Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

MERCURIALIS

LIBER ERTIVS

De agendis de ratione praesentis trarctationis.

MVix ς exeitationum species ab antiquis in usu ha

bitas superiori libro, qua potuimus perspicuitate enarravimus multae adhuc restant non minus fortasse scitu dignae, quam illae, quarum major pars tametsii haudquaquam in gymnasiis praecipue perageretur, ne que item ad saltatoriam pertineret, in quam, palaestricam visi sumus superiori libro universam gymnasticam distribuere,

cuncta tamen tractari oportere duximus, quia illa etiamsi non proprie, saltem communiter exercitationeS vocari merentur, propterea nullo pacto a gymnastica excludi debent. Amplius eadem ad bonum habitum corporis, atque valetudinem conferre omnes medici fatentur unde, cum studium instrum in hoc praecipue versetur, ut eas omnes corporis exercitationes tradamus, quaein valetudinem juvare, optimum corpori habitum parere judicatae sunt, de hisque singulis gymnasticam considerare statuerimus, vel unum aliquod intra statum relinquere praeter ordinem, iraeter institutum nostrum foret. Neque vero nobis illud vitio objici debet, quod de medicinae gymnastica sola sermonem habere in animo habentes, multa de athletica, plurima de bellica immiscuerimus, a atque

202쪽

1go HIERONYΜI MERCURIALI satque adhuc in sequentibus idem facturi simus propterea quod primum atque praecipuum consilium nobis fuit de medicinae gymnastica verba facere at postea tribus de causis reliqua adiunximus, tum ut aliarum duarum condicionibus breviter cognitis, tota tertiae illius natura magis perspecta foret, tum, ut quae confuse de singulis simul, vel indistincte saltem ab auctoribus tam Graecis, quam Latinis tradita fuerunt, ex distinctionibus nostris perfecte discerni possent, neque ulla lectoribus errandi occasio relinqueretur, tum quia eaedem exercitationes ab athletis, a militiae studiosis, denique a sanitatis profeGribus usitatae reperiuntur quod si de medicina dumtaxat gymnastica sermonem habuissemus, necessario pene secuturum erat, ut vel hanc unam extitisse crederent lectores, vel saltem alias ab hac una tormas, triginem suscepisse quod quantos in auctoribus legendis errores peperisset, nemo vel mediocriter in bonis artibus versatus videre non potest, praeterquam

quod si quae de gymnastica medica scripsimus, quaeque uberius in sequentibus dicturi sumus, iis, quae de ceteris duabus a nobis dicta fuerunt, alicui comparare placuerit, cognoscet profecto illa minimam paricio obtinuisse, proinde nunquam jure inficiabitur, quin manifeste appareat nos de gymnastica arte, medicinae subjecta , non de ulla alia tractare voluisse : haec

est enim illa, quae tametsi corporis uni curae operam navare vidcatur, ita tamen de illius, Manimae simul exercitationis, quod in Timaeo admonebat Plato, curam gerit, ut non sinatata corpus prae robore, atque crasitie insolenter ferocires, quin animi motionibus secundum rationem sese domandum, castigandum, atque dirigendum subjiciat id quod athleticam

non effecisse, cicciro ab omnibus recte institutis rebuspublicis summopere damnatam, atque ignominiose eXplosam fuisse, Galenus saepius piae dicavit ut etiam hac ratione merito eXcusari debeamus, si plura quam par aliquis judicasset, de ea locuti sumus, quod ob id facere potuimus, ut ju natura ex ungue ut a junt aestimata, lxercitationum, in vivendo, ac conversando athleticorum morum pravitatem cognoscere, cognitam detestari, atque evitare liceret.

203쪽

De ambulatione.

Vantum commodi humanae huic vitae deambulatio praestet, fatis aperte sapientissima natura demonstravit, quae mirifico quodam artificio, singularique, prope divina providentia nobis pedes non ob aliud fabricavit, nisi ut

deambulare, atque deambulantes actiones illas, ad quas nati sumus, perficere valeremus quod cum praedo ille circa Coraci-sium Pamphiliae animadvertisset, ne homines, qui in eum incidebant, ambulare amplius, reliqua vita munia plene honesteque obire valerent, pedes illis, icut refert GalenuS, me ora deuia morabili quodam crudelitatis exemplo amputabat. Deambu Gh.', 'latio ergo, quam veluti necessariam, atque in primiS commodam sive natura, sive Deus nobis tribuerunt, quanto studio custodienda, atque adjuvanda sit, nullus non videt eo praesertim, quod si ullae exercitationes corporis inveniuntur, quae a letudinem conservare,imbellicitatem a morbo contractam pellere,in bonum corpori habitum comparare valeant, quaeque apud omnes homines, omnesque nationes in frequentiori usu sint, una profecto existit deambulatio, quam non modo medici praecipuam eorum gymnastica partem effecerunt, Verum etiam antiqui omnes usque adeo aestimarunt,ut inter cete

ra privatis exercitationibus destinata, in gymnasiis, extra loca , nussius majorem curam gestasse, nullique magis studuisse

Videantur quam ut accommodata omni tempore deambulantibus loca exaedificarent. Nam ut ceteros auctores fide dignissimos omittam ἰ Vitruvius quantopere in deambulacri blib s. ola: fabricandis invigilandum ccnsuerit, unusquisque ex ejus scriptis facile comprehendit: ego certe ante, post Vitruvii tempora innumera in urbibus deambulationibus loca magnifice extructa scio quae Omnia apud me tribus generibus complectuntur,quia vel porticus crant,velsubdiales loci velsubterranei. Porticus enim quandoque theatris, quandoque templis,in illustriumvirorum domibus adjungebatur, ante balnea similiter filisse porticus ambulationi dicatas, scribit Galenus,quandoque ij. V'

L 3 solae,

204쪽

18 HIERONYM MERCURIAL Issolae separatae extri rebantur, quales plurimae Romae olim fuerunt, quarum Vestigia nunc admirationem spectatoribus pariunt, qualis fuit Pompeiana, de qua&Ovidius: Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra.& Propertius libro II. Elegia. X X XII. Scilicet umbroseis sordet Pompeia columnis, Porticu, Lis nobilis Attiaicis. libro IV. Tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra, Nec cum scivum sernet arena forum.

Martiat. lib. XI epigr. XLVIII.

Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra. Ex quibus trium poetarum verbis clare patet, Pompeianam porticum ad deambulationes exaedificatam fuisse, quemadmodum quamplures alias in id constructas esse, apud Ciceronem tertio de oratore libro disputatur. Quod porro subdioles quoque locos ad deambulantium tam commoditatem,quam jucunditatem majores nostri extruerent, atque illos modo arboribus consererent, modo nudos relinquerent, praeter Vi- truvium, qui eos in gymnasiisin extra gymnasia quomodo fieri deberent, copiosissime edocuit, argumento quoque sunt xysta illa a nobis superius declarata, iraecipue deambulatΟ-rium illud Atheniensium in Academia, quod pulcherrimis . Lil, Q. eap. platani consitum ad id fuisse scribit Plinius, Mad cujus ' imitationem Alexandrum Severum nemora in publii thermis, atque insui alui se existimo, Subterraneos vero locos quosdam a1rabulationibus destinatos fuisse, quos ob id hypogaeos Hegesippus Petronius vocarent, haud vero dissimile videtur quoniam temporibus, quibus mirum in modum luxus creverat, fieri potest, ut una cum innumeris aliis blandimentis excogitati sint ad vitandas aestivi caloris molestias nisi eos potius credamus fuisse crypto porticus undique parietibus.

205쪽

tectas, iccirco in eam formam fabricatas, ne ambulantes aventis,' a reliquis aeris injuriis laederentur, qualis hodie Romae in viridario Vaticano visitur, quales fuisse illos verisimile est, quos se inter ruinas villarum Lucussi tam in agro Tusculano, quam in monte ausi lippo vidisse, testatus est nobis Ligorius quosve Ilinius Caecilius in villae suae Laurentini, si Tuscorum descriptionibus pluribus verbis depinxit. De his Var LI/Φi' si ro apud Nonium. Non vides in magnisperistylis, qui Uptas domi non habent, fabulamjacere is pariete, aut Euripis, ubi ambulare possint ' Qui enim ambulationibus sese exercebant, omnes fere

sanitatis gratia illud agebant, ut necessario cogerentur secundum temporum mutationes varios locos habere, quibus citra valetudinis offensionem ambulationes perficerent Sostratum Gnidium architectum celebratissimum ambulationem etiam

pensilem primum omnium Gnidi fecisse, refert Plinius lib. xxxv 1.

cap. XII. Nam athletas ambulationibus nunquam uti solitos ex eo credere debemus, quod neque in ludis, neque in amphitheatris, neque in sacris certaminibus, quibus omnibus inserviebant, unquam eos ambulando contendisse legitur. Quod si locus in gymnasiis athletarum exercitationibus, locus ambulationibus destinatus, quem si Xenophonin Vitru , ὸ iii ViusA I stuni vocatum scribunt, vicini erant, non ideo inferre debemus, athletas deambulando exerceri solitos sed alios in .' '' xystis ambulares, athletas seorsum exerceri consuevisse : nisi dicamus athletas quoque post vehementes exercitationes ambulasse, atque illam ambulationem apud medicos Bbeπειαν Vocatam csse, non proprie exercitationem : quid autem apotherapia foret, inferius declarabimus. Militari imiliter peritiae studentes ambulationem parum curasse credendum esset, postquam nec Plato ullam ejus mentionem fecit, nec in ullo bellorum genere adjumentum effatu dignum praestare Vi ci tui. abi Edetur, nisi i Vegetius edocuisset valde militibus futuris ex usu csse, ut a biduo exercitati ambulare celeriter, se aequaliter discant, atque ob id veterem consuetudinem permansissse, nec non D. Augustim, atque Hadriani constitutionibus praecautum fuisse, ut in mense tam pedites, quam equites educerenturam-hulatum, non solum in campis, sed etiam in clivosis

arduis

206쪽

r 8 HIERONYMI MERCURIALI sarduis locis descendere atque adscendere cogerentur, quo nulla res vel casus pugnantibus accidere posset, quam non ante boni milites assidua exercitatione didicissent. Habuit vero

haec exercitatio multas species tum a natura illius, tum a loco, tum a fine desumptas; a natura quidem, quoniam cumam a de usi 'iulationem definierit Galenus ex crurum motu ac quiete

μ' 'f' constare, motus ille, per consequens ambulatio, aut erat magna, Vel parva aut velox, Vel tardaci aut vehemens, vel remissa es a loco autem variabantur pariter ambulationum

species, quandoquidem modo in urbe fiebant, cin gymna- siis, modo extra urbem, quemadmodum Phaedrus QPro-kbes dictis apud si Platonem faciebant, necnon Isicomachus apud Xenophontem, qui dum in agrum pedibus servum suumcquum ducentem sequeretur, meliori se exercitatione uti discebat, quam si in xysto ambulasset modo in locis planis,cἡi ἡ Α asiperi , modo arenosis, quos pro paralyticis : Ascle-

,el. lib. Cliton piadeS, ErasistratuS, ac Themison male commendabant, mo-

a d aequalibus , modo inaequalibus , modo longis , modo brevibus de quibus omnibus copiosissime disseruit Aristoteles in v. probi parti c. A fine demum accipiebantur deambulati

neS, nempe quando velut auxilia sanitatis ac boni habitus adhibebantur, vel ad corporis recreationem peragebantur postquam enim graviores exercitationes confecerant, ne statim adquietem tanquam a contrario ad contrarium transitus fieret,

ambulationes paucaso remissiores adhibebant, sicut&post

medicamenta ac vomitiones, atque universum hoc exercita tionis genus Βωπicetiis, appellabant : quamquam tiam

gymnastae in mediis laboribus, potissimumque in iis, qui gra-Ves Vocatas exercitationes obiissent, apotherapia interdum' i ς μ ' utebantur, quod Galenus summopere laudandum judicavit. Apud Varronem quoque, ut meminit NoniuS, habetur, aliquos ad excitandam sitim ambulatione usos esse nam in lege Maenia ita scriptum erat : Exercebam ambulanG, ut siti capacior ad cena m veniret guttur.

207쪽

erectum sares exercitatio.QVi rerum ipsarum naturas leviter perscrutati sunt, nihil

ambulatiori ipsi, motuique dissimilius esse, quam podibus erectum stare judicarunt. At quoniam profundius quaerentes in hanc sententiam eunt, erectos scilicet pedibus stantes si non ambulant, saltem aliquo pacto moveri, prOptereaque statum hujuscemodi ab exercitationum censu excludi minime debere ideo etiam de hoc sermonem facere decrevi ue eo praesertim, quod multi falsis rationibus ducti hanc opinionem ita an imis imbiberunt, ut pertinaciter credant, stantes pedibus nullo modo sese exercere, sententiam suam hunc in modum probantes, videlicet, quod definitum apud

omnes auctoreS reperitur, exercitationem motum existero, cui motu statum plane contrarium csse : praeter ceteros a Plato Id op βδ

ubique praedicat, dum inter prima rerum principia statum motum veluti duo contraria collocat, quos tamen apertissime allucinari facile convincituri quandoquidem Omnes illi, qui pedibus erecti stant, licet moveri sensibiliter nullo modo videantur, attamen ratio ipsa, quod aliquo pacto moveantur,

certissime persuadet. Nam' multorum veterum sententia fuit, non quae moveri videantur, ea moveri sola, sed multa inamobilia apparere unum eundem locum obtinentia, quae nihilominus moveri essicacissimis rationibus, ac fere sensa ipso demonstrantur Aves etenim non tam quando modo sursum , modo deorsum volitant, in motu esse censentur, quam dum in aere locum unum fere immobiliter occupant id quod

sic probatur, quia si avis quae stare in aere immobiliter videbatur, in eo ipso instanti moriatur, protinus in terram decidit ut de apode illa ave manucondiata, quam nisi mortuam in terris videri, vivam semper in aere manere ferunt non ob aliam profecto caussam, nisi quoniam corpus illud in sublimi motus alicuius ab anima in corpore facti auxilio consistebat, quo motu postea petivatum corpus, atque naturae suae dimissum ad centrum declinat, sicuti dum contra naturae suae inclina a tionem

208쪽

186 HIERONYMI MERCURIALI stionem sursum sustinetur, haudquaquam cadit, neque item perfecte quiescit, sed quasi duobus motibus contrariis agitatur, altero corpori deorsum a natura acti, altero animae sursum contra naturicorpus moventis. Idem ferme evenit in hominibus erectis stantibus, quorum corporibus natura ad terram inclinantibus, Manima contra sursum illa sustinereobnitente, motus quidam sensui manifestus suboritur, cujus indicium illud habetur, quod si anima a corpore erecto stante exeat, illico ipsum in terram delabitur, quia motus ille deficit, cujus beneficio anima corpus naturaliter ad terram inclinatum, sursum elevatum continebat ut his rationibus omnino cuivis persuasum esse debeat, eos, qui pedibus erecti stant,

O continuosin contrarios animae corporisque obnixus aliquo pacto moveri, atque ipsorum musculOS Omne corpu'gestantes, Ma terra attollentes, erigentesque Vehementer n- tendi cujus intensionis, atque etiam ipsius Occulti motus merito postea cssicitur, ut stare majorem laborem, ac lassitudinem molestiorem pariat, quam ambulare, sicut praeclarissime a Lib. de re a Galeno scriptis mandatum est. Neque Plato, ubi inter principia rerum statum perinde ac motui contrarium collocavit, Vera prorsus locutus est , cum Aristoteles, Physicorum libro longa oratione non statum motui, sed motum motui contrarium esse demonstraveris nisi potius aliquis dicat, Platonem aliud genus motus ac status mystice ut solet intellexisse, cum ex ipsis naturas quoque divinas constare asserat. Si igitur tot

rationibus fatis comprobatur, erecto stantes aliquo pacto moveri, atque interdum non modice laborare, consentaneum videtur, ut non ob id status ab exercitationum ordine removendus sit, quod exercitatio definiatur esse motus, ipse minime motus appellationem mereatur, quin immo sicuti quamplures motus, qui sanitati & bono habitui conferre judicantur, etsi Vere ac proprie exercitationes non sint, communiter tamen esse a nobis supra abunde ostensum fuit similiter iam erectum communi notione exercitationem esse censemus.

Vnde sapientissimus Hippocrates,qui ulcera curanda quiete indigere alias praedicavit, stare sedere ipsis inimica est,scripsit: quasi innuere voluerit, dum corpus sursum vel sedendo, vel stando

209쪽

stando detinetur, musculos magnopere contendi, atque etiam motum quendam inter animamin corporis naturam generari, qui ulcera ipsa in cicatricem coalescere minime permittat atque hoc esse puto, quod a Caelio in epilepsia curationes sexercitium vocatur. Num vero antiqui gymnastae inter alias corporum exercitationes hujusmodi statum receperint, nil certi amrmare audeo. Athletae enim cum nullum fere usum

in stando haberent, nisi quando Milonis imitatores recti stantes sese ceteris a loco dimovendos ostentandi roboris gratia praebebant, vel statu non per se, sed ob alium utebantur ideo haudquaquam seipsos in hoc genere exercuisse mihi verisimile redditur. Qu' quaeso certamen in stando solum effectum cerni poterat, quod aut spectatoribus delectationem afferret, aut sacrificiis, vel alio modo amphitheatris, aut stadiis inser-Viret, ut horum gratia attaletaS sese cXercere, vel certare stantes solitos dicamus 3 stabant tamen qui athletas certantes spectabant, sed non Ob aliud, nisi ut amphitheatra illa lignea majorem hominum multitudinem capere valerent, quandoquidem antiquitus subsellia quisque sibi ferebat, quibus adcommode, citra molestiam spectandum, nec non aliquam do protelis, dum pugnabant de loco utebantur, isque usus primum M. Messalla Casio Co crevit, mox P. Scipione Nasica censore Senatusconsulto cautum, ne cui in urbe, propiusve mille passuum subsellia posuisse, sedentive ludos spectare licitum esset. Quod porro traditum est antiquis Romanis lege cautum fuisse, ut adorantes starent erecti, stantesque Iovi sacrificarent, quemadmodum Valerius Martialis de quodam scribit: p 2 77. Multis dum precibus Ioυem salutat, Stans summos resupium usque in ungues,

tithon, --

minime ad athletas in sacris certaminibus, vel in celebrandis sacrificiis ludere solitos pertinuisse arbitror, quin potius altiores sequiore caussa illud factitatum pro certo teneo, ne scilicet sedentes, sive jacentes in adorando, somno quod intente speculantibus saepenumero contingere consuevit ca-

a a peren

210쪽

perentur sed attente simul ac vigilanter diutius in adorationibus perseverarent : nisi dicamus illud pariter veteres effecisse ad praestandam Diis ipsis reverentiam majorem Nam multa hujuscemodi pro majoribus reverentiae signis apud majores nostros habebantur, qua hodierna die secus reputantur, veluti cooperto capite sacrificari pro maxima reverentiae significatione habebatur, ut in Romanis problematibus scriptum reliquit Astu 3 Plutarchus, Qui Curculio ille apud , Plautum insinuat dicens is hic es, qui operto capite, sculapium salutat ' cum

detecto capite semper ambularet. Haud secus itaque Merectum adorare pro maxima honoris demonstratione reputabant, sicuti nos genuflexum quamquam Pythagoras, vel secundum Plutarchum Numa adorationes fieri sedendo voluit, quo sic vota rata firmaque esse debere significaretur. Vnde quod erecti sacrificarent, nequaquam athletas in sacrificiis statu uti consuevisse, argumentum est Bellicae similiter disciplinae amatores parum utilitatis in stando consequi potuisse, ut in eo genere exerceri potuerint, mihi valde rationi consentaneum videtur; si quidem sola excepta tolerantia militibus profecto necessaria, quam alteram militarem virtutem aut iacere, aut adjuvare queat erecta statio, nusquam Video, praeterquam quod neque Plato, neque Xenophon, neque Aristoteles, neque Vegetius futuros bellatores stando sese exercere praeceperunta tametsi Flavium Vespasianum patrem dicere solitum acceperimus imperatorem stantem mori

oportere. Verum enim vero medicorum gymnastas tam sanos, quam Valetudinarios aliquos interdum stando exercuis , nunquam negarem quoniam plurimos usus tam ad conservandam sanitatem , quam ad praestandum cruribus robur habere conspicio : dum enim musculi Dmnes contenduntur, corpori anima obnitens laborat, utrique validiores eiu-ciuntur, interim quoque humoresin excrementa promptius ad inferiores ductus feruntur , cibique in ventriculi fundo, ubi persecta concoctio absolvitur, honestius accommodantur ex quo conjicio , hoc unum exercitationis genus post sumptos cibus in usu esse potuisse, quando non minu adaccommodandum in stomacho nutrimentum, quam ad exci

SEARCH

MENU NAVIGATION