Institutiones juris romani privati...

발행: 1834년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

bant. Populus ipse degeneravit luxuria aucta , antiqua virtutis

lumine exstincto , omne viliorum genus romanum Ornen inquinavit. Fracta autem virtutes, sortissimum reipublica praesidium dotractum si in S. T. Artes tamen et omnis sere generis disciplinas interea Romani colere coeperunt, easque praeeipue, quae eum populi

ingenio congruebant, quasque libere profiteri sub imperatoribns licebat in his uris civilis maxime privati studium mox reliquas

omnes superavit. Gloria summa magnorum virorum in juris peritia posita Romani j iis suum summo studio complectebantur,

veteris libertatis decus operam juris prudentes non tantum in causis orandis posuerunt sed miro quodam studii stimulo incitati id volebant, ut jus civile ingenio suo adjuvarent et jurisprudentiam tam docendo, quam scribendo augerent et ornarent Graecorum philosphia litterisque et omnium artium honestarum cognitione imbuti ad opus sese contulerunt, subtili ingenio in arte jus componendi et artificiose pertractandi versatissim . singulari methodo pollentes, doctrina Iumina in omnes res quotidianas . in mediam quasi vitam inserendi, legum argumenta acutissime interpretandi et ex lactis ac quaestionibus gravissimis illustrandi quo factum est, ut omne jus Iurispmprudentiae cancellis contineretur , adeoque eo nobilitato in judiciis et quotidiano usu sola juris persecta scientia vera haec ars boni et aequi regnare videretur. Discipuli magistros superare , et juris- prudentia usque ad Alexandri Severi tempora , ab imperatoribus qui biisidam adjuta , semper in altius evecta est. Soli sere Iurisconsulti linguae latinae Hrbanitatem conservabant per halac aetatem, cum imilique jam in orbe romano barbaries grassari coe

pisset M.

ii Mirabili arte hane reipublieae eonversionem depinxit actina in Anna . Iib. I. .mollius S 565-5 o. ' De his vide notam 9 ad Gibbon, Precis, ibique Iandatum L. Vallam, lib. 3. de elotantiis in gna clatinae Iolcius S. 618-635.

42쪽

S. S. Libri autem utilissimi, quos de jure scripserunt, varii sunt genearis , veluti breviora iuris compendi , institutiones regulae desinitiones , in quibus ordinem imprimis in iramura vel luculentiores libri juris civilis , digesti, aut ad Edictum commentarii, tum vero et responsorum , epistolarum , decretorum

vel factorum libri, denique enchiridi , pandectae, sententiarum opera, vel de officio singulorum magistratuuin iudicumve. Leges singulares quoque, vel senatusconsulta vel edicti perpetui capita commentati sunt, et ad anteriorum clarorum prudentum libros notas scripserunt si). S. 59. In sententiis suis saepe, ut naturaliter venenit, iudiversas partes abibant; et narratur nobis , ab Augusti temporibus , per integrum sere saeculum , duas inter se adversarias

Iurisconsultorum sectas seu scholes exstitisse, quarum Vero

diversa ratio non et hodie omnino cognita est a). S. 60. Primus et celeberrimus omnium, qui ita apud Romanos juris aric professus est, Cicerone teste in Bruto . 4 , a. Jhujus amicus Servius Sulpitius erat, qui vero plures aequales Praeclaros urisperitos atque discipulos habuit Sub Augusto maxime claruere duarum scholarum principes Ant. Labeo , vir maximus, et Ateius Capito. Sequebantur illum Nerva, hunc Sabinus, deinde Proculus et Cassius , a quibus schola Cassianorum et Proculcianorum dictae, qui sub Domitiano Pegasiani et Sabiniani vocabantur, Cnisi hoc nomen sorte sit antiquius

cum in Proculeianorum capite Pegasus, in Cassianorum Coelius Sabinus essent. Nec postea statiin scholarum inter se diversitas i Holtius s. 636-64r.

a Pompon. S. 47 Tacit Annal. III. Suet in Augusto C. 54. Dio

Cass. LIV. i5. A. Gel XIII. xa. 13. oltius I. c. , Dis ksen, virotae. Probabilissima videtur eleb. Schraderi opinio , has sectas nil nisi juris scholas, in diversis urbis Romae regio ilibus sitas fuisse Pomp. I. e. l .

Illud etiam eernimus et Proeulejano magis ex ratione iuria respondisse dum Sabiniani id , quod receptum erat, sequebant L

43쪽

Evam iis se videtur Mox imprimis claruerunt Iulianus , qui edi tum composuisse dicitur sub Hadriano, hoc approbante , tum

Pomponius , Grius , aliique inter quos et Cervidius Scaevola Septimii Severi Imperatoris et celeberrimi Papiniani juris praeceptor Sub hoc imperatore riusque successoribus omnium Iurisconsultorum clarissimi simulque ultimi vixerunt, Papinianus, Ulpianus, Paulus et Modestinus, e quorum maxime libris aeterna ea jurisprudentiae romanae monumentasuPer Sunt , quae undique terrarum summis laudibus et

brantur ij. S. 61. Iuris autem interea status apud Romanos hic suit. Eadem, quae juris civilis juris gentium quoquo erat auctoritas eaque maxima. Ius ci, ite scriptum ex legibus , senatusconsultis, item ex constitutionibus principum descendebat et . Forma reipublica enim non statim perversa est, libet a civitatis specie perclurant. quare etiam sub primis imperatoribus leges latari

Senatusconsultorum autem copia erat, cum imperatores senatus

auctoritatem in ejusmodi rebus augerent, quo in suis consiliis exsequendis mutuum ab eo auxilium acciperent. Plurima SCta ad imperatorum orationes facta a). S. 62. His accessere constitutiones principum quod enim princeps per epistulam vel subscriptionem statuit, vel cognoscens decrevit, vel cle plano interlocutus est, vel edicto praecepit, pro jure et lege custodiebatur. Quae imperatorum tali modo jura

44쪽

condendi potestas num Dyo regia, uti dicitur, nitatur, de eo valde ambigunt juris interpretes , licet nunquam dubitatum fuerit quin id quod princeps constituerit, legis vicem obtineat cunape legem imperium accipiat si in Constitutionum numerus,

quotidie auctus , leges postea, senatusconsulta rarissima. Neque tamen prima constitutiones ab Hadriano demum prosectae

sunt.

S. 63. Iuris quoque non scripti species hac aetate perduravere Ius honorarium , maxime studio Iurisconsuliorum auctum , Summam auctoritalem assecutiam est, diuturno usu com-Probatum, quotidie dilatatum et emendatum a). IIo et sub Hadriano a Iuliano factum esse traditur, quamvis tamen dicium non tunc domum perpetuum sit vocatum , quod multi volunt, qui putant, tum edictum pro omni arvo finitum et absolutum suisse , interdiciis mutationibus a Praetoribus in conciendis 3j. S. 64. Consuetudines vel jus , quod dicitur mollibus constitutum, ut antea servabantur et in municipiis vel provinciis, sicut in urbe Roma, loci Consuetudiues pro jure habebantur. Summa erat rerum perpetuo similiter judicatarum auctorita ). S. 65. Pari modo jus civile perduravit, et majorem quam antea auctoritatem obtinuit, propter maximam illam urisconsultorum famam Sub Imperatoribus quorundam prudentum

si Constitutionum origo in militari Imperatorum potestate quaerenda videt ui Lege imperium niti, dieunt a j x. S. 5 et r. r. D. I, 4. de constit. a Veluti a Laheone , se e GelI. XIII. io ab filio I see Pompon. S. 4.a Cajo Cassio see r. α6 D. . 6. ex quiti caus major. 3 Sunt liaeo perobscura , ab utropio VIII. s. et Iustiniano noliis tradita C. a. S. I 8. C. r. 7. do veteri jure enucleando.)-LAP p. 94-8 Io. Fr 3 a. f. r. l. 33-38. D. i. a. de Iegib. C. r. C. 8 53. quae sit longa consuet. l

45쪽

responsis major adeo vis tributa , ut si in unum concurrerent eorum sententiae , legis vicem obtinerent ij. ΤIT. IV DE PATI auRI ROMANonu AB ALEXANDROSEvER Usuu AB UsTINIANUM I.

I. 6. Postquam insignes illi iurisconsulti occubuerant, uris- prudentiae forma mox mutata est. Lapso jam ceterarum artium liberalium studio, juris peritorum quoque labi eruditioncm doctrinamque inconditam evadere oportuit jamque de jure scriptores in sequenti tempore sere nulli. Res romanae, populi virtute et reipublicae firmitate Dacta, quotidie decrescebant pessimorum imperatoriam , qui coniurationibus et per crimina omnis generis aditum sibi ad imperium pararunt, longa series barbarorum populorum potentia in dies sortior. . T. Per centum post Alexandrum Severum annos , juris- prudentia quasi deperdita esse videtur tantum de ea per haec tenipora silentium est. In principum tamen auditoriis maxime Diocletiani Imperatoris, semper periti suere jurisconsulti, quorum eximia juris cognitio ex multis horum imperatorum constitutionibus elucet. Summa hoc tempore principalium constitutionum

auctoritas suisse videtur, cum magna sit eorum', maxime decretorum , interlocutionum, epistolarum aut rescriptorum copia.

S. 68. Quarti vero post Christum saeculi initio gravissima in

orbe romano mutatio est sacta , cum Constantinus maguus, christianae fidei addictus , uperium esset adeptus Secuta nunc est si V. Gai Iust. I S. . ad quae referri debet locus Pomponi S. 7.

Alex. Se v. c. I. Pompon. f. M.

46쪽

totius reipublicae , morum et iuris perturbatio Antiquitatis praeclara monumenta, quae novae religioni contraria esse videbantur, violentia sere barbara , deleta, et glotiosae nemoriae res oblivioni traditae sunt, nova imperii forma descripta est, novae leges datae , novi magistratus instituti , imperium in quatitor praefecturas praetorianas divisum , omnis inter peregrinos

et Quirites disserentia sublata inuod quidem jam per Antoninum Caracallam factum esse perhibetur i). Imperatorum constitutiones pro solis juris sontibus habitae legum nomen acceperunt a).

S. 69. Interea quidam in eo operam collocaverunt, ut dinpersas anteriorum Imperatorum constitutiones colligoreut, et in Codicibus, singularibus sub titulis, secundum edicti perpetui sere ordinem reponerent ita duo Codices , Gregorianus et Hermogenianus, quorum auctorum sola nomina supersu ut, conditi sunt; ermogenianus Codex sub Constantino I fortasse laetus alterius supplementum fuisse videtur.

S. 0. Maior nihilominus quolidi iuris perturbatio sui et

veteris iurisprudentiae ignorantia , cum tamem absque accuratiore ejus cognitione nullus ommino juris usus esse posset. Quo lactum est, ut legum cumulus quotidie augeretur. Ad firmandam juris scientiam jam duas emiserat de quibusdam praecedentis saeculi jurisconsultorum scriptis constitutioncs Constantinus annis QCcxxI, CCC viij, postea Valentinianus III a. p. Ch. CC xxvisingularem constitutionem de responsis prudentum emisit 3), et Theodosius II novum Codicem condi jussit a CCCCxxxVIII quo constitutiones a Constantino Imperatore usque ad ipsius i nperium publicatae, continebantur. Code hic Theodosianus

si in De Constantino vide Baebii, ist. Iur Rom. 4 5ro-5or Ineipit sub laoe imperatore barbara juris romani aetas.

47쪽

extensi voluminis ovi libris constat, sod magna parte jus publi-cnin amplectitur i).

. Ti. Celerum intra hoc tempus ultimi vixere Romanorum Iurisconsulti, qui de jure scripserunt, inter quos ermogenianias Codicis illius sortasse et epitomes uris civilis auctor. S. 2. Interea memorabilia illa sata intervenerunt populorum migrationum , et barbarae gentes maxime germanicae , in orbem romanum irruentes , imperii excidium perliciebant; cuius , iii

duo tum temporis regna divisi, pars orientalis tantum sub imperatoribus Byzantii regnantibus remansit. Iuris autem romani status tum hic, tum in regnis a Germanorum principibus in romano solo conditis, deterrimus lactuc cum ubique diversi mores Germanorum vel Graecorum , peregrina lingua barbariesque , juris romani scientia adversarentur. . 73. Apud Germanos pro subditis natione Romanis jus romant m a regibus eorum servatum , adeoque legum jurisque codicibus custoditum est, veluti lege romana Wisigothorum, nomine Breviarii Alaricia hodiernis insignita, A. Dui p. Ch. , Burgundionum, a. HII , et in Italia Theodorici Ostrogothorum regis edictum Epitomae in his sactae sunt ex quibusdam romanorum iurisconsultorum libris et ex constitutionum Codicibus , maxime ex Theodosiano Lex romana Wisigothorum inter has longe copiosissima, et nobis, maximam partem superstes P sertim niemorabilis est. In aliis regnis , ubi romani juris usus erat, ii scripti de eo constitutum est Barbari lege barbara vivebant a). S. 4. Ut apud Germanos, sic etiam in orientali imperio,

ikΑliu l opus, ex Ctorum scriptis et prioribus Codicibus componendum , non perfecit. Detecta sunt nuper Gesta in senatu Romae habito doreeipiendo codice Theodosiano Cis. Codie Theod libo I. a C F. b. Veneli, ipsi ae edit. 8a5p. - et Themis t. o. e. 8s.sa Haec optime exposita inis. Dignu' Geschichte des Rc m. Rechis

im valelalter Tom. II. Galice vers a doct. Gue noux, et breviter rePeii tum in Annales a Legislation Vol. r. p. 8l: Ol. a. P. 99.

48쪽

II incerto et ambiguo facto jure , rerum ejusmodi perturbatio causa erat condendi juris ac legum corporis. Erat Iustinianus I, quitum necessitate temporum coactus , tum stimulo quodam instaurandi germanam ac sinceram iurisprudentiam incitatus, jus civile in hoc imperio re rmavit, quam propter rem longe postea olisere terrarum orbi generique humano legislator factus, immortalemque nominis sui gloriam adeptus est. S. 25. Iustinianus origine Illyricus ab avunculo Iustino IAugustus creatus , cum ab anno xxvir solus imperare coepisset, consilium inivit juris emendandi. Quatenus ille vi tulibus vel vitiis clarus sit, et rebus gestis vel domi vel in bellis , quorum quae tam ejus imperatores solicissime gesserunt, hoc loco preteterire facile Possumus. In ure autem emendando a variis sui temporis do

iissiluis juris perilis est adjutus, et Triboniani cum maxime eonsilio et ingenio , primo tum tempori jurisconsulti, quaestoris palatii Iustiniani ij.

S. 6. Initio Iustinianus novum tantum et emcndatum principum constitutionum Codicem condere voluisse videtur, cum c immensa illa constitutionum copia, quae Codico Gregorian , Hermogeniano et lieodor ano continebantur, et ex N vellis constitutionibus , quae a Theodosio II inde ad sua usque tempora emissae erant, illas colligi ac uno volumine concludi juberet , quae etiam tum temporis in usu essent, detractis et abolitis o uinibus , quae vel derogata erant, vel in desuetudinem abierant u).

S. T. Quo Codico publicai s viii Idus Aprilis 529 cum

interea intellexisset jus civile, quale erat, subsistere non posse, ad gravius opus se contulit, et Theodosii II consilium pro-

si De Iustiniano praesertim egendi gunt libri Proeopii in eorpora histor Bygantinae Bonnae denuo editae 183x-1833. et opus eleberrimi Granoa , Lap. 4 -44. . a Iustiniavi onstitutiones do Nox Codie laetendo et eontietions

Digestorum

49쪽

sequens , totius juris reformandi operam suscepit. Instaurandam esse jurisprudentiam censebat, ut ius ipsum constaret, ideoque summum juris studium instituendum, idque collocandum in Cognoscendis veterum iurisconsultorum praeclarorum Scriptis. Ea his igitur extensum opus , Digestorum libros, compotat jussit, quod complecteretur quaecunqne ex veteri jurisprudentia aetate sua adhuc necessaria viderentur; cui operi Institutiones seu prima elementa totius Dystim aetenti praemisit, adjuvandi studii juris gratia. His postea Codicem , praelectione repetita, accomodari jussit, et ita Institutionibus Digestis et Codice omne jus civile in orbe romano comprehendi voluit ij. S. 78. Quae Iustiniani legislatio u incomitiis ac barbaris juris collectionibus a Germanorum regibus lactis longe praestat,ila vehementer errant, ni per eam jus romanum antea Semper incertum et confusum , ad aliquem persectionis gradum demum pervenisse autumant cum ea, quae in Iustinianeo iuris corpore praestantia quadam excellant, insignis illius iurisprudentia romanae aevi reliquiae sint. S. 79. Ceterum jam persecto juris corpori Iustinianus Novellas constitutiones addidit, quibus saepissime juri anteriori in totum derogavit.

CAPNT III. CORPORIS IURIS JUSTINIANE DESCRIPTIO. φὶ

S. 0. Institutiones , ab instituendo in jure dictae , tu suo utest Coust de emerid. Codicis. a cis Maholdey, Lehrbuch. . sit seq. et Introductio a Pettide Hroit romati p. to i et sui v. item COMMEaTAnios, os t. I. Introd. 3 Prooemium , de eonfirmatione Institutionum.

50쪽

librorum juris civilis Iustiniani ponendae sunt, quippe quae primajuria elementa amplectentes , nobis quasi eius cognitionis aditum patefaciunt ij. S. I. Ius in iis expositum , praeter primis ultimoque omnium titulis contentum, res privatas spectat, et tum antiquum est, reipublicae liberae aut priorum Imperatorum temporibus apud Romanos usitatum , ex legibus, plebiscitis , edictis magistratuum persectum , vel moribus constitutum, summaque illa jurisprudentia excultum tum vero etiam Imperatorum posteriorum constitutionibus, veluti edictis aut mandatis eorum, introductum. Ipse Iustinianus constitutionum suarum permultas in epilomen redactas in iis repelivit, et nonnulla lom ex juris antiquitatibus Institutionibus inseri curavit, illustrandae veteris iurisprudentia causa, qua tamen in re parum accurate eum

subinde esse versatum deprehendimus a). S. M. Secutus est in ordinado hoc opere Iustinianus, ut ipserit 3), Gai jurisconsulti Institutionum commentarios eiusque rerum quotidianarum libros , aliaque similia veterum prudentum scripta , eaque ad verbum aliquando descripsit ordinem qu que in plurimis horum receptum servando, de personis primum . dein de rebus , et de actionibus denique tractavit. Constant Institutiones quatuor libris , cui titulis, qui praemisso

principio, in paragraphos distingui solent 4j.

S. a. Compositae sunt Institutiones a Triboniano duobusque antecessoribus Dorotheo et Theophilo , publicatae ante Pandectas xii Nov. xxxiii, cum his die xxx Dec. xxxvi vim legis receperunt.

si Procem est. S. . a Tolitis Iegitimae scientiae elementa . . a Protem. S. 3. 5. S. I. I. I. Io. de nuptiis. 3 Pro in in ii. . const. Omnem reiputilitae, x. a. init. 4 S. II. Inst. r. a. De personis, lib. I. De rebus, lib. II. et III a 3 De aetionibus , praemissis obligationibus, ib. III. 4.-VI. 37. additus

et titulus t 8 de publieiis iudiciis.

SEARCH

MENU NAVIGATION