Hieronymi Hastæi ... Commentarij in L. Diffamari C. de ingen. & manum. L. Si contendat ff. de fideiuss. L. Aurelius §. centum ff. de liber. legat. L. Vt nemo inuitus agere, vel accus. tene. C. eod. tit. Siue De quatuor primis iuris emendatiui princip

발행: 1617년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8 Σ Hieronymi Has i

tura exciperet, & se defenderet I alia, ex quo praeuentus est in monitorio , & iuxta secundam opinionem Clerus habetur pro actores & cogis tur agere e peto ab aduersarijs, exceptiones,quibus usex esset Uerus in prima via contra domi anum Castri,nonne penitus sunt eaedem cu actionibus sile it bus,quibus utitur in secunda via,

dum habetur pro actores Vtique,nam quicquid Clerus affert dum habetur pro actore, idem anserret, si haberetur pro reo. Si enim Clerus -eisset in iudicium dominum Castri; conque

stus esset de iniustitia , qus sibi fit ab eo, dum

dextruuntur praedia Ecclesiae, & lapides Eccle-sae venduntur nulla soluta parte mercedis ipsi Ecclesiae, siue Clericis,& pelijsset ut iudex condemnaret dominum Castri iuxta quantitatem

damni passi ab eo: haec dubioprocul fuisset actio

Clericorum . E contra si Clerus reus est, ut iuxta opinionem Aristotelis dici debet,oportet,vido minus Castri accuset eum , sicut reuera conqueritur, &accusat de iniustitia, quod Clerus turbet, & inquietet suam assertam immemora bilem possessionem fodiendi,& vendendi dictos lapides in suam utilitatem . Quam e certionem , seu defensionem asseret Clerus con tria istas qui rimonias nullam certe aliam,quam eam,quam attulit, dum finximus ipsum agere. Excipiet igitur & dicet, non turbare legitimam

92쪽

Commentari j 83

possessionem, nec se iniuste agere, quia Clerus est dominus praediorum,& dum conseruat suam veram,& iustissimam possessionem, non Osseniadit dominum Castri, sed ipse Clerus offenditura domino Castri turbante dominium directum Ecclesiae,& vendente lapides Ecclesiae, nulla soluta portione Ecclesis. Ecce apertissime,quod in tali casu exceptiones,& defensiones sunt idepenitus cum actionibus,& nihil refert, siue u centur exceptiones, siue actiones, & proprijssime utroque modo appellantur. Cum igitur casus it. nostrarum si contendat, & I. Aurelius sit talis , ut si procurator in iudicium vocetur, vesoluat totam summam, & reliqui fideiussores, qui sunt soluendo, nihil soluant,vel non pro rata portione; quis non videt, dictum fideiusso

rem, non esse verum reum, immo potius ei competere actionem contra creditorem , & siue agat ipse, siue se defendat, affert eadem iura ;quare haec iura sunt tum actiones,tum exceptiones proprijssime loquendo, & non improprie,

nec largo modo,ut dicunt aduersaris. Idem dicendum est in S. centum. Nam siue Apronianus agat, Sive Sit reus, tam agendo , quam excipiendo idem affert, nempe testatorem voluisse pecuniam remanere apud se, donee filius testatoris ad annos viginti peruenerit. Quare hoc ius Aproniani idem penitus est L a actio,

93쪽

84 Hieronymi Hast i

actio,& est exceptio; quare propri jssi mea l .po tuit appellari exceptio, & ita responsum sit ad

primum motivum aduersariorum , Alio modo etiam respondere possumuS, negando nimirum, exceptionem esse adeo propria rerum,Vt non competat etiam actoribus. Nam

si e thymo inspiciamus, excipere nihil aliud est, quam ex aliquo cumulo, siue multitudine aliquid extra educere, ut si ex aceruo tritici colligam quassiam grana siue fabε, siue tritici . At in iudicijs,& in actionibus,&indefensionibus adducuntur multae regulae. generales tam ad iusti- . tiam, quam ad iniustitiam pertinenteS, quae r guis patiuntur aliquas fallentias; quare si actorviatur his fallent ijs, dicetur excipere; non minus , quam Si his utatur reus. Est exemplum in nostra L si contendat. Nam cum sit regula generalis,ut fidei utar teneatur soluere: haec regula habet fallentiam hanc,dummodo csteri fit delusiores non sint soluendo. Quare fideiussor siue reus sit, siue actor potest uti hac limitatione, siue exceptione , quae etiam exprimitur in illis

iverbis ultimis L si non & illi soluendo sint alloci est,Vt non teneatur in totum,si caeteri fideiu - . res sint siluendo . l. - . Ad secundum argumentum. Respondetur, quod siue attentantes beneficium harum li. ex se accedant ad iudicem,siue trahantur ab aduer

. . . . sario, Diqitigoo by Cooste

94쪽

sario, opus suit, ut l. decerneret, quid esset iustum , ex eo autem quod l.decreuit,quid sit iussum , non licet inserre , quod sint rei, quia ad hoc cognoscendum , habemus alias regulas, ex quibus patet, hos attentantes esse actores.

. casus aictarum II. tractana; sint. - . i

VDICIUM quodlibet constat

to , quis sit actor, & quis sit reus,facile est videre,quisnadebet esse iudex. Tritu quippe est, actorem debere sequi forum rei; quare Sicut auctores secundae opinionis deceptrsunt, dum attentantem reum constituerunt, ita quoque, deceptos eos esse liquet, in assignando iudice. Iudex quippe erit, qui est iudex distamantis,& de hoe dubitare , esset tempus frustra conterere. In eo quoque frustra laborarunt, ut rationeminuenirent,quomodo hae li. sint iustae, cum cae tute communi, nemo inuitus cogendus sit agere vel accusare. In hac re quantum se torqueatit vix dici potest. Nobis autem hari nullum negotium facessunt.. quia

95쪽

8 6 Hieronymi Has i

quia har ll. non cogunt aliquem agere . Eadem ratione, nihil nobis opus est, immorari cum ipsis super modo procedendi in his iudiciis, " dilationes sunt concedendae, an necessaria sit litis contestatio,& huiusmodi. Stylus enim receptus in alijs iudiciis, in his quoque seruandus est,quare prima differentia , quq affertur inter .diffimai ib& has duas non videtur recipienda, nemph, ut agens remedio l. diffamari cogatur agere intermino praefixo, alias indicatur ei silentium: agens autem vi l. si contendat,aut l. Aurelius teneatur agere statim, in nullo quippe iudicio aliquis potest cogi,vel ad agendum illico, vel ad excipiendum statim, sed dilationes aliquae Omnibus sunt concedendae. Quod miror homines in iudicijs versatissimos non vidisse. De reliquis differentiis parum utile est disputare, quia accidentales sunt,& susscit, materiam esse diuersam, licet sorma sit eadem,hoc est, satis est, ut casus sint diuersi, & de materia diuersa. Qui tamen plura cupit adeas COmar-dum In eadem i. ampliatione I T.

96쪽

. Commentarii

o MIN V S Castri, de quo

in cap. praecedenti domicilium habet Romae , quare citatus a Clem ad videndum moderari monitorium, &in--- -hibitionem super iactationibus , & caussam remitti ad Episcopum in partibus, tanquam in prima instantia; per procuratorem multa dixit, ne moderaretur inhibitio, &caussa remitteretur; tandem eis confugit, ut procurator eius,timens caussam remitti,conia

fugit ad remedium seu priuilegium Eugenian Quare quaeritur quid iuris, num habens domicilium in Urbe Romae, possit vigore constitutionis Eugenij IU, quae habetur extra dePriuileg. diuina in eminenti, cogere dictum Clerum ad agendum pridictam caussam in Vrbe Romae,no obstante prima instantia in partibus, & videtur quod sic. Primo,quia de hac constitutionis serma m minit

97쪽

88 Hieronymi Hami

minit Imp. Iustin. in LI.& l.2. C. de curialibus Vrbis Romae Lb. II. quarum i l. tenor est Impp. Arcad. & Honor. aa. si quis decurialem de auferendis priuilegijs putauerit lite pulsandum , 'intelligat, se Curiae litterpellare debere iudicem. Iidem. AA. leges decuriales tam a superioribus principibus 5 quam at diuo parente nostro

conditas nostra auctoritate sirmamus. Singulos itaque iudices scire volumus, ne quis huic Collegio iniurijs corporalibus tentet nota in alte lare, neque ab ijs commodis, quaaratronibus approbantur, audeat separare, huic enim collegio volumus antiquam priuilegiorum praerogatiua seruari J In his li. cauetur, ne curiales ad iudicium, non nisi coram Romana Curia trahantur. Curiales autem dicuntur , qui Curiae nexibus obligati seni c. qu i in aliquo dist si circa mediii, Romana autem Curia uti mater omnes in ea degentes amplectitur,& ideo quicunque sub eius iurisdictione sunt, de Curia esse , & Romanam Curiam sequi dicuntur l. qui neque ubi Glost. prima ff. de verb. significatione. . Nec obstat,si dicatur, istos magis curiam construere, quam sequi, quia equi, qui construunt quadrigam sunt de numero construente quadrigam l. peculium S. quadrigi ff. de legibus a. &vt omnes sub patre familias appellatione familiae ventulit, ita curiales omnes di curiam seque

98쪽

Commentari j. D

ies, ae in ea habitantes, ut formaliter dixit OLtrad. in cons a II. nu. s. Ergo habitantes Romae mulid magis gaudent hoc priuilegio, ut aliunon agnoscant iudice,quam tribunalia Romae. Secundo, & strictius pro parte huius domini ita argui potest. Vel dominus iste effodiedo lapides molares ex pWd ijs Ecclesiae,& vendedo, nulla soluta portione Ecclesiae benefacit, vel malefacit. Si bene facit,& recte utitur iure suo,Clerus non habet iustaui caussam conquerendi,& eum molestandi. Si e contra male lacit,& iniustitia

committit, ergo secundum doctrinam nostram ipse reus est,& non actor,quare non potest trahi ad alium forum,quam Roms.

Tertio, Dictus Dominus potest ostendere,se non grauare Clerum,dum trahit ipsum Romam hac expressione. Nam si cIerus vult secum litia gare,siue consequi aliquid ab eo, citabit ipsum vel Romae, vel coram iudice in partibus. Si Romae, dominus habet intentum suum , quia erit reus in curia . Si coram iudice in partibus ipse statim proponet declinatoriam iudicii ,&priuilegium seri passiue , quare iudex in partubus necessario remittet illum ad Curiam Romanam; ergo dum ipse dominus in curia Romana incipit iudicium, nullambiniustitiam facit Clero,sed id potius est compendium quoddam', quia frustra inciperetur iudicium coram iudice

M in

100쪽

chesi.ubi suptii num. 6I.Sed in casu nostro, vel est delictum dextruere praedia Ecclesiae, & Vendere res eius nulla soluta portione Ecclesiet , cusit consuetudo diabolica, &multb magis, cum non sit immemorabilis ,sed noua ; vel est quasi delictum ex l. Aquilia Intit. eo. tit. ergo dicta caussa sortitur forum in partibus, & Eugeniana

non habet locum . . .

Quarto, non est verum,nomine euris venire omnes habitatores Romae , Ut male suppoiamtur, quia repugnat ethymologiae Curiae , tam, graece , quam latinE , secundum quam curia dicitur a cura rerum sacrarum , M senatus i, ut patet ex grauissimis auctoribus , dum adhuc lingua latina vivereti. Lucanus , Victo, iure minam , iactatis Curia Gracchis . Cicero ad Quint. Frax. Qubego me libentius a. Curia, & ab omni parte Reipublicae subtraho: Ecce Curip nomine Senatum accipi ut etiam in tertio lib. de or t. ita quoque in lib. de senectute. Iam vero Curia vires meas desiderat,non rostra,non amici,non clientes, non hospites. Quare solum, qui Reipublicae veram gerunt, partes Curiae sunt, talis non est iste domin us,ut palam est, ergo Curialium priuilegio non potitur. In hac quaestione quicquid sit de opinione, T. & Marchesani quoad contractus, & delit e u uo alias edisseram, puto dominum CD- M , stri

SEARCH

MENU NAVIGATION