . S. 90. Locatur rem locatam alienare iam inter Vivos , quam mortis causa potest, quamvis conductori ex contractu obligatus maneat. Emptor vero vel legatarius non impediunt iu', quominus conductorem expellant, et conductor , quoniam locatoris vel ejus heredis nil interest, eum placitis stare , compelli non potest, ut contractu diutitis pareat. Sed a novo domino e pulsu conductor cum venditore vel herede habet actionem

ut in lamnis praesteturi 8ὶ.

356쪽

S. 899. Qui ad certum tempus conduxit, aliquando filii loeliam tempore colonus aut inquilinus intelligitur. Si enim in praecli remanet et dominus patitur in fundo esse, tacita reto-catio inter eos contracta accipitur ij. Quod autem dictum est

taciturnitate triusque partis coloniam reconduxissa videri, ita accipiendum est ut ipso anno, quo tacuerurit, videantur eandem Iocationem renovasse non etiam in senuentibus annis, etiamsi fortasses initio lustriam erat conductioni praestitutum. Et ita licet secundo anno post lustriam remanserint, eo ipso anno reconduxisse creduntur. In urbanis autem praediis

alio jure romani utebantur, ut prout quisque habitaverit, ita obligaretur, is certum tempus conductionis in scriptis comprehensum sit a . S. 900. Contrahitur locatio et conductio interdiim alio modo, qua in quo vulgo fieri solet quo facto hodierni irregularem

locationem adesse dicunt. Hoc praesertim accidit, clim rei locatae domini ut in conductorem transfertur et res eius periculo esse incipit. Eiusmodi contractus non solum lim initur, iam res locatae Patimati traduntur condiictori 3 velut instrumentum fundi aestimati verum etiamsi res . quae numero, Onde eet mensura constant, vel uli seu mentum ita . sorte trans mare vehenda locantur, ut ab accipiente lantundem ejusdem generis eo loci restituatur. In ejusmodi lamen causa nihilominus

si Fr. 4. D. h. t. et Iia sere Ulpianua in is a 3. S. 13. D. h. t. 3 IE ali mali enim perieulum saei ejus, qui suscepit r. r. S. v. D. as,ira de aestimatoria.

sέ Fr. 3. 54. e. a. D. h. t. Res ita datae, eum non pereant Ioeatori, ferream naturam haberia ali hodierni die ntur inde apud Geraraunos,peeor aestimata . Eiser meh, die uritur. Quidam hune contractum soci viae appellant , quo nomine vero et, ignari sole loeationis speetes, quae in genere gallice baura elimiel dieitur , C. ei v. , art. I 88o.

357쪽

locali actio competit, licet mercator frumentum ita dando , increditum isse videatur si . St. 901. Species locationis e conductionis est, si contractus emphytheliticarius contrahitur i. o. si perpetuo res utenda datur; cum dubium esset, utrum ii contractus pro localion esset considerandus, an pro emptione et venditione Leonis constitutione cautum est ut propria naturae contractus deberet

S. 902. Societatem contrahunt, qui convelliunt, ut res vel opera conserantur, commodi vel lucri communicandi causa. Societatem coire possumus re o verbis vel id consensu u). Rerum inhonestarum nulla os societas, velut lenocinii vel latrocinii causa 5h sed non solum societas rei agiliosae nullas vires habet, verum etiam ea, quae dolo malo vel fraudandi causa

inita sit 6 . S. 63. Donationis causa rioque nulla est societas I , ideoque singuli socii et consorve aliquid dehont, o lucri

et damni participes sint oportet. Potest titem conveniri, ut altor pecuniam alter industriam consera L 8h nec requiritiar iit qui lebet sociorum eando partem conserat potest enim si Fr.3 I. D. h. t. a S. 3. I. b. L. Ga 5, S. 45. e. r. C. 4, 66 de empbrili.' 3 Inst. x a s de societate. Dig. 374 a Cod. 4 pro socio. Gaj. 3, 6 348-I55. 4 Fr. 4. D. h. t.

358쪽

statui, ut non ex aequis partibus socii simus, et ut alter plus operae, industriae, aut pecuniae conserat r). Illud qHoque certum est, non posso talem societatem coiri ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiat; et hanc iniquam societatem Leoninam vocari placuit a). Sed ita coiri potest, ut eius lucri, quod reliquum in societate sit, omni damno deducto

pars alia seratur, et eius damni, quod similiter seratur, parsalia capiatur 3ὶ. S. 904. Sociotali plerumque adiicitur lex circa partem , quam

quisque socius in societato habero delicat. Si non uerint partos societati adjectae, aequales , i. e. virilc cas cssc constat 4). Si vero placuerit, ut quis duas partes claros habeat, alius unam. ita demum conventio valebit, si alter plus contulit societati vel pecuniae vel opera , ct cujuscunquo rei causa 5ὶ Denique et ita conveniri solet, ut amicus communis partes constituat quo faelo boni viri arbitrium sequendum est R. Et convcniem est viri boni arbitrio, ut non utique aequa partes sani, si altor Plus pecuniae aut operae contribuerit 7ὶ Illud expeditum est, si in una causa pars fuerit expressa , veluti in solo lucro . vel in solo damno, in altera vero omissa , in eo quoque i quod printermissum est, eandem partem servari 8j.

si Fr. 6, 29 pr. D. h. t. a S a I. h. t. r. 29, 2. D. eod. CL aliud exemptio in iis 3 o. D. h. t. 3 Fr. o. eod. έ Fr. Is pr. D. h. t. Multum disputatura an aequae aries pro vita Iibus partihns habendae sinta Sunt interpretes qui geometricam ut distunt

inqualitatem postulent, i. e. quae uni eo , quod quisque eontulit, -- gruens sit.

359쪽

S. 65. Societas coiri potest vel in perpetuum, i. e. dum vivant, vel ad tempus, vel ex tempore , vel su conditione 1 . Nulla autem societatis in aeternum coitio est a).

S. 906. Societates contrahuntur sive universorum honorum, vel universorum, quae ex quaestu veniunt, vel unius negotiationis,

vel vectigalis, vel unius rei 3 . Summa autem disserentia est

inter societatem omnium bonorum et reliquas societatum species. S. 907. Illa enim societas, quae et universarum ibi tunarum socimtas , a Graecis vero, κοινοπρα α appellatur 4ὶ, de omnibus omnino sociorum bonis contrahitur. Ilaque omnes res, quae coeuntium sunt, statim communicantur , quia licet traditio specialiter facta non sit, tacita tamen creditur intervenire 5 . Ea vero , quae in nominibus sunt, manent in suo statu, sed actiones invicem praestandae sunt 6). Post contractam vero societatem quidquid a soci acquiratur , conserendum est in commune ideoque et creditas , et quod legatum est, aut donatum , aut quaqua ratione acquisitum , societati communicandum est M. S. 908. Cum igitur societas ninium honorum universum cujuslibet socii patrimonium amplecta ur, hona autem non intelligantur , nisi deducto aere alieno , non sol iam ros inter singulos socios communes fiunt, verum tiam debita eorum. Et quidquid ad suas familiaeque suae usus necessarios unusquisque

erogabit, ad hujus societatis onus pertinebit 9 .

360쪽

S. 909. Si non universorum honorum societas contracta est, ea tantum communicanda sunt, quorum gralia socii coierunt. Si simpliciter societas ta suerit, et non verit destinatum,

videtur colla esse universorum, quin existima Miseniunt idem

dicendum, si adjiciatur, ut et quaestus et lucri socii sint quaestus autem inteIligitur . qui ex opera cujusque descendit ergo lucrunt, quod ex emptione et venditiones, locatione et conductione provenit ij. Hereditates vero, legata vel donationes communes non sunt nec quidquid ob meritum alicui accedit a). Pariter nec aliud aes alienum , nisi quod ex quaestu pendebit, venit in rationem societatis 3). S. 10. Si alicujus negotiationis vel unius rei societas inita sit; non nisi ille quaestus communis est, qui ex negotiatione

proficiscitur 4 .

S. 11. Contracta societate singuli socii tenentur ad cons renda ea, quae communia esse debent, item ad lucrum communi-Candum, praestandumque invicem dolum, culpam et diligentiam. I. 912. Culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est. Sussicit enim , socium talem diligentiam rebus communibus adhibere, quam suis rebus adhibet quia qui parum diligentem socium sibi assuti it de se queri, i. e. sibi imputare id debet 5). Damna fatalia vero socius praestare cogendus non est, veluti si Pecus aut pecunia societatis incendio aut latrocinio per rit f). Si socius quaedam negligenter in societate egerit, in pluribus

autem societatem auxerit, non compensare compendium cumsa Fr. 74 8 43 4 s. D. h. t.

SEARCH

MENU NAVIGATION