Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

lud idem Tridentum se conferrent, cumque deinceps nonnullorum ex amplissimo Cardinalium collegio , Patrum, multorumque Episcoporum profectione apud omnes eadem de re serino , in dies magis, ac magis per ebuisset: Visum est non modo mihi, verum etiam nonnullis summis viris, quibus hunc animi mei sensu aperueram, fore neque ab ipsa re, neque a christiani

sacerdotis & concionatoris munere alienum, me

quoque, quamuis in Ecclesia Dei minimum, in tot tantisque rerum difficultatibus, pro mea tenui parte ch ristianae Reipublicae non deesse. Nastus igitur superioribus proximis diebus quendam satis opportunum incis studijs recessiim,haec quatuor totius huius Tridentini Concilij quasi capita summatim neque enim temporis angustiae latius me vagari patiebantur commentatus sum, & in unum perpetua quadam dicendi ratione redegi. Qua quidem in re mihi haudquaquam ea mens fuit, Amplissime Patcr, ut tot sanctissimos & sapientissimos uniuersae christianae Reipublicae disceptatores &iudices, quorum grauissimo iudicio & mihi, & caeteris pijs omnibus standum est his meis monitis erudire & insti tuere vellem sed ut tantummodo nonnullarum rerum, quae mihi videbantur rationibus publicis non parum conducere, aditum ei S Patefacerem , remque ipsam non uniuersam, sed dumtaxat aliqua

282쪽

ex parte eis indicarem, atq. innuerem. Exquo ipsi postea non secus, ac si a Speculatore quodam

excitati, atq. admoniti, actutum, tamquam summi ac praestantissimi duces, in aduentantes hostes

irrumperent: atq. non amplius admonitoris uoce, sed suapte uirtute dc sapientia, caetera Omnia ex opportunitate administrarent, quoad proni satis usquequaque aduersariis, essent gloriosam uictoriam consecuti. Verum, Optime Antistes, ut meam hanc commentationem Amplitudini tuae praesertim mitterem, atque dicarem, multis rationibus sum adductus. In primis autem, quan doquidem te a Pontifice Maximo eadem de re summa cum authoritate Legatum esse intellige bam: quamobrem me carere culpa, & quidem maxima non poste iudicabam, ad Patres in Concilio Tridentino scribentem, eum qui inter illos principem locum obtinebat, hoc est, totius Concilij praesidem , S: moderatorem non agnoscere aut omittam tot ab Amplitudine tua in sodalitatem nostram ultro collata beneficia, tot in bene regenda nostra Republica gratuito susceptos labores, summumq. tuum studium in nostros homines , in eosque maxime, qui christianam eloquentiam, dc bonas artes profiterentur. Erit is itur nunc tuae & humanitatis pietatis, Vir clarissime, eandem, licet minimi ponderis, scriptionem, tuo patrocinio commendatam, in tuam fi-

283쪽

dem accipere: atque efficere pro communi christianorum hominum utilitate, ut isto in consessu si tamen ita oportere,& expedire uidebitur publice suo tempore recitetur .i Fortassis enimetallia quibus , qui adhuc etiam christianae professionis non sunt prorsus immemores, huiusce nostrae admonitionis siue hortationis fructus, non erit in iucundus. At uero, faxit Deus , ut quemadmodum ipsi ad hanc paruam operam christianis hominibus navanda, non alio quam Religionis, recharitatis studio impulsi sumus: ita quoq. inclinatae,&fere occidenti Reipublicae aliquid adiumeti hac nostra admonitione asseramus. Interim Amplitudo tua tot sapietissimorum uiroru praesidio munita,pro sua prudentia dc authoritate,enitatur atque elaboret,ut his longe optimis incoeptis ex quibus certe christianoru omnium salus magna ex parte pendet ultima quoque Deo adiuuante, respondeant . Ita enim profecto fiet, ut singulari diuini numinis ope, & praestatissima uirtute tua,

tot corruptelarum commentitiorumq. dogmatu

monstris domitis, atq. compressis,ad perpetuam christianae Reipublicae tranquillitatem, & pietatis tuae memoriam sempiternam, immortalitati commendetur nomen alterius & praestantioris,& clarioris Herculis. Deus Amplitudinem tua, qua diutissime nobis incolumen coseruet, Ciusq. rectissima consilia christianae Reip. fortunet.

284쪽

S. R. Ε. CARDINAL Is

R. P. D. Ludovico Maiorano Gravinati Canonico Regulari Lateranensi. s.

CCEPI literas tuas Idib. Februarii R

mae datas, simulque orationem tuam Padi tribus , qui in sancto Tridentino Conuetunobiscum sunt, missain: quam nonnullis doctissimis uiris legendam dedi, pnxsertim

autem Ricchardo nostro Vercellensi, ueterano Ecclesiae Catholicae militi, &summo, ut tute scis, Theologo. Verum quale is iudicium de ea secerit,ex literis, quas ad me dedit, cognosces: quas, ne tua praestans uirtus debita commendatione staudaretur, tibi mittendas curaui. Gratias & quidem mirificas agens, cumulatissime etiam, si Deo placuerit, relaturus, quod me tuarum uigiliarum, &huius tui honesti laboris participe feceris . Te praeterea ma-znopere cohortor, ut haec optimarum artium studia, quae non modo eorum prosessoribus, sed etiam eorum fautorisbus maximo decori & ornamento semper fuerunt, nulla ratione intermittas:quod,ut commodius a te fieri postit, dabo operam Opportuno tempore,ut & Pontifex Maximus, & uestra: Reipublicae moderatores,non paruam, neque uulgarem& tuorum studiorum, & dignitatis tuae rationem habeant . Vale,Nosci. & uniuersum hunc sanctum Tridentinum Sena tum, apud Deum Altissimum tuis precibus iuua. Tridenti,

285쪽

LIVsDEM ORATIONIS PARTE feodem ordine, quo hic depositae

ceInuntur, explicatae. PRIMA, De utilitate, & necessitate Conciliorum, praesertim autem huius Tridentini, hoc turbulentissimo tem

pore .

SECUNDA, De corruptelis extirpandis, deque lapsa morum disciplina in pristinum statum restituenda. TERTIA, De modo, quo Euangelicae doctrinae,& Religionis, quae nunc uigent controuersiae dirimendae, atque sedandae sint.

O S T R E M A, De pace, & concordia ECCLESIAE.

286쪽

DE OPTIMO REI PUBLIC AE ST AT voratio, ad Patres in Concilio Tridentino.

I umquam summis Regnorum mo- Pave prima

deratoribus necessaria suit in rebus t πτὰ dubijs prouidentia,& praestas quod

dam animi λbur , ne populorum Tris tini

tuorum latus aduertariorum incursione periclitaretur, atque iac prouinciarum suarum iura hostili gladio uiolarentur . nunc profecto nunc, Proceres sacri, qlli habenas rerum tenetis quorum sacro & diuino nutu caeteri omnes christiani Principes pendent: nunc, inquam, uobis necessario tantis Europae inc modis,&detrimentis

287쪽

detrimentis obuiam eundum est, atq. etiam nunc

est uobis tantopere afflictis & profligatis Romani imperij rebus inuicto & excelso animo tadem serio consulendum a Cadens enim christiana Respublica, cadens quoque uera religio,quae etiam apud tot christiani nominis urbes, atque prouincias intestinis dissidijs tam indigne labefactata est, atque conuulsa, indigςt uestra ope, indigςt

uestro & consilio, & auxilio,Patres: dc u . adeo indiget, ut si Vos maturenon opitule ui utriq.& hanc in aliquam contaminatam superstitione,& illam ad summum interitum ruere necesse sit. Amplissimum Orientis imperium corruit, Tum carum & Barbarorum insidijs tam foede christianis Principibus ereptum. Opulentissimum Pannoniae regnum, totius olim christianae religionis

firmissimum propugnaculum, hac nostra tempestate simili casu fractum est, & comminutum.

Germania fere uniuersa nouam sacrorum ratiΟ-nem suscitauit, nouum morem, nouam consue

tudinem in Rempublitam induxit. Britannia pariter omnis e sinu gremioq. sacrosanctae communis parentis Ecclesiae bis abstracta est . Helvetiorum tot Pagi, & ab antiqua Patrum institutione,& a Republica desciueriit. Ipse etiam Gallia, quae alias semper fuit quasi alumna, & nutrix uerae pietatis, de commutandis sacris, novandisque diuinae religionis caerimonijs, proximis superioribus

288쪽

ribus diebus, ut scitis, turbulenter tumultuata est, & tumultuatur. In reliquum denique christianum orbem, quae uitiosae & corruptae consuetudines, qui pessimi & teterrimi mores non irrepserunt Instat praeterea communis hostis, instat Orientis tyrannus: instat, inquam, nobis iamdudum magna ex parte ad Aphracae syrtes disiecta & capta classe uictis & perturbatis, nullaque m tuis addi p. ex parte nobis ipsis constantibus. Quamobrem ,

Patres, indiget uestra ope, re mature, ut dixi, is. Mi ν-.ρώ-

christiana Respublica. Usquequaque enim & ex ternis hostibus, & domesticis laborat , ingraue scitque in dies non modo externum, sed etiam intestinum, & domesticum malum: ad quos confugiat, a quibus opem & auxilium petat, quos appellet, quorum fidem imploret, christiani populi grex, nullos habet nisi Vos, quos huic praecipuo & unico muneri uoluit Deus esse praepositos, uidelicet, illum pascere ac tueri: siquidem Vos estis in terris signiferi, & duces populi Dei. Vobis in primis diuinitus delatae atq. concreditae sunt praefecturae totius orbis. Principes nostri perinde ut Christi, ita quoque uestri satellites, atque ministri sunt. Vestrum est explorare,constituere, atque praescribere, quid Reipublicae, quid communi utilitati expediat: illis, & caeteris p ijs omnibus fas est obtemperare, iussa capessere,dicto audientes esse. Vos posuit Dominus custodes, & g..h.i, conseruato-

289쪽

x 16 AD PATREs conseruatores ciuitatis sanctae: Uos dedit Deus speculatores domui Israel. Quare e manibus du- taxat uestris occisoru animas requiret: quia pro

spexistis insidias,gladiumque aduentatem,& non insonuistis buccina, & signum e specula non de distis, ut populus custodiret se Vnusquisque uestrum per se,nullo adiuuante,quodammodo cer- . te poterat quondam tetrae & immanis belluae,car, terarumque ferarum impetum, atque ferociam

perhorrescere, de sita quisque incolumitate esse lolicitus, gregem sine praesidio relinquere direptionibus , in fugam sese coniicere, terga dare. Nunc autem in tanta lectissimorum pastorum, sacratissimorumque procerum frequentia, in tot ducum sapientissimorum, fortis,imorumq. uiro rum centuriis, quo minus una omnes iustitiae &pietatis arma capiatis, nulla amplius excusatio uobis uniuersis iure reliqua esse potest: praesertim cum de uobis praepotens uerbum illud, omnipotens sermo Dei, aiuina ueritas, princeps omniuChristus dixerit:Vbi sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Aucta est, Patres, summe christiana Respublica,per uniΘ uersum prope orbem radices egit, & propagata

est, nullis Barbarorum excursionibus uastabatur, aut uexabatur tunc,cu secrorum Antistites, tunc,

cum diuinae Religionis cultores , ω moderatore, de pace, de moribus, de communi salute, deque optimo

290쪽

optimo statu Reipublicae una sepe, ac saepius consultabant. Nunc autem quid mirum,si & foris,&domi tot contumelijs operitur, tot calamitatibus opprimitur Respublica, cum publica: illae Suniorum animaduersiones, cum communia illa ueterum, de prudentium hominum consulta, cum catholica, quae dicuntur,& oecumenica Patru Concilia, tot iam annos, tot iam secula conticuerint,

intercapedinem consultandi fecerint , sint inte missa. Exoriebantur: dc olim quidem,atq. etiam insurgebant quandoque turbulenti homines, adstipulatores de defensores nouarum sente tiarum, ut christianam disciplinam, ut maiorum instituta commutarent, atque conuellerent : at statim sedabantur eorum seditiones, actutum coercebatur eorum temeritas, confestim eorum audacia frangebatur, illico corum conatus co primebantur, protinus, repente, e uestigio opprimebatur: quia hoc erat illis sapientissimis Patribus nostris praecipuum studium, haec praecipua cogitatio, quamprimum sacros christiani Imperij praefectos

unum in locum congregare, omnium ordinum Conuentum agere . Seniores sententiam suam de

Republica singuli dicebant, quodque assensione

omnium, uel plurimorum comprobatum erat, id firmum, d in perpetuum ratum omnes habebant . Hoc quidem certe pacto, quos de stimulatoribus,& concitatoribus seditionum, quos dex k c Om-

SEARCH

MENU NAVIGATION