Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

183 DE VERO DEI CULTU

inscri- saluti congrueret dispositione magnifica teperauit,scactIo-

nT I .. nibus propriis , dignitatibusq. distinctis, offcia potestatis

utriusque discrevit, suos uolens medicinali humilitate ses- uari: non humana superbia rursus intercipi, ut & Christiani Imperatores pro aeterna uita Pontificibus indigerent,& Pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus disposi- . tionibus uterentur, quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursbus , & ideo militans Deo minime se nego-cijs secularibus implicaret, ac uicissim non ille rebus diuinis praesidere uideretur, qui esset negocijs secularibus implic

tus, ut modestia utriusque ordinis curaretur, ne extollere..tur utroque suffultus, & competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur. At dices, cur igitur Romanus Pontifex & Regalibus, & Pontifici js insignibus utitur,si regium & facerdotale munus discreta sunt si haec dixeris,r

spondet Bernardus. Hierarcham ecclesiasticum esse duplici

diademate redimitum : quia in spiritualibus Petro, in temporalibus autem Constantino successit.Gerit praeterea uic riam illius personam, qui uerus Rex idem atque sacerdos filii. Quamobrem Imperatores, & reliqui Reges, si christi, ni sunt, non praesidere,sed subesse Ecclesiae debent, a qna legitimos Imperii falces acceperunt, uelut eius membra, &fili j i siquidem Iulius Caesar nullo legitimo iure Romanum Imperium inuasit, aut luccessoribus reliquit, sed Imperium legitimum in Ecclesia a Constantino, uel a Carolo Magno incoepit. Hinc electus Imperator, cuius a sede Apostolica reprobata est electio, non se potest administrationi immiscere. Quamquam neque Romanus Pontifex cum Regiis simul, & Pontificiis fascibus utitur, quicquain de aliorum Regnorum iure,aut potestate imminuit:Nam legitimus principatus nullis interdicitur, siue sacerdotes, sue seculares illi fuerint: tametsi sacerdotibus, non quatenus sacerdotes sunt, sed aliunde conuenire possit. Etenim proprie non am

ma sed toga, non bella sed sacrificium, & oratio sunt facem dotalia munera. Quemadmodum & Reges quoque uicissim

sacra

222쪽

LIBER III iss

sacra tractare n5 debent: Immo uero Othomannis Principibus , & caeteris omnibus Maho metanis Regibus, ex praescri- et pio legis Corona regia uti non licet, ea fortassis ratione: quia unum Aegypti Caliphum, eo quod Sacris praeerat, de tamquam maximi inter eos Pontificis locum obtinebat, i gitimo imperio potiri arbitrabantur. Quapropter, idem ille tantum Regio diademate insignitus erat, penes que etiam confirmandorum Mahometanae sectae Regum ius esse put bant i ut nunc inueterata summae Religionis consuetudine a Pontificibus Romanis confirmari Christianos Caesares uudemus . Caeterum de hoc iam satis supradictum est, & ub rius ac fusius in illo,quem ad Britanniae Reginam de mune

te Regio &sacerdotali scribimus, libello Deo adiuuante

dicetur

C V M igitur administrationes& ossicia, quae inter se

X longe diuersa sunt, & perquam uaria,&alio atque alio spectantia,nec non alijs ministris, atque medijs indigemtia, uni soli potestati committi non congruat: restat quer admodum uniuersalis omnium gentium consuetudo obtinuit , & pontificio iure decretum est,ut duo sint munera distincta, quibus hic inudus regitur, authoritas videlicet sacra Pontificum , & Regalis potestas r tametsi ut paulo ante dicebamus haec illi fasces suos summittere debet, quemadmodum eos semper ardenti studio, de magna animi alacritate Reges ac proceres omnes sacerdotibus, ac summis Pontificibus summiserunt. Nam si Romanos qui non modo Repes, sed etiam Regum & rerum domini fuerunt,spectaueris, Romani omnia Religioni postponenda duxerui, etiam in ijs, in quibus summae Maiestatis decus versabatur. Quapropter in tam ampla ciuitate non dubitauerunt ut Historicus ille testatur sacris imperia seruire, ita se humanarum rerum habitura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque

constanter

gia distincta sit,

Gelasitis Papa ad Anast inm

223쪽

eonstanter fuissent Amulata: & tot seculis ante extat de ea Valerius Mam dem re pulcherrimum, & praeclarissimum illud Alexandri n.. - Macedonis exemptu m,cui ob egregias & praestantissimas res toto orbe terrarum selicissime gestas, Magni cognomen im ditum est. Hic squidem magnus Alexander aduersius Ithdaeos tributa soluere recusantes, arma mouens , dum infestis signis in eos serebatur, & se ad Hierosolymam expugnadam accingeret, Iadus sacerdotum princeps impendentem ciui

talis ruinam miseratus, assumens lacerdotalia ornamenta, de sacras uestes, quas cum indutus erat summus sacerdos etia

inueteri Iege Regibus omnibus praestabat,gestansque aurei laminam, in qua Dei nomen insculptum erat, cum reliquis sacerdotibus, Pontificali habitu insignitus, Alexandro pro Iudaeis ueniam precaturus fit obuiam: qui Pontificiam Mkiestatem suspiciens, latentemque in Pontifice diuinitatem considerans, conkstim ex equo descendit,splus Antistitem

adiens, illum summa ueneratione complexus est, in eo pro-- nus diuinum Nuinen adorans: de cuius facti causa a quodasui exercitus viro primario interrogatus Alexander, respondit, se non hominem adorasse, sed Deum, cuius in terris P - tifex ille uicariam personam,& sacerdotij principatum gere ' ' bat. Quin mutata sententia, cuctis obstupescentibus,ciuita- tem pacifice ingressus, re diuina in templo peracta, sacerdo, ... tes multis &pretiosis muneribus affecit, illisque omnia po-

stulata concedens, ciuitatem per sacerdotes in sua fide depo ' sitani, ob sacerdotes ab omni vi hostili intacta seruauit, ali que diuertens,ut erat pacato milite ingressus,abicessit. Quocirca omnium gentium victor, sacerdotibus se victum p - buit, & qui tot potentissimos Reges profligauerat, inermem . . unum sacrorum principem sustinere non potuit: tanta est in ministris Dei diuinae potestatis vis atque Mai stas, tantaque fuit semper apud generosos, & bene institutos principes in sacerdotes altissimi mira quaedam reuerentia, & cum sinsulari quadam obseruatia diuinitatis opinio. Id quoque ipsum longe postea Hunnorum Regi Albiae accidisse fertur, qui

224쪽

Idiet ob suam seritatem, & immanitate flagellum Dei diceretur : attamen Pontificis maximi Leonis primi authoritate motus,eiusque sanctissimis monitis optemperas,suas copias ab indicto urbis excidio , atq. ab imminente totius Italiae vastatione continui affirmans se clara Iuce vidisse dum loquetis Pontificis verba exciperet, duos praestantes viroS , quos

Christianae religionis praecipuos illos duos heroas, Petrum videlicet & Paulu, quidam interpretati sunt, strictis gladijs

eius capiti atrociter minitantes, ni sacerdotis Dei dictis acquiesceret. Quod itidem fere de Mauritio Constantinopo- litano Imperatore legitur, qui statim ab impia in Pontificem maximum Gregorium Magnum tyrannide abstinuit, super, ba dominatione in sanctissimi Pontificis reuerentiam,& o, sequium comutata, ubi intellexit quendam inaudito S prodigioso spectaculo monachali habitu indutum, cuius nomo, aduentus,& discessus omnes latuit, minaci ense in foro Constantinopolitano spectante populo clamantem dixisseumperatorem cito hoc gladio periturum.

AT quid Mauritium, Attylam, Alexandrum,& Roma- Θ

nos commemoro cum apud maiores uestros, O GaD A GO 'li, etiam prius quam uitalia, & sacrosancta Christianae Religionis insignia accepissent, tanto in honore & veneratione sacerdotes, quos, ut diximus, Druides appellabant, silerint ut non modo sacris praeessent, sed vitae etiam, atque mortis potestatem haberent. Ad ipsos omnes & priuatae, & publicae ciuium causae deserebantur, & qui eoru decreto non st bant,facrificijs interdicebantur:Non pendebant una cum caeteris tributa,habebat militiae vacationem,& rerum omnium immunitatem: Princeps sacrorum erat summae apud eos authoritatis, in formabant populos ad humanitatem, & ad Dei cultum, iuuentutem suis institutis erudiebant: Non laicis uiris quantussis peritis, & summo loco natis, sed solis Druidia

225쪽

bus religiones interpretari fas erat: De Deorum immortalium vi ac potestate, deque rebus diuinis nullis nisi Druidibus disputare dabatur: Sacrorum disciplinam non habebant

communem cum populo, neque mandabant literis religionis arcana, ne in uulgus prolata uilescerent, sed diuinas notiones, quas a maioribus acceperant, in pectore seruabant,& cum opus erat annunciabant posteris: Quae erant ab ipsis effata & tradita, ut diuina oracula a cunctis accipiebantur. Denique ea erat apud Gallos opinio, atq. existimatio Druit- . darum eruditionis,ut nonnulli annos uiginti in eorum disci-δει. Gallio. Plina permanerent.Attexam ad hanc narrationem Caij Ca saris testimonium, ne ueritatis aduersarij me ut fabularum authorem criminentur . Verba eius in sexto libro commemtariorum suorum de bello Gallico haec sunt. In omni, inquit, Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atq. honore duo sunt generamam plebs pene seruorum habetur loco,

quae nihil laudis habet, per se nullo adhibetur consilio: Plorique cum aut aere alieno, aut magnitudine tributorum,aut

iniuria potentiorum praemuntur,sese in struitutem dicat nobilibus t In hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in semuos, sed de his duobus generibus alterum est Druidum, auterum equitum. Illi rebus diuinis intersunt, sacrificia publica & priuata procurant, religiones interpretantur: Ad hos magnus adolescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque ij sunt apud eos honore : nam sere de omnibus controuersijs publici priuatis i. constituunt, di si quod admissum sicinus, si caedes facta, si de haereditate, de finibus

controuersia est, ijdem discernunt, praemia, poenasque constituunt. Siquis aut priuatus,aut publicus eorum decreto nostetit, sacrificijs interdicunt:Haec poena apud eos est grauissi- ma. Quibus ita est interdictum,hi numero impiorum & sic teratorum habentur. Ijs omnes decedunt, aditum scrin nemque defugiunt,nequid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur,neque honos ullus . comunicatur. Ijs omnibus Druidibus praeest unus,qui sum- .mam

226쪽

LIBER III.

mam Inter eos habet authoritatem, hoc mortuo, aut si quis ex reliquis excellit, dignitate succedit, aut si sunt plures pares suffragio Druidum,nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. & paulo post: Druides a bello abesse consueuerunt, neque tributa una cum reliquis pendunt, militiae uacationem,omniumque rerum habent immunitatem.Tantis excitati praemijs, & sua sponte multi in disciplinam conueniunt, & a parentibus propinquisque mittuntur, magnum ibi numerum uersum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli uiginti in disciplina permanent,neque fas ea existimant literis mandare, cum in reliquis sere rebus publicis, priu tisq. rationibus graecis literis utantur. Haec & nonnulla alia

de Druidibus Caesar.

VAE si hoc tempore catholicae ueritatis aduersarij, Ex βmma GaI-

L & Apostolicae Ecelesiae hostes aequa lance expendio

sent, ac dijudicassent, fortassis nunc uniuersa Gallia, & cun- 1-ν--μctus Christianus populus tot perniciosissimis seditionibus,& intestinis bellis tantopere non laborarent: neque quidam uel male affecti, uel perditi homines praesentem Christianae. πι σreipublicae statum perturbare, funditusq. euertere studeret. V Quandoquidem si Druidibus, qui nec uera sacra administrabant, nec diuinum ueri sacerdotij, ac iustificandi animas characterem habebant quia nondum ueritas de terra orta erat, neque adhuc iustitia de caelo prospexerat tantum a priscis illis, & ethnicis Gallis tribuebatur: quanto plus nunc Euangelicis sacerdotibus, qui & uera sacrificia faciunt, & caelestis gratiae legitimi ministri sunt, quique sumini sacerdotis

Christi personam gerentes, eas partes super terram, quas Deus in caelo obtinet, tuentur, a christianis hominibus tribui debebat, & debetὶ Quis tanto ueterno torpentes homines non miretur, tantaque dementia deprauatos huius temporis mores non obstupescat Qui fieri potest,ut mortalium Bb pectora

227쪽

is DE VERO DEI CULTU

pectora tantopere caecutiant, & mentes hominum de sua s de emotae, tantum deturbentur, & insaniant λ Druides tanqtum apud ethnicos Gallos in honore erant: & sacerdote&Christi apud Christianos Gallos erunt omnibus despicatui, atque ludibrio P Tractabant sacra Druides r & sacerdotes Christi aratro addicti erunt & seruilibus ossicijs destinabun-itur ξ Druides praesidebant iudiciis: & Christi sacerdotes, udrei, & ab humanae & diuinae Maiestatis reis, in iudicium uocabuntur ξ Druides, qui nullum nisi humano iure imperiuhabebant, summo imperio utebantur: & Christi legati,qui, diuino iure summum imperium habent, nullo imperio utentur, & omni potestate a sceleratis hominibus privabuntur Interdicebant sacrificiis Druides: & legitimis Christi ministris sacrificiis interdicere non licebit Druidum interdicta

animis hominum tantum timori & metus incutiebant,ut ab omnibus summa religione seruarentur: &christianoru Pontificum interdicta nemini erunt sacrosancta,& uulgo a' Christianis hominibus conculcabuntur Qui Druidibus detrahebant, impiorum numero habebantur: nunc autem, quhde sacerdotum Christi fama & gloria maxime detrahunt inter praestantes uirtute uiros, & pietate insignes numera-.buntur Habebant Dynastem, & sacrorum principem Druides: & Christi sacerdotale collegium & regale sacerdotium

erit acephalum Druides omnium rerum immunitatem habebant : & sacerdotes Euangelici non modo laicis uiris tributa , & uectigalia pensitabunt, & undique oneribus publicis opprimentur, sed sacris etiam fructibus deturbabuntur, atque de uetustissima & legitima ecclesiasticorum bonorum possessione deijcientur ξ Tot annos Gallorum nonnulli in Druidum disciplina permanebant: & nunc tam magnus Gallorum numerus, tam subito, sine ulla sacerdotali disciplina, non modo Theologi, sed summorum etiam Theologorum rigidissimi censores, & dictatores euadent λ Denique apud Druides religionis instituta literis non mandabantur, & de rebus diuinis non nisi Druidibus disputare fas erat munc au-

228쪽

' LIBER IIT.

I9 Illam nulla erit sacerdotum Christi & paternarum traditionuauthoritas, atque de rebus sacris omnibus etiam turpissimis hominibus, & in sece populi educatis, disceptare & diiudicare fas erit, atque in uernaculam etiam linguam promiscue& communiter a uulgaribus & imperitis nebulonibus lege-di, aut potius deprauandi, & profanandi sacri codices,& diuina oracula transferentur Ο peruersa rerum conuersio, o praepostera i pora, o impietas omnibus seculis apud omnes gentes omnino inaudita : a quibus unquam talia, nisi ab impiis, & saeuissimis tyrannis, atque a pessime constitutis

hominibus patrata sunt ξ

uissimi tyranni in turbulentis etiam temporibus facercotalem praestantiam agnouerunt, & illam siumma religione uenerati sunt.Na Pharao cum fames italde praemeret Aegyptum,vendentibus singulis possessiones suas, se a praedijs &Remo sacerdotali, quod etiam regia libertate Lacerdotes possidebant, abstinuit, illisque cibaria ex horreis publicis constituit: & Scipio dum Carthagine sunditus euertit, dum hostilis flamma omnia uastat, dum undique acerrime serit Bellona, in tanta hostium strage,& equitum, atque militum tumultu, parcit attamen tot millibus hominum,qui in arcem Birsam coniugerant: nec ob aliud nisi quia hostes, qui id ab eo supplici prece petebant, sacerdotali habitu induti erant. O priscorum hominum intemerata pietas, & nostroru tem porum uiolata religio. Assirmat Angelicus doctor non somtuito, sed diuina quadam prouidentia factum esse, ut in Romana urbe,& in Gallia itidem, cum ambae idolorum cultu tenebantur,& gentilium sacris inseruirent, facerdotes stimino

imperio potirentur: nam futurum erat, ut in utraque natio

ne Christiani secerdotij plurimum uigeret religio.Nunc autem quomodo res sacrae in Gallia se habent, omnes sciunt ι: r Bb a & tamen

ranis agnitas semper sacerdotalii prastant a sea empti Pharaonis es Scipionis

229쪽

DE VERO DEI CULTU

cerdotali Roma- . um Pantisica munificentia ac ceperunν , quod

ei ia . inutii, ct ab omnibus fer.

Qua nemo fuis

tum ioperia non

peratorum exem

rosii palam a

& tamen Galli,ut grati saltem, acceptorumque beneficiorsi

memores, in memoria reuocare deberet,quod praeter egregia Maiorum suorum de religione instituta, quicquid praeclari atque praestantis habent, siue imperatoria munera, siue regios titulos spectauerimus, a sacerdotali munificentia a ceperunt . Etenim quod Reges Galliae occidentali imperio primi potiti sint, quodque tam celebri & insigni elogio prae omnibus Christianis principibus Christianisqmi dicantur rid certe totum sacerdotibus acceptu reserre debent. Agn uerunt hoc fere omnes Gallorum Reges , in primis autem Pipinus,& Carolus Pipini filius,cui a rebus gestis Magno cognomentii in filii . Ambo enim sacerdotale& Pontificium nomen usque adeo coluerunt,ur non modo sacerdotium ab omni ui hostili semper tutati sint, sed etiam sacerdotibus a currere, illorum pedes exosculari, & pedestres ipsi a fraenis equorum, quibus sacerdotes uehebantur, illos in urbes suas introducere in magna gloria,atque in summa sui nominis,&diadematis claritate posuerint: nec solum Gallorum Reges hos amplissimos& maximos honores sacerdotibus tribue runt , sed nemo unquam fuit Catholicorum Regum, qui se imperio sacerdotum, & sacris illorum institutis non summiserit. Exquo Theodosiis Imperator ut tot praeclarissima exempla reccntiora omittamus ) ob caedem Thessalonicensem ab Ambrosio grauissimis verbis, atque acerbe reprehcsus, sacrifici jsque interdictus, singulari pietate, ac patientia incredibili, uelut alter David, & Ezechias sanctissimi sace dotis obiurgationes & monita accipiens, peccatumque sua publice detestans, uere & ex animo poenitentiam egit, admissumque s celus Christiano ritu expiauit: promulgata ex iussu Ambrosj lege,ne quis deinceps morti addictus, statim post latam sentetiam carnifici ad necem traderetur: sed post triginta dies iterum esset Iudex petendus , quid de iudicio prolato sentiret, idque de reo fieret, quod Iudex animo sedatiore secundo pronunciasset: quod postea semper,praesertim autem in Antiochena seditione suit ab eodem Imperato re san-

Di ili

230쪽

LIBER III. I

re sancte obseruatum, & ad Caesarea & Canonica iura Iim .i peratorio & Pontificio edidio ascriptum. Idem ipse The dosus, quamuis Christianissimus & potentissimus Imperator , ab codem tamen Ambrosio indisnus habitus est, ut in aede sacra in sacerdotalibus subsellijs sederet: quod tanta animi constantia tulit Imperator, ut Constantinopolim reuersus, Patriarchae lauitatui non acquiescens, in facerdotali l co sedere recusauit, multo magis Mediolanensis Episcopi, quam Constantinopolitani Patriarchae de sacerdotum prae- stantia sentetiam approbans. Et ante Theodosium, Constantinus Magnus quos honores non detulit facerdotibus λ quibus ornamentis sacerdotes non essecit Θ qua laude & gloria '

sacerdotum amplitudinem non illustrauit qua denique ob- i a se

seruantia,& reuerentia in sacerdotes non est usus Nam iit Sylvestri historia, & tot amplissima munera a Constantino sacerdotibus collata praetermittam quanta fuit Constantini modestia in Concilio Nicaeno, in quo , ut ait Theodoritus T ινιγω, in Cyrensis Episcopus, minore sede quam alijs posta in meta ε λώι. i. dio eorum sedit, primum tamen petens sibi hoc Episcopo ''rum iussione concedi: & sententia illa eiusdem Constantini in eodem Nicaeno Concilio de sacerdotali Hierarchia & Maiestate, an non uere diuina fuit , e caelo humano generi sim gulari Dei munere allata, & in omni memoria omnibus lai dibus celebranda Θ Quandoquidem cum Episcopi in Nica na synodo Constantino Caesari libellos causarum, quae inter Ructinis, Bb. ipsos agebantur, obtulissent, ut de ipsis ex suo sensu,taquam lupremus arbiter atque Iudex iudicium faceret: Respon- g. O, p. rdens optimus Imperator, dixit : Deus uos constituit sacerdotes, quibus & potestatem dedit de nobis quoque iudicandii & ideo nos a uobis recte iudicamur, uos autem iu- ς p. 17.

dicati ab hominibus non potestis: propter quod Dei solius

inter uos expectate iudicium, ut & uestra iurgia,quaecunque sunt, ad illud diuinum reseruentur examen.Vos enim nobis a Deo dati estis Dij: conueniens non est, ut homo iudicet

Deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in sy

SEARCH

MENU NAVIGATION