Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

at 3 DE VERO DEI CULTUxum aedificandae Ecclesiae suae pondus, loco sui sustineret,

atque suas partes in sustinendo ecclesiastico onere susciperet, dicens ei: Tu es Petrus,& super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . Exquo Petrus a Christo petra & cognomen,& firmitatem accepit: Vt ea ratione qua Petrus erat petra petrae, numquam fides eius deficeret, & numquam portae inseri praelialerent aduersus illum. Inueniet quod Petrus super omnes, qui fili j sunt, potestatem accepit, non ut Moyses in gente una, sed in uniue so orbe. Inueniet quod Dei filius Iacobum Iocaliter per Petrum in uno loco terminat: Petrum autem per se sine aliquo medio totius orbis ordinat magistrum atque Octorem. Inueniet quod Dei filius, quae Patris est, & quae ipsius Slij, potestatem Petro ubique terrarum concessit: & homini mortali omnium, quae in caelo sunt, dedit authoritatem,dando eidem claues, ad hoc ut Ecclesiam ubique terrarum amplificaret . Inueniet Apostolos quoddam humanum scandalum concepisse, quod in se occultare non potuerunt, & timorem cordis non sustinebant, in eo quod uidebant Petrum sibi praeferri, ex quo accesserunt ad Iesum dicentes : Quis in ior est in Regno caelorum Inueniet quod Petro Dominus indistincte oves suas commisit, dicens: Pasce oves meas, Ut sit unum ouile, & unus Pastor. Inueniet quod Dominus generatim atque uniuerse P tro dixit: Quodcunque solueris super terram, erit solutum& in caelis.

Inueniet quod nulli alij quam Petro Christus quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit.

Inueniet praestantissmum quendam ex Patribus Petro in persona Christi ita loquentem: Ter te interrogo, an ames , an ames, an diligas: quia ter me trepidus ac timidus negasti: nunc autem reductum, ne credant te iratres gratiam &clauium

252쪽

LIBER III.

ciauium authoritatem amisisse, quia amas me, coram ipsis, id tibi iam confirmo, quod meum est plenum. Inueniet quod Apostoli in euangelijs & epistolis affirmauerunt in omni doctrina Petrum esse loco Dei, & quod illi omnes ex Dei iussu caput inclinant: & primates mundi illi tamquam domino Iesu Christo obediunt. Inueniet quod congregatam & sundatam supra petram confessionis Petri dicimus uniuersalem Ecclesiam, secudum diffinitionem Saluatoris, in qua necessarium est saluti antimarum nostrarum remanere, eique obedire, eius seruantes

fidem & consessionem. Inueniet quod est petra Christus, est petra fides de Christo , quam consessus est Petrus, est petra Petrus ipse confitens Christum: & quod haec adeo sibi non aduersantur, ut nisi credas, Ecclesiam, supra Petrum confitentem Christuaedificatam esse, nihil credas. Hinc nimirum diuus Augustinus uerba illa Domini dicentis: Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, modo de fide, modo de Christo, modo de Petro ipso, modo de Ecclesia in persona

Petri intellexit. Haec enim usqueadeo connexa sunt,& inter se copulata, ut re vera aliud sine alio esse non possit.Exquo delirant maximopere haeretici, cum dicunt, Ecclesiam super fidem solam Petri, semoto homine, fundatam esse. Ponunt enim accidentia sine subiecto : nullo enim unquam temporis momento fides consistere potest separata ab homine.

Quocirca si sundamentum aliquod habere debet fides, in homine habere necesse est. Quid est namque fides ipse per se, nisi qualitas quaedam, nisi accidens in mente hominis quoddam Quamobrem qui fidem solam sine homine multitudini credentium pro fundamento subiicit, putat fidem per se subsistere, & ponit accidens sine subiecto: immo ponit accudens subiectum & fundamentum substantiae. Inueniet quod licet super omnes Apostolos sundata sit Ecclesia, & cuncti claues Regni caesorum acceperint: tamen in primis super Petrum scindatur Ecclesia, & inter duode- E e a cim

ra epist. Maximi ad orientiae . Instantsua Na

253쪽

cim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio

Inueniet quod licet omnes pares essent kpostoli, Petro tamen 1 Domino est concessium, & ipsi inter se id ipsum uoluerunt, ut reliquis omnibus Apostolis praeesset,& Cephas, id est, Apostolorum caput diceretur, & omnium Principatum obtineret.

Inueniet quod Paulus Petrum reprehenderit, hi tamen non minuit authoritatem Petri. Etenim in Ecclesia Dei non dignitas, sed charitas facit ut minor reprehendat maiorem equamquam sortassis Petro in faciem non restitit Paulus, sed uni septuaginta duorum discipulorum, ut assirmat Clemens Origenis praeceptor ia quarto dispositionia uolumino, Oecumenius in collemneis explanationum, & Eusebius Cars riensis in primo Historiae Ecclesiasticae. Idiplum de Irenaeo LugdunEsi in Gallia episcopo dicendum est nam si Irenarus , ut refert Socrates in Ecclesiastica Historia, libro quinto, capite vigesimosecundo, Victorem Episcopum Romanum redarguit , eo quod Orientales aliter sestum Paschatis quam Ecclesia Romana seritantes, comunione priuauerit, id pr se notharitatis , non potestatis filii Inueniet quod Pauli Apostolatus in Petri Apostolatum concreuit in Romana Ecclesia, in qua amborum Apostolatus in unum coaluit di quod in nulla alia Ecclesia de duobus Apostolis accidisse uidenuis, ut Ecclesia Dei uere esset una,& oecumenica. Nani Paulo Euangelium praeputij, sicut StPetro, Euangelium circuncisionis creditum est

Inueniet quod potestas alijs Apostolis tradita, dignitatem Petri nihil imminuit, sicut de Moysis dignitate a Deo data nihil detrinum est, clan Deus de eodem spiritu, quem illi dederat, abstulit, ut septuaginta senioribus impertiret, qui cum ipso populi onus sustinerent, ut inquit scriptura , ne Moyses solus grallaretur Inueniet quod Petro omnium primo reuelauit Christus architecti praestantiam, exquo merito praestantissimum illi

lacum

254쪽

V LIBER III. Iocum Jpse operis author dare debuit: immo loquente Petro cecidit Spiritus sanctus super credentes ,& nubes lucida Misis., obumbrauit discipulos, & uox de nube dicens: Hic est fi- ι. 9.lius meus dilectus,in quo mihi bene complacui, iplum a dite . Quamobrem dum loquitur Petrus, summum totius Trinitatis & diuinatis mysterium mundo aperitur. Inueniet quod quamuis commune omnibus Christianis in nomen sit petrae omnes enim a Christo factae sunt petrae

in hac tamen nominis communitate permagnum dii crimen inest: nam non omnes aequalis dignitatis, ac praestantiae gradum , nec parem nobilitatis locum in aedificio Ecclesiae o tinent.Totum hoc explicat Paulus exemplo membroru corporis: Licet enim omnia dicantur membra, aliud tame alio

est nobilius, ut oculus pede. Et Isaias in persona Dei loquus ij. . , . de Ecclesiae aedificatione sub nomine Hierusalem dicit: Ecce ego sternam per ordine lapides tuos,& fundabo te in saphyris,& ponam iaspide propugnacula tua,& portas tuas in lapides sculptos oes terminos tuos,lapides desiderabiles &c. Inueniet quod . Sit non Bariona, quod nomen miseriae ac Insiripturis. fragilitatis est, mutatur in Petrum,& appellatur beatus,post- ueram Christi diuinitatis agnitionem, & post reuelationem 16.

a patre de Christo, & eiusdem consessonem. Christus igi--ο.tur super illum sundauit Ecclesiam , in quo primum cogni si c.fia. i. tionem Ecclesiae propriam inuenit: quique solus pro Domino in periculo constitutus eduxit gladium: & a quo primaeuinter homines Christus roeurgens uidendus erat: & quem solum ex omnibus discipulis sibi aequauerat, & parem fecerat Dominus in solutione tributi

De practantia Romani Pontificis . INVENIET quod sicut una est Ecclesia , ita super

unum, qui claues eius accepit, uoce Domini fundata est: per quem fit, ut episcopatus etiam unus sit, multorum epi-

255쪽

In D. Hieron. e.

tra Luciferianar In D. Opriano ad Furemisi Pupianum libr. 4. epist. s. et ad cornelium . lib. I.

In D. Oniano, lib. I. epist. . In eodem lib. t.

In eodem Draea eadem lib. In eodem, eodem

lib. In crevilis chal

episcoporum concordi numerositate diffusus. Inueniet quod salus Ecclesiae a summi Sacerdotis dignit te pendet , cui si non exors quaedam, & eminens detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot sacerdotes. Inueniet quod non aliunde schismata & haereses obortae sunt, quam inde, quod sacerdoti Dei non obtemperatur, du episcopus, qui unus est, & Ecclesiae praeest, superba quorundam praesumptione cotemnitur,& homo dignatione Dei honoratus, ab indignis hominibus iudicatur. Inueniet quod ideo per membra sua Sathanas praepositum Ecclesiae sua infestatione persequitur, ut gubernatore sublato atrocius atque uiolentius circa Ecclesiae naufragia crassetur: intelligit enim Sathanas concordiam simul iuncta omnino uinci non posse.

Inueniet quod ubi est Romanus Pontifex,ibi est uera E clesia, & quod esse cum Romano Pontifice idem est, quod

cum catholica Ecclesia communicare.

Inueniet quod Christi humanitas, id est, ipse homo, cui

tota aeternitas plenissimam dedit potestatem, quem unus triuassumpsit in unitate personae, transuexit ad patrem super omnem principatum &potestatem, ut adorarent eum omnes

Angeli eius, quem totum dimisit per sacramentum, & pO- testatem Petro, & Ecclesiae eius. Inueniet quod sicut Christus accepit a patre dux sceptruEcclesiae gentium, ex Israel egrediens super omnem principatum & potestatem, super omne quodcumque est, ut ei cuncta curventur, plenissimam potestate, sic & Petro, & eius successoribus plenissme commisit. Inueniet magnum quendam Patriarcha in persona Christi dicentem Petro: Tu cum fine, & ego sine fine, cum omnibus, quos loco tui ponam plene & persecte sacramento&authoritate cum eis ero, scut sum &tecum.

Inueniet quod Episcopus Romanus est petra refugis,p&quod ipsi soli libera potestate sitius discernendi secundum claues a Domino sibi datas, & quod omnia ab eo definita,

teneri

256쪽

teneri debent tamquam a uicario Apostolici throni. Inueniet, quod quae sunt, a Deo ordinata sunt: & quod di

requirit ordo, ut inferiora a superioribus gubernentur, & si ad unum tandem perueniatur, tamquam principem, & m deratorem cunctoru, quae infra se sunt: Et quod sicut grues unam sequuntur, & in apibus unus est Rex, ita & in Ecclesia militanti, quae instar triumphantis se habet, unus est omnium moderator & arbiter Iesu Christi Vicarius: a quo tamquam a capite omnis in subiecta membra potestas & auth ritas derivatur, quae a Christo domino Deo nostro sine modio in ipsum influit. Inueniet quod unus est Christi thalamus, una sponsa, unum ouile, unus pastor & omnium episcoporum unus epi 's scopus Romanus praesul beati Petri succetar, & Iesu Christi Vicarius . Petrus namque in Antiochia primum sedit,deinde Romam uenit: quo quidem tempore florentissimam hanc urbem Neapolim suisse ingressum Petrum res duae t stificatur: Ara scilicet uenerabilis ad fores templi hoc in coe D. v. kἰ ad kVanobio mei ordinis praeclarissimo,in qua rem diuinam Eucharistiae sacramento fecit, & templum ipsum uenerabile, quod

ex eadem Ara & Petri nomine aeternum nomen seruans, sanctus Petrus ad Aram nominatur. Quae duo loca , ob innumera Romanorum Pontificum de condonatione peccatorii

priuilegia, quas communi nomine pontificias indulsentias,& sipirituales gratias appellamus, ex thesauro Ecclesiae, atq. ex plenitudine Pontificiae potestatis in uiuos, atque in momtuos Christi fideles quotidie, sed in solenibus maxime di bus , maiori munificentia ijsdem in locis irrogata, uni uersia M haec ciuitas Neapolitana re ipsa religiosissima , summis "idianis honoribus deueneratur: eaque praecipue uigosmoquinto quoque anno innumerabili cunctarum scrine

gentium concursu celebrantur. Etenim clavss Romae anno

Iubilei, ut appellant, Beati Petri foribus , hoc in templo ijsdem caerimoniis priuilesijsque aperiuntur, cum publica

pie accedentium suorum Icelerum uenia, & peccatorii om-

257쪽

DE VERO DEI CULTU

retractationis

nium condonatione. Sed ad rem redeo. Cum Petrus Roma, in quam uenerat, discedere uellet, Neronis saeuitiam & impietatem declinans, a Domino prohibitus est, & ibi glori so martyrio ex hac uita migrauit. lnveniet quod inter Romanos Pontifices plurimi pro Christi nomine asperrimos perpessi cruciatus, & morte multati, corona martyrij susceperunt. Plurimi consesIores egregij uita, moribus, & doctrina fulgentes, quamuis sine sanguinis effusione,non tamen sine periculis,& labore, ac uolunt te parata pro conseruanda sacri Euangelij authoritate moriendi, ad caelestem gloriam peruenere, Iit Gregorius, Damasus, Leo, innocentius, Bonifacius, Benedictus,& caeteri complures alij Inueniri, quod propter malos pastores non est cathedrae sanctitas deserenda, neque gregis unitas diuidenda: quia neque Christus propter Phari os, de quibus ait: Dicsit enim& non faciunt, Cathedrae in qua sedebant, ulla secit iniuria. Inueniet quod merito sanctissimi uocantur, qui sedent in Petri Cathedra.Quamuis enim non semper immunes suerunt Romani Pontifices a peccatorum maculis: obtinuit tamen hoc uenerabilis & efficax oratio Christi, quod hactenus fides Petri non defecit,nec desectura creditur in thronocius in seculum: praesertim cum qui in eo sedent, quadam unctionis, & sacramenti sanctitate praediti sint, qua numquacarere possunt.

Inueniet, qudd qui suerit superbus uerbi Dei, & sacramentorum minister, cum Diabolo & Iuda reputabitur, sed Christi donum numquam contaminatur Quod per illum fuit, puru est : quod per illum trans liquiduin uenit ad sertilem terram. Putas ne quia ipse lapideus est, nullum fiuctu ferre poterit ξ per lapideum canalem aqua ad areolas trast, in ipso nihil generans:at hortis plurimum fructum asteri. Spiritualis quidem lux ministerij lux quaedam est, quae ab illuminandis pura excipitur , et si per immundos transeat, non

inquinatur. Inueniet

258쪽

beant, quo sancti sint, bene tamen habent,quo alios sanctos reddant, siue cum baptirant, siue cum peccata remittunt, siue cum Dei uerbum annuntiant, deque scripturae sententia iudicant.Sint duo annuli, unus aureus,ferreus alter, uterque

Regia imagine sculptus, cerae ambo imprimantur: quid inter signum hoc,& illud intererit nihil. Discerne materiam in cera, etiam si s apientissimus existas, dic quod nam serri, quodnam sit auri signaculum unum est utrumque,materia est diuersa: character unus est, forma una, absolutio eadem, ue

bum idem. Noli igitur eum,qui te purgaturus est, expendere : noli eum, qui te iudicaturus est, iudicare. Inueniet quod Haeretici, etiam si omnes Christi sacerdo se res incorrupti uiuerent,non tamen ab iniurijs se abstinerent: quemadmodum a probris, & conuitijs in Christum olim Iudaeorum iniquitas se non abstinuit, tametsi esset Dei Glius , & sanctus sanctorum. Inueniet quod post Constantinum Magnum omnes Prin D DT-vncipes& Imperatores catholici suos fasces, sua sceptra, sua colla semper Vicario Christi immiserunt. t Inueniet quod haec est lex Euangelici Regni, ut omnes Ex Q. O ... Imperatores & Reges obliviscantur proprii Regni & Impe- '' - rij: & quicumq. in ovile Christi, aut Regnu eius inpredi admitti jue uoluerint, aut admissi intus manere, sub illo se humilient necesse est, quamuis piscatore, quamuis ex infima plebe assumpto, cui Christus sui ouilis regimen committe re dignatus est.

Inueniet quod primi Reges Galliae & Angliae sua Regna,& Imperatores omnes sua Imperia a Romano Pontifice re

cognouerunt.

Inueniet quod Lucius Rex Anglorum ab Eleuterio Romano Pontifice potius, quam ab Episcopis Galliae, qui crat-propinquiores, fidem acceperit: de quo alia ratio rcddi nopotest, nisi quia Romae Petri succes rem esse sciebat quem Ecclesiae Christi in terris Vicarium agnoscebat: quod etiam . .r f clariore

259쪽

DE VERO DEI CULTU

. clariore testimonio confirmatur. Nam cum postra in Britan nia Barbarorum infestationibus fides intercidis et, itetur nouata est a succetare Petri Gregorio Episcopo Romano, qui Augustinum,& alios monachos illuc docedi causa misit. In con . eliseri Inueniet quod in Concilio Chalcedonens, longe omniuceleberrimo, sic Pontifici Romano Leoni I. acclamatum

est r omnes ita credimus, Papa Leo sic credit, Cyrillus ita credit, Papa Leo ita interpretatus est . & iterum: Omnes sic credimus, Papa Leo sic credit, Anathema ei qui partit, &. ei qui diuidit. Haec fides Leonis Archiepiscopi, Leo sic credit, Leo& Anatholius sic credunt. & iterum: Petrus per Leonem ita locutus est, Apostoli ita docuerunt, pie & uere . . ' Leo docuit. & paulo post : Omnes ita credimus, sicut Leo,

ita credimus. & iterum : Vivat per multos annos I eo ter sanctissimus, oecumenicus, & uniuersalis Patriarcha.dinerare Iib. 1. Inueniet quod Concilia illa, in quibus Romanus Pontia

I. . se non interfuit, nec in locum suum aliquem destinauit, iu-ι--ς a. Xta ecclesiasticam regulam, qua cautum est, non oportere In decretis dist. praeter sententiam Romani Pontificis COcilia celebrari, nul- ,, lam authoritatem habuerunt.

Inueniet quod maior est Petri, & successorii Petri, quam Fae βωθ -li in ecclesiasticae congregationis authoritas: quia omnia praeco- P ghi'μι nia, praerogatiuae ,& priuilegia catholicae & orthodoxae E clesiae, in tantum de illa uerificantur, in quantum Petro, &ipsius Cathedrae unitur,& illi haud siccus ac fundamcnto suo aedificium inhaeret, ct innititur. Huiusmodi Ecclesiae promissum est, quod inferorum portae aduersus eam non ual bunt, quod habebit Spiritum sanctum moderatore,& quod numquam in fide errabit. Inueniet quod siquid a petra Petri fuerit auulsum,aut so In eadem dira. paratum, ruina est: nec pertinet ad Christi Ecclesiam, S a promissis eius alienum est. Inueniet ex theologicis principiis, ex euangelicae scriptu- tς ' -- ct rae authoritate , ex Apostolicis & synodalibus canonibus, ex Ecclesiae orthodoxae communi l entu & recognitione,non solum

260쪽

LIBER III.

Ium uniuersalium Conciliorum conuocatione ad Petri se cessorumque eius Ecclesiasticae Hierarchiae praesidentili authoritatem proprie pertinere, sed& omnem eorum autho ritatem, Omne robur, omnemque firmitatem actionum synodalium omnium prorsus a Romani Pontificis authoritate dependere: ita ut quod ille firmauit in synodo , hoc robur obtinuerit: quod refiitauerit, habere non potuit firmitate. Inueniet Concilia nihil posse, nisi ad quae conuocata sunt, In I. is& ex consensu Romani Pontificis pendere omnia. Inueniet quod unius Romani Pontificis inflexibili consta In v M. f. I. tia & authoritate, semper in Ecclesia conseruata sit ortho- doxae fidei synceritas, unitas, ordo, & disciplinae uigor. Inueniet quod controuersiae & quaestiones fidei uiuo ali- ν -- quo iudicio terminari oportet: hocque ad Hierarchiae ecclesiasticae praesidem pertinere. μα--- Inueniet quod ad Episcopum Romanum pertinet corri ere errores in uniuersa Ecclesia: & eificacior est authoritas cone. Miu .i omani Praesidis ad conuincendos Haereticos omni docti si 'in

morum dii putatione.

Inueniet quod nihil iuris habent sine Romani Pontifi- ri .e ,ri; iscis authoritate seculares Principes in iudicijs synodalibus: cthisia, .. 'quod non modo Constantini Magni, & Theodosij,& Valentiniam, & Martiani, & Basilij Imperatoris, & aliorum catho Mari is, licorum principum patet exemplo, sed etiam Theodorici perπιονια chia alioqui parum orthodoxi Regis, recognotione. Hic enim Theodoricus in Concilio quodam, quod in causa Symma- ων. chi Romani Pontificis Romae celebratum est, in quo chin ri iste de grauioribus quibusdam criminibus accusaretur ab aemulis&aduersarijs, interloqueretur autem Concilium, a Mse iudicari non posse primae sedis Episcopum, prouocabant 'illi ad Regis arbitrium,ut quem sciebant insensum Pontificie ille uero seu tantorum Patrum authoritate & consensu permotus, seu rut tunc multi crediderunt ob exemplum diui- nitus inspiratum, respondisse legitur: Synodalis esse arbitrii in tanto negocio sequenda praescribere, nec ad se qui

F f a quam

SEARCH

MENU NAVIGATION