Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

E T K s3 Μ Ι Ο Η 9 quis histrionibus in scena fabulam agentibus personas detrahere conetur, RCspectatoribus veras nativasque facies Ostendere , nonne is fabulam omnem perverterit, dignusque habeatur, quem Omnes e theatro velut lymphatum b saxis ejiciant 7 Exorietur autem repente nova rerum species, ut qui modo mulier, nunc vir: qui modo juvenis, imoX

seneX qui paulo ante Rex, subito Dama c ) : qui modo DeuS, repente

homunculus appareat. Verum eum errorem tollere , est fabulam omnem

perturbare. Illud ipsum figmentum n fucus est, quod spectatorum oculos de

b) Id est: Furiosum & larvatum, quem GI Eci φοληοον Vocant. L. c) Η0ratius aliquoties Damam vocat obscurum Rignobilem, Ut ne texam Ἐptirco Dami latuue 8 Persius item, Syt. s. Hic Dama est non tres s urofo, V ipsa S lippus, Et tu tenui furrugine mendax. L.

152쪽

98 ΜΩ ΙΑΣtinet. Porro mortalium vita omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam , in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque partes , donec choragus educat e proscenio 7 Qui saepe

tamen eundem diverso cultu prodire jubet, ut qui modo regem purpuratum egerat, nunC servulum pannosum gerat.

Ad umbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic si mihi si

Piens aliquis coelo delapsus d) subito

eXOriatur , clamitetque hunc quem omnes ut Deum ac dominum suspiciunt, nec hominem esse, quod pecudum ritu ducatur affectibus, servum esse infimum,

d) Antiquitus, qui ignota origine repente inter moria tales apparuissent, virtute admirandi, eos de coelo delapsos ac coeli filios vulgo dicebant , quemadmodum duos Catones illos, censorium & Uticensem. - .

155쪽

E P K n Μ I o M 99 quod tam multis , tamque foedis dominis sponte serviat. Rursum alium , qui parentem eXtinctum luget, ridere jubeat, quod jam demum ille vivere coeperit, cum alioqui vita haec nihil aliud sit quam morS quaedam. Porro alium stemmatis gloriantem, ignobilem ac nothum appellet, quod a virtute longe absit, quae

156쪽

IOo ΜΩPI A Σsola nobilitatis sit fons, adque eundem modum de caeteris omnibuS loquatur,

quaeso quid is aliud egerit, nisi ut demens ac furiosus omnibus esse videatur ZUt nihil est stultius praepostera sapientia, ita perversa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui

sese non accommodet rebuS praesentibus,

foroque nolit uti e ), nec saltem legis

illius convivialis meminerit , η πιΘι, ζ

α Θι f) , postuletque ut fabula jam

ce Proverbium est ex Phormione Terentiana: Foro dicuntur Titi, qui sese accommodant loco & tempori. Sumptum a negotiatoribus qui merces vendunt, non ut destinarant, domi sed ut deprehenderint fori statum, qui varius est. Est diligentius explicatum in Chiliadibus Ernismi. L. f) Id est: Aut bibe , aut abi. Veteres in conviviis sortiebantur Reges, qui cuique cyaethorum modum praescriberent. Ponebantur & leges jucoste, quarum haec una est , quae in proverbium abiit, quo significabant, aut Ohserviendum moribus eorUm, inter quos agis. aut discedendum. Sic Cato discessat e Floralibus. quod vultus severitatem OI-tare non posset. L.

157쪽

non sit fabula. Contra , Vere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere velle, cumque universa hominum multitudine vel connivere libenter, vel comiter errare. At illud

ipsum , inquiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim hoc este, vitae fabulam

agere.

Caeterum illud, o Dii immortales, eloquar ne , an sileam 3 Cur autem sileam, cum sit vero verius 7 Sed praestiterit sortassis in re tanta, Musas eXHelicone accersere, quas poetae saepius ob meras nugas advocare solent. Adeste igitur paulisper, Jovis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam, ac felicitatis, ut ipsi vocant, arcem, Aditum esse cuiquam, nisi STULTITIA duce.

158쪽

Ioa Mn P IΑΣJam primum illud in consessio est, assi ctus omnes ad Stultitiam pertinere. Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt, quod illum affectus, hunc ratio temperat. Eoque Stoici perturbationes Omnes ceu morbos a sapiente semovent , verum affectus isti non solum paedagogorum Vice funguntur ad sapientiae portum properantibuS, verum etiam in omni virtutis functione, ceu calcaria stimulique quidam adesse solent, velut ad bene agendum eXhO tatores. Quanquam hic fortiter reclamat bis stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapienti. Verum

cum id facit, jam ne hominem quidem relinquit , sed novum potius Deum

quendam , qui nusquam nec extitit unquam , nec eXtabit: imo ut

159쪽

simulacrum constituit, stupidum, & ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque rivalem ament licet, cum

que eo vel in civitate Platonis, vel si malint in idearum regione g , vel in Tantaliis inhabitent hortis h). Quis

enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit assectibus , nec amore, nec misericordia magis CommΟVeatur,

quam si dura silex, aut stet Marpesia

g) Plato formas quasdam ponit, a materia separata , in mente divina, quas irrisit Aristoteles. Allusit autem ad regiones fabulosas, lunae, solis, nubium, Ventorum , de quibus multa Lucianus in veris narrationibus. L. ch) Ρroverbium est Graecis, cum significant aliquid nusquam esse , quod putent fabulas esse, quae Poetae de miseris referunt. L.

160쪽

cautes i , quem nihil fugiat, qui nu

hil erret , sed ceu Lynceus quispiana nihil non perspiciat, nihil non ad amus- sun perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso sit contentus, soluS dives, solus sanus , solus Rex , solus liber, breviter omnia solus , sed suo solius judicio , qui nullum moretur amiCum, ipse amicus nemini , qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum cli), qui quicquid in omni Vita geritur, V Isit insanum damnet, rideatque 7 Atqui hujusmodi animal est absolutus ille fa-piens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas istiusmodi magistratum sibi

i) Eleganter intexuit carmen Maronis e seXto aeneidias de Didone. L. h) Η0e proverbio extremum contemptum significamus. Iuvenalis de Democrito Sat. IO. ει- f tunae ipsae minaci mandaret laqueum, mediumque obtenderet unguem. L.

SEARCH

MENU NAVIGATION