장음표시 사용
181쪽
-δμών a . Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoctior, audacior, incO-gitantiorque, hoc pluris fit etiam apud torquatos istos principes. Atqui medi
a b Id est : Medicam Vir multis aequisalens citas. Est autem versus Homericus, sumptus ex Iliados. quem Plato tum alibi, tum in Symposi0 citat. L.
182쪽
bus eXercetur , nihil aliud est quam assentationis partiCula, non minUS PIO- secto quam rhetorica. Secundum hos proXimus datur locus leguleiis: Et haud siuio, an primuS , quorum professionem , ne quid ipsa pronunciem, b) V lut asininam philosophi magno consensu
ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maXima minimaque nego
tia transiguntur. His latifundia crescunt, cum Theologus interim excussis totius divinitatis scriniis , lupinum arrodit,
b) Μemini tamen me audivisse a iureconsultis non infimi subsellii ut sibi videhantur, dum publice disputatum erat Basileae a quodam Baculario Theo-ιogiae, utrum parva logicalia essent utilia, dumque Glareani mei equus , cui insidebat, taedio ex tali disputatione affectus aulam enim Collegii magni eques Glareanus inscenderat) foedissimc cacarat, neminem bonum persemimque iureconsul tum fore, nisi qui sophisticam calleret ad unguem.
Quid ergo dicent Philosophastri 3 Anno 1JIs Ad Q.
185쪽
Eum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae majorem habent cum Stultitia affinitatem , ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere solamque naturam ducem sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis c pomeria transsilire ve-
ceb Id est: Terminos. Ροmerium id spatium tam intra quani eXtra murum dicebestur, quod intra omni
186쪽
Iaa MΩ ΑΣ - limus. Odit natura sucos, multoque selicius provenit , quod nulla sit arte
violatum. Agedum, annon VidetiS eX unoquoque reliquorum animantium genere ea
felicissime degere , quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae, ducuntur 7 Quid apibus aut felicius, aut mirabilius 3 At his ne corporis quidem omnes sensius adsunt. Quid simile in extruendis aedificiis reperiat architectura Τ Quis unquam Philosophus similem instituit rempublicam ΤRursum equus quoniam humanis sensibus affinis est, & in hominum contubernium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui
aedificio, eXtra autem omni cultu vacuum relinquebatur. Livius lib. I. Aggere N fessi V muro circumdat urbem, pomerium profert. I.
187쪽
non raro, dum vinci pudet in certaminibus, ducit ilia, & in bellis dum ambit triumphum, confoditur, sinaulque cumsessore terram ore momordit. Ut ne commemorem interim d lupata frena , aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas , fustes , Vincula , selibrem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, cui se ultro addiXit, dum fortes Viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet e ). Quanto optabilior muscarum & avicularum vita eX tempore soloque naturae sensu degentium, modo per
hominum insidias liceat. Quae si quando
d) Lupata frena dicuntur asperrima ad dominandos equos praeferoces. Virgilius in Georgicis. Et duris parere lupulis. Dicta sunt a luporum dentibus, qui sunt inaequales , Ω ob id morsus hujus animantis magis est noYius. L. e) Apologus est apud Horatium de equo, qui dum conatur cervum e communibus pascuis depellere, sorem tergo, frenum ore recepit. L.
188쪽
12 M n P I Α Σcaveis inclusae, assuescant humanas so Dare linguas, mirum quam a natiVo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quid natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde nunquam satis laudarim , gallum illum Pythagoram f , qui cum unus omnia fuisset, philosophus, Vir, mulier, reX,
priVatuS, pisciS, equUS, rana , Opinor etiam spongia g , tamen nullum antimal judicavit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia, naturae finia
f) Lucianus facit Μycillum eum gallo suo loquentem, qlui se Pythagoram esse diceret. Exstat libellus ab Erasmo latinitate donatus. L. g) Sunt enim qui spongiam animal esse putent, Inteliatur Aristoteles lib. s. de natura animalium, qui spongiarum tria ponit genera. Num alia, inquit rarae , aliae spissis , alia quin AchilD- Uocant. Miscuntur omnes ad littω, aut ad saxa, nutriunturque isto. Sensum quoque illis inesse creditur, propterea quod ad evulsoris accessum contrahuntur.
Plinius plane credit spongias esse animalia. I.
189쪽
E r K Ω M I O N. 12 hus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur. Rursum inter homines, idiotas multis partibus anteponit doctis ac magnis,& Gryllus ille non paulo plus sapuit, quam πολυμητις οδυσσε υς h), qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris objici cassibus. Ab his mihi non dissentire videtur HomerUS, NUgarum pater, qui cum mortales omneis
subinde δειλους και- i appetilat , tum Ulyssem illum suum sapientis eXemplar, sepenumero k -ocat, Ρaridem nusquam , nec AjaCem, nec Achillem. Quamobrem id tandem 3Nisi quod ille vafer & artifex nihil non
h) Id est: Multi consili Ut ses. Sic enim frequenter Homerus eum VOVat. L.
190쪽
Palladis consilio agebat , nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam longissime recedens J Ut igitur inter mortales , ii longissime absunt a felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti , quod homines nati cum sint,
tamen obliti conditionis suae, Deorum immortalium vitam affectant, & gigantum eXemplo, disciplinarum machinis, naturae bellum inserunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad brutorum ingenium stultitiamque quam pro-Xime accedunt, neque quicquam ultra hominem moliuntur. Age eXperiamurnum hoc quoque non Stoicis enthymematis , sed crasso quopiam eXemplo queamus ostendere. Ac per Deos in mortales , est ne quicquam felicius isto hominum genere , UOS Vulgo moriO-