Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

nes, stultos, fatuos, ac l bliteos ap

pellant , pulcherrimis, ut equidem Opinor , cognominibus 7 Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam , sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant mortis metu, non mediocri, per JOVem, malo. Vacant conscientiae carnificina. non terrutantur Manium fabulamentis. non eX- pavescunt spectris ac lemuribus , non torquentur metu impendentium malorum , non spe futurorum bonorum diastenduntur. In summa non dilaceran tur millibus curarum, quibus haec vita obnoXia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non invident,

l) Hoe verbo delectatus est Octavius Augustus. Bliton Griece hetam sonat ea herba, qu0niam insipida est ad diluta, fatua vocatur apud Μartialem : Ut sapiant futuae fabrorum prandiu beta , O quum s pe quas Una piperque petet. I.

192쪽

128 Mn ΑΣ non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium insipientiam, accesserint, ne peccant quidem autoribus theologis. Hic mihi jam eXpendas velim, stultissime sapiens, quot undique solicitudinibus noctes diesque discrutietur animuS tuus , congeraS in Unum acerVum universia Vitae tuae incommoda,

atque ita demum intelliges , quantis malis meos fatuos subduXerim. Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo gaudent, ludunt , cantillant, rident,

que sese verterint, Voluptatem, jocum, lusum , risumque adserunt , velut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut humanae vitae tristitiam eXhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios Variussit affectus, hos Omnes eX aequo tanquam suos

195쪽

fUOS agnoscant, eXpetant , pascant , foveant , complectantur , succurrant , si quid acciderit: impune permittant, qui quid vel dixerint, vel secerint. Adeoque nemo, illis nocere cupit , ut serae quoque beluae ab illorum injuria tela perent , sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri Diis praecipue mihi, ideoque non injuria hunc honorem omnes illis habent.

Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine

196쪽

IIo M n A Σhis neque prandere, nec ingredi, nec omnino vel horam durare possit. Neque vero paulo intervallo hos bliteos suis illis tetricis Sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem anteponant, neCobscurum arbitror nec mirum videri

debet, cum Sapientes illi nil nisi triste soleant adferre Principibus, suaque doctrina freti, non vereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere Vero.

Moriones autem id praestent, quod unum undecunque principes modis omnibus aucupantur, jocos, risus , CachinnOS,

delitias. Jam accipite & hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simplices ac veridici sunt. Quid autem veritate laudatius 3 Quanquam enim Alcibiadeum apud Platonem ProVese

197쪽

ΕΓΚΩΜΙΟ N. I 3Ibi iam , veritatem vino pueritiaeque tribuit , tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, vel Euripide teste, cujus exstat illud celebre de nobis dictum, μωξα μωρος λήγει. Fatuus quicquid habet in pectore , id & vultu prae se fieri , Ω oratione promit. At sapientuna sunt duae illae linguae , ut idem meminit Euripides , quarum altera Verum dicunt, altera , quae pro tempore judicarint oportuna. Horum est nigrum in candida vertere , Ω eodem eX ore

frigidum pariter & calidum emare m),

m) Allusit ad apologum Aniani fabulatoris, hujusa modi : Satyrus quidam, eum hyberno gelu vehe menter saeviente, a rustico quopiam in hospitium inductus esset, videns hominem instare in manus ori admotas, rogavit elix ita faceret, is respondit, ut manus frigidas anhelitus tepore calefaceret. Deinde mensa apposita , cum in pultem ferventem tursum inflaret , admiratus Satyrus , sciscitatus est, cur id faceret, uti pultem, inquit, refrige-

198쪽

132 MΩPI ΑΣ longeque aliud conditum habere in psctore, aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate, tamen hoc nomine Principes mihi videntur infelicissimi, quod

deeit, a quo Verum audiant, & assentatores pro amiciS habere coguntur. Sed abhorrent a Vero Ρrincipum aureS,

dixerit aliquis & hac ipsa de causa, sapientes istos fugitant, quod Vereantur ne quis forte liberior existat, qui vera magis, quam jucunda loqui audeat. Ita quidem res habet, invisia Regibus veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in f

tuis meis usu Venit, ut non Vera modo, Verum etiam aperta convitia cum Voluptate audiantur, adeo ut idem dia

rem. Tum Satyrus surgens quid audio, inquit,

ερανεις, id est : Tune ex eodem ore calidtim Nirigidum educis ' Non mihi cum talibus habendum commercium es , idque dicens abiit. L.

SEARCH

MENU NAVIGATION