장음표시 사용
173쪽
utrum satius ducant hujusmodi stultitia vitam plane mellitam eXigere , an tr hem, ut ajunt, suspendio quaerere UA. Porro quod haec vulgo putantur infamiae obnoxia , istud nihil ad stultos meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut si quid sentiunt, facile negligunt Si saxum in caput incidat, id vere malum sit. Caeterum pudor , infamia ,
probrum, maledicta , tantum adserunt ΠOXT, quantum sentiuntur. Si sensus
absit, ne mala quidem sunt. Quid lἴrdit , si totus populus in te sibilet, modo tute tibi plaudas 3 Atque ut id liceat, sola Stultitia praestat. Sed mihi videor audire reclamantes Philosophos. Atqui hoc ipsum est,
u Proverbium de summa desperatione, aut de negotio intolerabili : nam solent insani quidam ad laqueos confugere. L.
174쪽
o Μ Ω P Ι Α Σinquiunt, miserum , Stultitia teneri errare, falli, ignorare. Imo hoc est,
hominem esse. Porro miserum cur VO-cent , non Video , quandoquidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, ea est communis omnium sors. Nihil a tem miserum, quod in suo genere Colmstat, nisi forte quis hominem deplorandum eXistimet , qui neque volare possit cum avibus, neque quaterniS ingredi pedibus cum reliquo pecudum
genere, neque cornibus sit Obarmatus, quemadmodum tauri. Verum is eadem
opera, equum etiam bellissimum infelicem Vocabit, quod neque grammatucam didicerit, neque placentis vescatur: taurum miserum, quod ad palaestricam sit inutilis. Igitur ut equus imperitus grammaticae, miser non est, ita nec homo
175쪽
nullus , infeliX , propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent logodaedali XJ. Est, inquiunt , homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum adminiculis id. quod natura diminutum est, ingenio penset. Quasi vero ullam veri
faciem habeat, naturam , quae in culicibus , atque adeo in herbis ac flosculis tam solicite vigilaverit , in uno homine dormitasse , ut disciplinis opus esset, quas cy) Theutus ille humano generi
x) Daedalon Graeci vocant ingeniosum. Unde Dadasti Circe. Unde argutos disputatores λογοδαιδαλους appellat, quod arte torqueant syllogismos. L. γ) De hoc et heuto Socrates, apud Platonem in Phaedro, ita loquitur : Audivi equidem, circa Nam cratim Aranti, pr scortim quendam fuisse Deorum , cui dicata si avis , quam Ibim socunt: Dimoni autem reis nomen Pheuth , hunc primum numerum, geometriam, astronomiamque invenufe, praeterea Iu- fetu talorum, olearum, literasque. Erat tunc toti m Eudipti Rex Thamm, cis in amplis itan eminenti
176쪽
IIς M n P I A Tinsensus genius, in summana perniciemeXcogitaVit, adeo non utiles ad feliciatatem, ut illi quoque ipsi ossiciant, ad
quod proprie repertae dicuntur, ut et ganter arguit apud Ρlatonem, Rex ille prudentissimus de litterarum invento Z . Igitur disciplinae cum reliquis humanae vitae pestibus irrepserunt, iiSdem autOTibus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur , puta daemonibus, quibus hinc
Imaque civitate , quin Graeci AH tiis Thebis N Deum ipsum Ammonem Vocant. Ad hunc Thouibtrofectus, artes demonistravit fum , dixitque eus dia tribui AEgγptiis caeteris oportere. In hune fere mO- dum Plato. Unde cum idem daemon , qui talorum& tesserarum ludorum pestiferorum inventor fuit, humanas has scientias commentus est, constat, harzΠ0n minus graviter quam jocose dicta esse. L. z) Locus est apud Platonem , quem modo citavimUS. ReX enim rogabat Pheath ad quid conducerent ii ter in quibus scribitur. Respondit, Ualere ad memoriae sub dium. At illa demonstra init literras incere memoriae, dum homines his freti, non inscriberenton o qua audissent, sed chorto. L.
177쪽
E Γ Κ Ω Μ I O N. III nomen etiam inventum, quasi δαηριονας,
hoc est , scientes appelles. Siquidem simpleX illa aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu , instinctuque vivebat. Quorsum enim
OpUS erat grammatica, cum eadem esset
omnibus lingua , nec aliud sermone petebatur , nisi ut alius alium intelligeret Τ Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sententiarum dimicatio 7 Quis rhetoricae locu8, Cum nullus alteri negotium facesteret Τ Quorsum requireretur legum prudentia, cum abessent mali mores, eX quibus haud dubie bonae leges prognatae sunt 7 Porro religiosiores erant, quam ut impia
curiositate arcana naturae, siderum mensura8, motus, effectus, abditas rerum
causas scrutarentur, nefas esse rati, si
178쪽
II 8 M Ω P Ι Α Σhomo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur. Jam quid extra coelum es et, inquirendi dementia ne in mentem quidem veniebat At labente paulatim aet tis aureL puritate, primum a maliS, ut dixi, geniis inventae sunt artes , sed paucae, atque hae quidem a pauciS receptae. Postea seXcentas addidit Chaldaeorum superstitio, & Graecorum otiosa levitas, meraS ingeniorum Cru Ces, adeo ut Vel una grammatica abunde fatis sit ad perpetuam vitae carnificinam.
Quanquam inter has ipsas disciplinas, hae potissimum in pretio sunt, quae
ad sensum communem, hoc est, ad stultitiam , quam proXime aCCedunt.
Esuriunt Theologi , frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Diale