Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

aues Α Da PATRE scommentitiae religionis interpretibus christiana

Respublica non egit triumphos quae lapsa morti disciplina in antiquum statum, in pristinam di gnitatem non est restituta quos potentissimos

hostes, de domesticos, & externos non Expugna uit, non prostrauit, non exterminauit V linam; Patres, de apud nos non tam raro, sed more maiorum frequenter, & assidue in communi Concilio de communi salute, ac de publicis rebus decretucstet: quandoquidem in praesentia & leuium seditiosorumque fratrum inuidia, & externorum Eostina ui de tyrannide fortassis tantopere non laborarcinus. Veru inter has tragoedias, inter haec in commoda,quae certe m ima sunt, gratias quoqa agamus maximas summo procreatori & principi omnium Deoi: quia respexit nunc tandem Israel puerum suum recordatus misericordiae suae . Ini;-stis enim tandem, uel initum quondam,nunc tandem diuini Numinis beneficio absoluere contenditis , hoc generale de summum toties interruptu Tridentinum Concilium. Summum, inquam, dc generale: quandoquidem in eo non de salute ta-lummodo sociorum, non de propellendis tantummodo hominu iniurijs, non de una tantummodo seditione sedanda, uerum etiam de fratrunostrorum, atque de propria animorum & cor porum incolumitate & salute, uerum etiam de summa rerum agendum est. Singulis cnim aetatibus,

292쪽

IN CONC. TRIDENT 1s tibus, etsi aliqua magna, & turbulenta disco diarum, & seditionum tempestate iactatam suisse Petri nauiculam inficias certe iri non possit: attamen fuera ut fateamur imbres, nimbi, procellae illae, haudquaquam fuerunt eiusmodi, ut navim cursum suum tenentem, impedirent, miserrimuut naufragium, extremam ut calamitatem mini

tarentur. Nunc autem longe plurima eidem aduersa, atque infesta sunt . etenim turbinibus,tur bulentissimisque tempestatibus, tonitruis sui minibusq. undiq. quatitur,atque agitatur christianunauigium , omniaq. uim & mortem usquequaq. intentant. Ex altera enim parte non ullorum imperitorum remigum pertinacia, caerimoniariam,

di mysteriorum prope omnium remi fracti sunt tex altera uero quibus deprauatar disciplinae fluctibus, quibus morum perditissimorum praeruptis aquarum motibus non operitur, obruiturq. ΘQuique praeterca tantarum alluvionum , Sc foeditatum sentinam exhauriat, ne unus qui dei ineuidetur. Quotquot etiam navim hanc conscederunt, ad unum omnes,stomachi fastidio laborat, nauseant, alacri & erecto animo esse nequeunt rusquequaque moerore afflicti sunt, profligati, ut perditi sese huc & illuc obiiciunt,& proste

nunt, omnia denique perturbata atque confusa

sant. Nusquam consilio, nusquam pietati, misit quam saluti locus est, nisi hic apud uos, Patres,

293쪽

AD PATRES

qui sedetis in puppi , qui clauum christiani Im

perii tenetis, qui gubernacula totius christianae . in Philin. Reipublicae tractatis. Sed quia, ut dixit eruditisi simus ille, etiam simami gubernatore1 in magnis tempestatibus nonnumquam a uectoribus admoneri solent: idcirco uos, optimi & sipientisiimi Patres, obsecro, atque obtestor , ut quae ipse qui uobiscum eadem in naui tum, itidera fluctibus , eadem tempest;rte quatior: quae, inquam,ipse de Republica, de communi salute, de religione hi seu chartis, quasi quibusdam internunciis, uobiscum acturus sum, aequi bonique faciatis: atque etiam pro uestia in Rempublica diligentia, proq. admirabili uestra sapientia & prudentia, pro u

stra quoque mansuetudine S humanitate, proq. magnitudine periculi, attente bonaq. cum ueniae audire, de considerare ne gravemina. praesertim cum me ad id sanctissimum munus obeundum sola Reipublicae charitas impulerit. Praesertim cum ipse non ad conciliandam mihi hominum gratia, sed concitatus dumtaxat studio pietatis, & ueritatis uobis hunc animi mei sensum exprimere', mea hanc de religione sententiam dicere,instituerim. Praesertim cum non multa, & innumerabilia, ut Rhetores solent,ad inanem ingenij eloquentiariae . ostentationem, sed perpauca quaedam de necessaria, ut pios hominus , & simplicis ueritatis amatores decet, atque ut huius loci, de horum temporum

294쪽

INC O NC. T RIDENT. aει porum turbuletissimorum ratio exigere uidetur, lim commemoraturus Praesertim cum non ad

imum, non ad paucos . sed ad multosaed ad untdiuersos, deque multorum atque uniuersorum in columitate, & libertate uerba facturus lim. Praedisertim denique cum non praeceptis,n5 institutis, non praescriptis, sed frat nis tantummodo plercibus & obsecrationibus ,sed christiana1tantum modo admonitione, atque hortatione uobiscum sim aetiirus ti in cuius admonitionis atque horta tionis initio hoc in primis occurrit, nimirum, ut percuncter date hi,quaeso; hanc uenia Patres ut scisciter, ut quaeram ex uobis. ἐPrimum, Qui nam estis vos Deinde, Quamobrem isto conuenistis Postremo, Quis uos misit

Haec tria dumtaxat sunt, Patres, quae a uobis hac vis νι βιηκε a

Z in caula summaim exquiram: et quidem ass Id de

quo primo quaerebatur, uidelicet, Qui nam estis uos: num aliud,quam huiusnodi responsum da re poteritis λ Nempe, quod estis proceres sacri, regale sacerdotium, gens sancta, genus electum, custodes uineae Domini, sal terrae,lux mundi, duces caecorum', pastores animarum, de eiusdem generis reliqua r Non profecto. etenim estis . At cum sitis tales , nonne par est, nonne aequum est tandem, his praesertim temporibus, munus uestru i

gnoscere, atque exequi Z Siquidem, ut Dei uir- an ut tus

295쪽

262 IA D PAT Oltus & sapientia Christus, testatur. Non potest ciuitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam,& ponunt eam Iub modio,sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Hoc, si uera fateri uolumus, laoc potis simum fuit cause, Patres, cur hoc nostro seculo effuse sint tot tenebrae, & caecae nubes christianae Reipublicae, Quia lucernae domus Domini, qua rum splendor omnibus lucere debebat, stib mo dio fuerunt: quia lampades sanctuarij magna ex parte ministrorum incuria obscura caligine te sunt: quia publicae religionis magist quia sacrorum Antistites amouerunt candelabrum Dei de loco suo, & dilexerunt, nescio quo fato, & occulto Dei iudicio, magis tenebras, quam lucc: quia uehementes quidam cupiditatum & ambitionu,

quasi uenti per fenestras templi in statista sancto-

-. Tum irrumpentes, ad unum fere omnia uerae pie- .ic talis lumina extinxerunt. Metiamur, quaeso, naec nostra tempora ex)antiquis, & conferamus, obie-cro, presentem christianae Reipublicae, dc religionis statum, atque huius temporis uiuendi morem cum priscis, de heroicis fidei de religionis nostrae temporibus. Pm dolor, nonne uincaelecta Do mini exercituum conuersa est in prauum λ nonne pro uvis labruscas protulit . numquid non uasta. in in maceria eius nonne tota direptionibus patefacta est, atque exposita numquid non uindemiant

Hieram. 2.

296쪽

IN CONC. T. RIDENT. 263miant eam omnes qui praetergrediuntur uiam uel num no uastauit eam aper de sylva, audnunor P. 19. quid singularis ferus non depastus est eam e Connuersa est,conu rsa cit, maiori ex parte omnis chri stianae disciplinae ratior immutata est uniuersa se tres totius christiana: Reipublicae facies , nisi moribus undique facta est: cuncti e recta Patrum consiletudine recessimus, ruuntque in dies in peius omnia: usqueadeo ut n m modo aegrota,sed pro

pe desperata uideatur esse christiana Respublica: neque aliud reliquum his tot incommodis remedium arbitror, Patres, nisi ut ex/quibus rebus Rempublicam maxime laborare prospicitis, iis etiam maxime medicina faciatis: nisi ut inde inflicta & imposita sunt uulnera Reipublicae, indi

dem etia medicament falutaIta promatur. Qua

obtein in hoc in primis est bonis omnibus in hoc secto consessu, omni ope &;opera elaborandum

atq. enitendum,Patres:nempe, ut lucernae domus Domini,quar tadiu tot crassis, tetrisque circum fusae dc ocultataeatenebris latuerunt, tandem aliquando in medium proferantur,inque oculis omnium collocentur, ut uere luceant omnibus, qui,

in domo sunt. Quo autem pacto lucernae istae sacrae,qui estis vos Vos enim aeternae lucis,& sum mi luminis similitudinemquamdam speciemque in terris geritis uere luccre poterunt omnibus, qui in domo sunt Ipse equidem hanc unam du-

taxat

297쪽

r6 AD PIA T R C staxat superesse rationc perspicio, hanc uiam unicam : hoc est,ut unusquisque nostrum seperatim,& omnes una diligenter memoria repetamus,idcanto oculos nostros ponamus exepla maiorum,

nimirum,quibus artibus hoc sacrum imperium, qua disciplina hanc sanctam Rempublicam fundauerunt: ijsdem enim institutis, quibus parta est & aucta, & non aliis retineri,& conseruari potest christiana Maiestas. Quid igitur Majores nostri, Patres nostri, Heroes nostri, a quibus tantum nos degenerauimus, quorum ueteres laudes nostris facinoribus obtriuimus, quibus dedecori sumus quid, inquam, illi Sanctiisimi uiri, Deoq. tam cari & acccpti homines in instituenda, atque in excolenda uinea Domini moliti sunt , quid fecerunt i non aliud quidem, nisi hoc unum, nempe', ut non quae sua erant, quaererent, sed quae Iesii Christi. Hoc erat illis unicum studiu, quomodo non hominibus, sed uni Deo placerent. Non honores, sed labores: non dominatum, sed Dominum quaeritabant. Erant tyranni animorum, non hominum.' non diuitiarum, sed ahimarum

erant Episcopi . Affluebant &ipsi certe diuitijs,

attamen uitijs omnibus carebant: meritis, non opibus: moribus, non uestibus placebant: non equos Sc canes, sed egenos & inopes alebant: notantum praeferebant sanctitatis speciem, sed uere erant ministri Christi, & dispensatores mysterio ,

298쪽

IN CONSI TRIDENT. assium Dei: sedebant quidem in Cathedra, regaliq- e. . solio , sed Deo, sed Caelitibus semper assistebant:

Errantibus ueritatis uiam, proximis suis lucis exepta monstrabant: Pascebant gregem Domini, nosemetipsos: erant uere pastores, non merccnarii: Lacte quidem & carne uescebantur, & quidem Eue 1 lanis operiebantur: at quod infirmum & aegrotuerat, curabant, quodque crat confractaam, abiectum, & semiuiuum, alligabant, excitabant, reducebant- Oves Domini non erant in montibus errantes, grex Christi in tuto locatus erat, optimorum custodum praesidio munitus . Erant non modo successores in regno Christi, uerum etiam amatores, imitatores, dc aemulatores christiana pietatis denique minithrabant, non imperitabat. Hinc factiun est, ut ipse quoquc summus praefectus orbis Romanus Pontifex, servus sermorum Dei diceretur. His artibus, his moribus,his institutis, maiores nostri tot urbes, tot prouincias, tot regna, totum denique terrarum orbem christiano imperio subiecerunt: ita, ut Roma, qucmadmodum ait Leo Pontifex, latius praesideret potestate Leo Pon ex iis

. . t 1 - .

diuina, quam dominatione terrena: & minu S cl-

set quod illi bellicus labor subdidit, quam quod

pax christiana subegit. Scd, O miserrimam nostrorum temporum conditionem, ubi nunc est tantu imperium α' Nonne ex tribus illis aurcis sertis, ex tribus illis summis omnium gentiu de Ru-

299쪽

gum coronis, duae e capitibus nostris in terram ceciderunt, & comminutae sunt: di tertia, heu, nonne undique nutat Z Vix,uix hic minimus Europae angulus ex omni Asia & Aphrica deturbatis, atque expulsis nobis retustus est, uix in his Europae angustijs nos reliquiae inimicorum nostrorum tuti sumus, ita ut de christiana Republica ue

re dici possit: Quomodo sedet sola ciuitas plena populo, facta est quasi uidua domina gentium, princeps prouinciaru facta est sub tributo Quo

modo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion, proiecit de caelo in terram inclytam Israel, & non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui λ Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarij in capite omnium platearum

Tantorum autem malorum, tantarum miseriaru,

tam magna mutationis,dicite quaeso Patres,quidna aliud causae fuit, nisi quia nos aliter gessimus Rempublicam, atque a maioribus nostris institutam accepimust nisi quia defleximus quam maxime de spacio, curriculoque paternarum artium Necessum erat sane, ut haec tempoi u inclinationes in Rempublicam incumberent, ut eadem his

in conuersionibus rerum uersaretur, has ut calamitalcs acciperet, his ut miserijs, his ut aerumnis premeretur, ut haec denique tot maxima incommoda , & detrimenta eidem euenirent, immuta, tis

300쪽

IN CONC. Τ RIDENT. 26 tis omnino moribus, immutata penitus disciplina maiorum. Staret utiq. adhuc integrum & incolume christianum imperium, sit sanctissimae illae uerae pietatis artes, si praestantissima illa uerae religionis studia, quibus pundatum fuit, & stabilitum, nec non tam longe lateque propagatum, non essent intermissa, atque reiecta. Nunc autem euersis omnino moribus , sublataq. prorsus apud quamplurimos uera religione: quid miru, sit Christianus orbis usquequaque tot corruptelarum il

lecebris irretitus, de pristino illo amplissimo gradu deiectus est' si maiori ex parte corruit' si quod reliquum est rimas agit Quapropter si saluam de

incolumen christianam Rempublica cupitis, Patres , molimini, satagite, constituite,sancite nuc: nunc enim tempus est, ut aliquando tandem reddantur quae sunt Caesaris Caesari, & quae sunt Dei Deo . Instate, insistite, opportune, importune, ut deprauata corrigantur, ut populus claristianus tandem se ad meliorem frugem recipiat,ut tandesentiat se esse populum Dei, & uocatum, ut ait diuus Paulus, non in immunditiam, sed insan- 1. N F. .ctificationem. Agnoscat praeterea unusquis'. suueertum ac propriu munus, ad quod uocatus est: pastores pastorum officio fungantur, oues oui u. Illud autem quammaxime animaduertite, PatreS, nempe, ut piae illae actiones, ut salutaria illa facinora, & recte facta, sine quibus omnis noli raper-

Ll 1 suasio,

SEARCH

MENU NAVIGATION