장음표시 사용
283쪽
E T Κ Ω M Ι o N. 189 nihil arbitratur felicius , quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic obeXiguum, idque incertum lucellum , per
omnia maria volitat , undis ac ventis vitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere , quam tutum Otium eXigere domi.
Sunt qui captandis orbis senibus, putant quam commodissime ad opes perveniri. Neque desunt , qui idem malint
284쪽
I9O M Ω P I A Σdeamandis ci beatis aniculis aucupari Quorum utrique tum demum egregiam de se voluptatem Diis spectatoribus prae-hent , cum ab iis ipsis , quOS captant,
arte deluduntur li ). Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent l , idque sordidissi
i) Beatas vocat divites. Iuvenalis, Optima nimi ne via processus, vetulae vesca beatae. L. h ) Id Horatius narrat de Nasica & Corane. Lucia
nus item de nonnulliS εν νεκρικοις. L.
l) Sordidum vocat illiberale & magno animo indugnum. Porro in bonorum ordine, etiam juxta Peripateticos nihil vilius pecunia , quam solam captant negotiatores. Nec Cicero probat hoc negotiatorum genus, qui hic coemunt ut alibi carius vendant. Et paucissimi sunt , imo nulli, opinor, qui sine fraude ditescant. Et tamen hi soli habentur in pretio, cum in sententiis Theο- Iogorum plane damnata sit negotiatio, si1 Gregorio credimus , nam hic citatur in sententiis, nec mirinus si Chrysostomo , Augustino x Cassiodoro credimus , nam hi citantur in decretis dist. 88. quorum sanctissimis scriptis, nescio quis frater, mercatoribus assentari volens, Paleas praeposuit. A
285쪽
nais rationibus, qui cum passim mentiantur, pejerent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi in ), qui mirentur istos, acoenerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum pom
tiuncula redeat. Alibi videas Ρythagoricos n quosdam, quibus usqueadeo
omnia videntur esse communia, ut qui
gustinus etiam palam dicit, in libro de poenitentis, mercatores & milites paenitentiam agere non posse. L. m) Non taxat religiosos , sed adulatores , cuiusmodi sunt in hoc genere non parum multi, qui concionantur ad quaestum & nullos saepius aut honorificentius appellant, quam mercatoreS, quos vocant Venerabili mereadanti, quod hi dent largius. L.
n) Jocatur in furaces, quia Pythagoras dixit: υν
esse communia. Id dogma sequi videntur, cum ab omnibus, velut ab amicis accipiunt. L.
286쪽
I92 MnPI A Σquid usquam incustoditum nacti fuerint,' id velut haereditate obvenerit , aequo animo tollanti Sunt qui votis tantum
divites sunt o , & jacunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putanti Νonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter esuriunt Hic festinat quicquid habet profundere , ille per fas nefasque congeriti Hic candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites nunquam finiendas agitat, &hinc atque hinc certatim contendunt,
ut prorogatorem judicem , & collusorem p ditent advocatum. Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam
ob Ut apud Lucianum , in Navi. L. p) Colludit, qui nocet parti, quam videtur tueri,& adjuvat quam videtur oppugnare, quod jure- consulti vocant praevaricationem. L.
289쪽
molitur. Est qui Hierosolymam , Romam aut divum Jacobum adeat. ubi nihil est illi negotii, domi relictis
cum uXOre liberis. In summa si mort lium innumerabiles tumultus, e Luna, quemadmodum Menippus olim q , despicias, putes te muscarum, aut cuin
cq Extat, ut dixi, dialogus Ioaromeninus in quo Μenippus in Luna sedens contemplatur mort lium vitam. L.
290쪽
licum videre turbam inter se rixantium, bellantium , insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi potest , quos motuS , quaS tragoedias ciat tantulum animalculum, tamque mOX periturum. Nam aliquoties vel levis belli, seu pestilentiae procella , multa simul millia rapit ac dissipat. Sed ipsa stultissima stim , planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritas , si pergam popularium
stultitiarum, & infamarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter mortales tenent, &aureum illum ramum r , ut 3junt,
r) Allusit ad ramum, quem duce Sibylla , reperit aeneas apud Virgilium, ad inferos descensurus . hunc interpretatur sapientiam. L.
