Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

AD PATRES

suasio, & fides, ut ait diuus Iacobus, mortua est,

in pristinam dignitatem quasi postliminio, resti

tuantur. Hoc aute scri non potest, nasi prius san, ctissimae illae, quae nunc penitus in tenebris iacet, ueterum consuetudines, quibus tam accurate fundata fuit & extructa chriltiana disciplina, tam sancte suscepta fuit & culta christiana religio,in luce fuerint reuocatae, ac suum pristinum splendorem acceperint Videri quidem poterit nonnullis hoc permultum difficultatis de laboris habiturum, cuob deprauatos huius seculi mores, tum ob inueterata nominum uitia : praesertim cum illa pristina religionis, & maioru nostrorum sanctitas perpetua quadam obliuione obruta esse uideatur. At considerandum est nobis, num iure, recteque in hominum obliuionem uenerit: item, quae incomoda eam ob rem nobis euenerint, quae itidem commoda nobis euentura sint, si in integrum resti tuatur: eoque magis quod nulla umquam medicina reliquis partibus infirmae Reipublicae reperietur, nisi prius haec eiusdem Reipublicae tot grauissima, quae in moribus sunt, uulnera, salutaribus remediis uos sanaueritis: eritque totum hoc, non arduum, neque difficile, sed perfacile potius ac periucundum; si tamen feceritis omnia secun dum postremum illud, & diuinum excplar, quod ostensum est nobis in monte, de quo praepotens pater e nube intonuit, dicens: Hic est filius meus dilectus,

uili

302쪽

IN CONC. TRIDENT.

dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Quid autem est, ipsum audite, nisi quae ipse praeceperit, obseruate quae ipse docuerit, doce- te quae ipse fecerit, facite - Quid uero fecit, do

cuit, ac praecepit, non est opuS nunc commemorare . Longum enim estet In praesentia recensere,

qualis na fuerit Christi charitas in uniuersum genus humanum, quae pietas, quod studium in paternas leges, qua constantia & animi firmitate honores & diuitias spreuerit, quibus laboribus instituerit, Sc excoluerit uineam Domini, qua fide, qua diligentia ipse idem , quoad nobiscum uixit, seminauit diuinum semen, hoc est, uerbum Dei, qua cura & uigilatia sibi a Patre commisias oves

ac concreditum gregem pauerit, custodierit, incolumen seruauerit, usq. co ut nec suae saluti, nec

suae dignitati pepercerit: qua parsimonia, & frugalitate omnem uitam duxerit, quam clemen S, quam mitis fuerit in alios, quam austerus & asper in semetipsum, qua uerae pacis & obedientiae cultor , qua uerae paupertatis & humilitatis amator. Haec, & his similia hoc tempore enarrare non attinet : siquidem propalam sunt, & in oculis omnium, nec quemquam uestrum eadem latere perspectum mihi est. Satis igitur habeatis me nunctantum digitum ad rem intendisse: ut quantium a suo capite, quantum a suis patribus, 'uantum a

sanctissimis illis pristinis institutis defecerit, atq-

. degener

303쪽

getica doctrina

et religionis .erna nunc nigeri .een

degenerauerit christiana posteritas, saltem aliqua ex parte cognoscatis: utque his tam magnis febribus, quibus socrus Simonis, id est, uniuersa Ecclesia in praesenti tenetur atque iactatur, aliqua medicinam Vos, qui Christi personam geritis, afferatis. Vos, dico, quorum fidei iura omnia dc humana, Sc diuina commissa sunt: quique sum-irio Regi, de iudici Deo sigillatim atque etiam minutatim reddituri estis ratione administratae Reipublicae , dc ut Christus ait, uillicationis uestrae. Caeterum haec, & quidem admonendi, non criminandi causa, dicha satis sint de ijs,quae ad prima

interrogationem attinent. Veniamus igitur ad secundam , qua mihi in optatis erat, qua cupiebam scire ex uobis, Patres, Quamobrem isto conuenistis . cur illum tam celebrem conuentum agitis cur indictum est hoc tantum Concilium. Indictu est hoc tantum Concilium, hunc tam celebrem conuentum agimus, huc conuenimus respondebitis, Ut prouideatur tot malis, dc incommodis Reipublicae, Vt arma, quae tot domestici hostes in religionem susceperunt, deponantur, Ut bellum quod quidam ex nostratibus, more gigantu, cum Deo, de cum reliquis superis gerunt, de administrant, refrigescat, de extinguatur, Vt qui conmtra religionem inuenta perditissima, nouaq. Opinionum portenta commenti sunt, cum eadem re

ligione in gratiam redire possint, Vt omnes Chri

304쪽

IN CONC. Τ RIDENT.sti legibus obtemperantes in eadem & probitatis, dc sapientiae disciplina, inter se concilientur, con . iunganturque, Demum ut paci & saluti, ut dignitati comuni consulatur. Cum igitur ad has praeclaras quidem, dc necessaIias res administrandas,& conficiendas, ad lim publica munera, ad limiam magna & ampla negocia pertractanda,& exequenda, istum in locum congregati sitis: agite nunc, ac summa ope nitimini, O clarissima cliristianae Reipublicae lumina, ut illud idem efficia- iis , ad quod uenistis : ut omnium seculorum posteritas intelligat, uobis in adna inistranda religione , neque studium, neque pietatem, neque diligentiam defuisse : ut per uos tandem reddatur christianis hominibus illud otium, illa pax, quam

omnes cum boni, tum sapientes maximopere semper exoptauerunt. Nitimini ne hic tantus Senatatus frustra coactus sit, ne Rempublica frustra implorasse auxilium uestrum dicatur, ne uos opera perdidisse,atq. frustra suscepisse hunc tantu laborem aliquando glorientur aduersarij. Haeae autem

incommoda,& detrimenta Omnia certo euentura

sunt uobis,Patres,nisi omni fide, pietate,& studio posueritis ante oculos uestros. Haex duo, Vnu, ut illius misericordia auxiliu S: praesidium omnibus uotis petatis & imploretis: qui unus cosceleratas& ncfarias perditorum hominum uolutates uere

sanare potest: qui unus nobis laboratibus silccur

rere ν

305쪽

4 al. I 16.

AD ΡΑΤ REsrere, nobis aegris potest mederi : qui unus tot periculis, quae ceruicibus nostris impender,occurrere potis est: qui denique unus uim dc facultatem habet infirmae, eneruatae,afflictae,& modis omnibus quassatae Reipublicae saluti, fortunisque communibus subueniendi. Sic enim scriptum est: Nisi Dominus aedificauerit domum , in uanum laborauerunt, qui aedificant eam. Item: Nisi Dominus custodierit ciuitate, frustra uigilat qui custodit eam. Et certe frustra uigilabitis in custodienda christiana Republica, quae est ciuitas Dei: frustra laborabitis in restituenda Ecclesia, quae est domus Domini, nisi idem Dominus, idem summum numen, idem diuinus spiritus sanctissimis precibus, humilique obsecratione placatus uobis alluerit, inque animos uestros clariori lumine illabi coeperit,& docere uos sicut pollicitus est omnem ueritatem. Hoc namque modo ipse idem nobiscum pactus est, dicens: Petite , & dabitur uobis ; quaerite, & inuenietis, pulsate, & aperietur uobis. Quod sane quidem re ipsa coprobauit tot Patrum exemplis, quibus praebuit se refugium dc

adiutorem in opportunitatibus, custodem praeterea,& propugnatorem omnium pie supplices manus ad te tendentiu . Hoc igitur ut unum, in quod oculos uestros & animum in his asperitatibus rerum , atque angustijs semper coniicere debetis: nempe, in patro moderatorem omnium Deu,

306쪽

IN CONC. TRIDENT. a 3 qui solus potest, ut ait sanctissimus Vates, praecingere uos uirtute ad bellum, & supplantare insurgentes in uos, subtus uos; necnon eripere uos

de contradictionibus populi, &constituere uos in caput gentium; sine quo non modo non agere aut moliri, sed ne cogitare quidem aliquid boni umquam poteritis. Alterum uero quod uobis in instauranda religione semper in oculis, semper in ore, semper in intima cogitatione esse debet, sit illud idem, Patres, quo alias maiores nostri in consimilibus factionibus & controuersjs comprimendis atque sedandis tantopere usi sunt: nimirum, idem illud, quod in lapta morum disciplina

restituenda obseruandum esse commonefecimus. Quemadmodum enim in restituendis moribus eo se necessarium 'dicebamus, recurrere ad incorruptas illas consuetudines, & ad sanctissima illa exepta illorum Patrum , qui uniuersim christianam Rempublicam tam singulari uitae innocentia, tantaque pietate fundauerunt, de ad illorum praescripta, uitaeque imaginem atque normam optimis institutis & legibus praesentes mores componere,& uniuersim Rempublicam temperare: pariter, eodemque modo in restituenda religione, sacro rumve codicum germana intelligentia, quae hoc nostro seculo apud tot nationes & rcgna, apud tot etia eruditis imos uiros tam impie deprauata, dc corrupta est: ope pretium, ac summe neces

M in sarium

307쪽

AD PATRES

sarium esse ducimus, ad illorum decreta confugere , illorumque sententias perscrutari, qui christianam religionem tam sanct e coluerunt: qui tot seculis, a primordiis uidelicet nascentis Ecclesiaeu'. ad haec tepora perpetuo & incorrupte Rem publicam seruauerunt. Quibus enim aliis, iis de rebus, quae ad religionem attinent, magis fides est habenda, quam primis & praecipuis religionis cultoribus, & conseruatoribus illis, qui non modo

sacra, ritus, mores, consuetudines, S caerimonias,

sed ipsa etiam sacrarum literarum oracula, dc mΟ- numenta , sed ipsa etiam sancta christianae erudiationis, S sapientiae uolumina, nobis posteris prodiderunt Quamobrem ad facrorum librorum ueram intelligentia, non alij ipso quidem iure constituendi sunt iudices, aut interpretes, quam ij, qui nobis eadem scripta sacra tradiderunt, qui q. quo pacto, quave ratione intelligenda erant, clarissimis exemplis, perpetuisque consuetudinibus edocuerunt, & interpretati sunt; expresserunt,&exposuerunt. Etenim quis nam alius maioris uel sapientiae, uel authoritatis iudex illas lites & co-trouersias, quae de uetustissimis Patrum scriptis, deque facris Euangeliorum uerbis inter nos suboriuntur, melius dirimere, ac tutius componere potest, quam maiorum nostrorum uetustissima, S: uniuersalis consuetudo Z quam communis, &concors eorundem Patrum sententia Z quam per

totum

308쪽

IN CONC. TRIDENT.

totum christianum orbem omnibus seculis iam inde a temporibus Apostolorum, ad haec usque tempora perpetuo & quasi per manus traditu institutum, & apud omnes semper recepta, S continuata obseruatio t Te pacatum reddat traditio, . . ait magnus Basilius, Dominus ita docuit, Aposto sali praedicauerunt, Patres Obseruauerunt, confir- mam. mauerunt martyres, sufficit dicere: Sic edoctus

sum. Et diuus Athanasius de consimili re sermonem habens, ad Epictetum Corinthiorum Episco -- M. lium perhibet, hoc solummodo respondere ad tata, dicere sufficit. Quod ista non sunt catholicae Ecclesiae, neque ista Patres nostri senserui. Et ante hos sinistissimus Lugdunensis Episcopus Ire -- narus, qui fuit secundo christianae religionis secu- Lear. 1 ct Ii, lo, anno scilicet a Christi Natali dic, centesimo quinquagesimo . Si qua, inquit, disceptatio oriatur, oportet ad antiquissimas recurrere Ecclesias,

in quibus Apostoli conuersati sunt, & ab eis depresenti quantione statuere quod certu est. Quid enim si neque Apostoli scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem traditionis sequi, quem tradiderunt ij, quibus committebant Ecclesias Ex quibus profecto uerbis satis perspicue costat, Patres, quomodo dissidia optimatum,& sacrorum uirorum dissensiones e medio tollendae sint: quo iudice religionis controuersio, atq. discordiae sint dirimendar, atquc sedandae: qua ma-M in a cnina

309쪽

AD PATRES a 6 AD P ΑΤ REschina euertenda: snt domesticorum hostiu opes rquibus deniq. armis felicissime decertandum sit

cum commentitiorum dogmatum, S damnatae

sectic Theologis: nimirum, non diuinis dumtaxat testimonijs, non sacris solummodo scriptis r quippe quae ingeniosi,& turbulenti homines fa cile, quocumque placuerit, detorquere possunt, quemadmodum alias eiusmodi perfidiosos homines singulis aetatibus fecisse manifestu est sed

scriptis quidem sacris, sed diuinis quidem testi

montis; ita tamen expositis atque explicatis, ut a tot sanctissimorum sapientissimorum q. uiroruintelligentia, ut a tantarum nationum communi sensu, ut a praeiudicatis toties Patrum nostrorum sententi js, ut a perpetuo maiorum nostrorum more nulla ex partu abhorreant, aut discrepent nisi cuilibet licere. unicuique datum esse di xcrimus , maiorum instituta conuellere; spectatissimorum, ac probatissimorum hominum sententiae refragari, summa cum peietinacia suoruin dogmatum impietatem tueri ; christianam disciplinam commutare, atque dissoluere; uetustissimorum authorucleuare testimonia ; Conciliorum occum enicorum & orthodoxorum authoritatem repudiare;

perpetuum totiu, Ecclesiae consensum ero nihilo ducere; Pontificiae potestati, & uniuersae religio ni bellum indicere, fundamenta Ecclesiae labefactare, de euertere; diuina denique di humana omnia

310쪽

IN CONC. Τ RIDENT.

nia ad uotum, ad arbitrium, ad libidinem miscere, perturbare, atq. confundere. Nisi igitur haec, i & his similia, impia & execranda facinora cuipialicere dixerimus, quis ita bardus, qui adeo stupidus est, ut non intelligat, nulla ratione, nullaq. ex causa fas esse transgredi illos terminos, quos posuer ut nobis Patres nostri r Praesertim cum otia apud vanae & fetiae religionis homines, caerimonias ueterum suorum retinere, custodire paterna sacra, suorumque maiorum instituta tueri, semper sapientis fuerit. Vt omittam grauissimam &clarissimam illam diui Pauli sententia, qua Thes. salonicenses, dc reliquos christianae pietatis cultores commonuit, ut starent & tenerent,non scripta, non uolumina, no codices; sed traditiones, a Th/ga.

1nquit , quas didicerant, siue per sermonem, siue ii. per cpistolam suam . Sciebat enim diuinus ille doctor, qui raptus fuit usque ad tertium caeclum , &audiuit arcana uerba, quae non licet homini loqui, Ecclesiam Dei esse uiuum pectus Christi,scri hipturam uero quasi mortuum atramentum & idcirco longe potius credendum esse uiuo pectori, quam mortuo atramento, hoc est, maiorem si

dem esse habendam uiuenti Ecclesiae, quam per se uelut mortuis codicibus. Sciebat quoq. Christum non membranulas, non macrocolla, non chartulas, non scriptioneS, non latcrarum monu

menta : sed exempla, sed praxcpta, sed instituta, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION