Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Ε r K Ω Μ I O N. Iosvelit, aut quis eXercitus talem optet ducem 3 imo quae mulier id genus maritum, quis convivator ejusmodi convivam, quis servus talibus moribus dominum vel Optet , vel serat 7 Quis autem non malit vel unum quemvis de media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis vel imperare, possit Vel parere, qui sui similibus placeat, sed quamplurimis, qui comis sit in uXorem, jucundus amicis, bellus Conviva , convictor facilis , postrem o qui nihil humani a se alienum putet 3 Sed me quidem jamdudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio. Agedum, si quis velut e sublimi specula circunspiciat, ita ut Jovem poetae

facere praedicant, quot calamitatibus hominum vita sit OhnOXia, quam misera,

162쪽

quam sordida nativitas, quam laboriosa educatio, quot injuriis exposita pueritia, quot sudoribus adacta juventu S, quam

gravis senectus, quam dura mortiS necessitas, quot morborum agmina infestent, quot immineant casus, quot ingruant incommoda, quam nihil usquam non plurimo felle tinctum, ut ne Commemorem ista, quae homini ab homine timseruntur mala, quod genuS sunt, paupertaS , carcer, infamia, pudor , tormenta, insidiae, proditio, ConVitia, lites, fraudes. Sed ego jam plane τον αμμον αναμετοειν l aggredior. Porro quibus admissis ista commeruerint ho-

lo Id est: Arenam percensere , sive commetiri. Proverbium est de re impossibili. Simile illi Theocriti , in charilibas : α - ναρ o επ'αονι κυματα, μετρειν , id est: Metiri milis isthoe est in littore fucisu, quod eleganter & Maro eX- pressit lib. a. Georg. L.

163쪽

mine8 , aut quis Deus iratus eos in has miserias nasci coegerit, noni est mihi fas in praesentit proloqui. Verum ista qui secum perpendat, nonne m) Milesiarum virginum probabit eXemplum etiam si miserandum 3 At quinam potissimum 11bi vitae taedio fatum accersi vere 3 Nonne sapientiae confines 3 Inter quos, ut interim n) Diogenes, Xenocrates, Catones, Cassios, ac Br tos sileam , o ) Chiron ille cum immortalem esse liceret, ultro mortem

m) Μilesias virgines mirus quidam amor spontaneae mortis quondam invaserat , ut refert Aulus Gellius. L. n) Hi omnes sibi mortem accerssivere. De Diogene& Xenocrate prodidit Laertius. De Bruto , Cassio, Ω Catone . Plutarchus. L.

co) Ab hoc edoctus fuit Achilles , cui cum ob justitiam Dii permitterent, ut perpetuo ViVeret, maluit mori, quod offenderetur taedio rerum semper eodem tenore recurrentium. Ita LuQianus , oriκζικοιs. 26. L.

164쪽

praeoptavit. Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim sapiant homines

nempe altero luto, altero figulo Prometheo opuS fore. Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam , non la unquam per oblivionem malorum , aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis voluptatibus aspergens, ita tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relii quere , CUm eXacto Ρarcarum stamine, ipsa jamdudum eos relinquit Vita, quoque minus sit caulae, cur in Vita manere debeant, hoc magis juvet ViVere, tantum abest, ut ullo vitae taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod

passim Nestorea senecta senes videtis, quibus jam ne species quidem hominis superest, balbos , deliros, edentulOS,

167쪽

p) p viae,,Φας. Id est: Sordentes, sive ualidos: κυφue id est: ineumos: ρυM . , id est: ruginos: Moenντας, id est : glubros, sive camos, hoc est , nullos habemtes pilas: νώδους, id est: edentulos: --, id est: carentes mentula. His epithetis Carion servus des oribit senes, in Pluto Aristophonis. L.

168쪽

tingat CanOS , alius apposititia coma calvitium dissimulet, alius dentibus ut tur mutuo fortassis a se quopiam sumptis, hic in puellam aliquam misere de- pereat , & amatoriis ineptiis quemvis etiam superet adolescentulum. Nam ut capulares jam, ineraque cr) silicernia, teneram aliquam juvenculam ducantuXOrem, eamque & indotatam, & aliis usui futuram, id adeo frequens, ut propemodum & laudi detur. Sed multo etiam suavius , si quis animadvertat

q) Νεανιας Juvenis inde νεανι ιν , id est: fuseniliter

agere, quod Horatius dixit juvenari. L. cr) Terentius, in Adelphis', senem silicernium vocat, vel quod incurvus cernat silices , vel quod mox silentibus umbris cernendus sit : unde Graecis senex

γε dicitur χασα το εις νην Οραν, id est : a terraminisspiciendo, Vel πασαι του της ο ης εραν, id est: a te

ram amando, quod propinqui morti, iam de sepultura solliciti sint. Capulares item vocat decrepitos , quasi iam capulo proximos. capulus est lacu

tus cadaverum. L.

169쪽

E P Κ Μ Ι Ο N. Ioanus, longo jam senio mortuas, adeoque cadaVerosas, ut ab inseris redisse videri possint, tamen illud semper in ore habere, φως αγαθον, adhu C Catullire , atque , ut Graeci dicere solent, s) καπρουν & magna mercede conductum aliquem Phaonem inducere, fucis assidue vultum oblinere; nusquam a speculo discedere, infimae pubis silvana Vellere, Vietas ac putres Ostentare mAmmas, tremuloque gannitu languentem sollicitare cupidinem, potitare, misceri puellarum choris , litterulas amatorias scribere. Ridentur haec ab omnibus, tanquam uti sunt, stultissima: at ipsae sibi placent, & in summis interim Veria

s) Id est: Libidinari, ab hircis deducto verbo. Est autem Graecis in proVerbio , ω ακe σα, id est: anus hircisans , ut Erasmus copiosius docet, in suis Chialudibus. L.

170쪽

ΤΙa ' Ω P Ι Α Σfantur delitiis, totasque sese melle perungunt t , meo videlicet beneficio felices. Porro quibus thaec deridicula videntur, illud secum eXpendant velim,

utrum

t) Graecum proverbium est , in eos qui se totos immergunt delitiis , ut mellei si1nt undique. Refertur hoc, eXplicaturque, in Erasmi Chi libau. A

SEARCH

MENU NAVIGATION