Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

D A TE GYMNASTICA Lib. III. 1 credo sicuti similiter existimo, quam scrimiam vulgus dicit, eam ipsam non umbratilem pugnam, ut Budaeus in Comment ad Pandcctas, ut jelmus Choutus Walii nonnulli falso autumarunt, esse, de qua locutus Plato mea sententia videtur, quando in Lachete scripsit, uVenibus conducere, ut armis pugnare discant, quoniam sic habitus corporis robustus acquiritur, nec ulla exercitatione inferior haec est, aut minus laboriosa. In hac haudquaquam certatores quemadmodum gladiatores se usque ad necem feriebant, sed rudibus telis quasi sese petere invicem simulantes, quandoque etiam revera ferientes, plagarum inflictiones, aversiones ediscebant. Aliquando tamen cum umbra armis etiam pugnabant: quod Celtas post cenam factitasse, Posidonius auctor est. Iani vero omnium frequentissime pugnam adversus palum exercebant, qui militarem disciplinam comparare optabant,quam exercitationem ita factitatam scribit Vegetius, quod is P : i li 0ronibus singulipali defigebantur in terram, ita ut micare non possent, ' sex pedibus eminerent contra illampalum meluti contra adversarium tyro cum crate, clava, tamquam cum giadi se quisque excercebat, scutoci ut nunc quase caput aut faciem pet

ret, nunc a lateribus minaretur, interdum contenderetpoplites

crura ferire, recederet, issultaret, instiliret, se quastipraesentem adversarium, sic palum omni impetu, omni bestandi arte tentaret. Exerceamur ad palmn ait Seneca Epistol. XVIII. Quomodo autem medicinae gymnastica hoc exercitationis genus receperit, facile cognoscet ille, qui Antylli orationem apud Oriba obsium pensitaverit. Is quidem Veteres Graecos haudquaquamar morum pugnam pro valetudinariis in usu habuisse , sed duntaxat adissiciendos in bellum paratiores milites, scribit, additque RomaanOS primos eam , quae pro sanitate exerceretur, invenisse, quos idoneis quibusvis locis , rudibusque telis primo eam exercuisse, deinde in gymnasia invexisse verisimile fit,

cum Galenus inter alia gymnastae munera etiam armorum exercitationem , tamquam bono corporis habitu conducentem, recenseat , Nam gymnastico tam armorum , quam

umbrae pugnam , proposita sanitate, usurpasse , satis clare . dii hamonstravit Galenus, ubi ad exercenda brachia atque crura νὴ cap

232쪽

1ps HIERONYMI MERCURIALIs sciomachiam commeiadavit, oplomachiam vero a Demea inventam multorum membrorum optimo statui conserre tradidit. Quam enim armis peragebant exercitationem, FA- machiam vocatam fuisse, praeter nominis ipsius rationem, non modo Galenus testatum reliquit, verum etiam Caelius A . Aurelianus, ut paullo ante demonstravimus, nec non Mar- .um talis, qui medicum quendam hoplomachiam prave exercentem , sive potius adversiarium graviter, iraesertim in oculis ferientem, hisce versibus carpit. Hoplomachin nunc es, fueras ophthai icin antes

Fecisti medicus, quodfacis hoplomachus. Quamobrem ex his omnibus perspicuum cuivis esse potest,pugnam tum armorum utramque, tum umbrae in omni gymnasticae specie loeum habuisse. Iam ad alias, quae restant enar

De nonnussis aliis exercitationum fecie .PRaeter exercitationes, qua jam perspicue quantum in

tanta licuit rei obscuritate , explicavimus, multae aliae extitere, quae licet ubique locorum , prout temporum&hominum variae occasiones postulabant, agerentur, prae cipue tamen in gymnasiis essici consuevisse, Galenus sentire

videtur. Eae vero sunt m κο ου - ριχαιΘ -λακροχειρ ιθοθνεκπλεθρίζειν τὶ λιθιν, id est, per funem adsecendere, manibus

eoAuctari , ac plethrissare , stillissare. Quomodo sese per

funes adscendendo exercerent, sine labore cognosci potest ex hac, quae in sculptis gemmis veterum spectatur, descriptione. Unde jure similem exercitationem inter vehementes Galenum reposuisse colligitur nam funambulos, scha nobatas a Iuvenale Satyra III. vocatos, qui hoc tempore lucri gratia per Orbem vagantur, etiam Vetcres ad populum oblectandum adhibuisse, non modo ex praedicta cone reco- Iupto iopo gnoscitur, Verumetiam ι Terentii in Hecyra locupletissa mo

'φ' hoc testimonio confirmatur:

234쪽

ao HIERONYMI MERCURIALI s

Ita populin studio supiam infunambulo

Animum occuparat.

Funambulis non admodum dissimile fuit genus id ludi, quod

apud Hesychium MPollucem μα-ρδοι Vocatum in Venitur, in eo enim trabs solo depacya erigebatur , in com summo fora men erat , per quod funis trajiciebatur ex unaparte funiculi, a te aversus circum ligabatur, alter ab alte trahebat, siquetra hens socium, usque ad summum traxerat, protinus icior denum

ciabatur, sin alter resistens minime se trahi sinebat, penes ipsum

victoria judicabatur. κροχειροθι non defuerunt, qui luctae partem quandam fuisse putarint, quando scilicet luctatores, primoribus tantum jgitis insertis, periculum roboris facio hant. Sed hos male sentire unus Galenus fidem facit, qui in 11. de tuend. valet cap. v III statim luctam ab aci ochirismo disjungit. Erat igitur acrochirismus colluctatio quaedam summis tantum Mibus facta, in qua nutu reliqui corporispars ab ipsiis digitis tangebatur, donec adversarius deficeret , perdurans. Hac athletae perraro in publicis spectaculis contendebant, aliqua

4 6. Eliacor , tamen eam ad usum revocabant, siquidem apud Pausaniam legimus , Sostratum cognomine PancratiaLtim in hujuscemodi certamine maximam laudem consecutum , Ob id κροχ ειυςlia quasi per excellentiam nominatum, cum adversariorum simiama manus tam fortiter apprehenderet, ut

non prius eos dimitteret, quam elisis digitis dolore confectos intelligeret. Quicunque pariter militari gloriae invigilabant, interdum ἀκροχ ει tabem solebant, nimirum qui brachia fortiora Magiliora simili ratione effici sibi ipsis persuaderent. De Celtis refert Posidonius, quod in armis exercitati inter se acrochirismo certabant. Porro valetudinis studios et . de tuend. Os huic exercitationi Operam navasse, Galenus, Pau- cis tris ις gineta concorditer asserunt Hippocratem , sive Polybum secuti, qui in libris de diaeta acrochirismum Variis corporis affectionibus commendavit. Quid autem fuerit το --

ὰ . deluend. πλεθυζειν, tam ii GalenuS, quam ' Avicenna Arabum omniunx

L s doctissimus eXplanaVit, dum uterque verbis plane iisdem scri-3. doc a ς α, sit, e lethrissare, fuisse, cum in pleribo, ides in sexta parie adii,

235쪽

DAz TE GYMNAsτ1oc Lib. III. et orsarii, quis prorsum , retrorsumque vicissim, idquesepe in utram

quepartempneflexu cursitans, umquoque cursu breι quiddam aestatio demebat, quoad denique in unico gressu constitisset, vel, ut dixit clari ius Avicenna, donec infine illius in mediosetisset. Ceterum et υλ ζειν idem fuisse quod sicutiri crebro motu manus ciere, opinatus fuit a Politianus, quem alioquin erudi 'si tissimum, toto caelo aberrasse, facillime cx Galeni ac Avicennae oratione convincitur, a quibus itylissare definitur fuisse, squando summispedibus quis ingrediens, vel ans, ut sentit Avicenna, tensas in sublime manus hanc antrorsum , tam retrorsum celerrime movisset qua exercitatione maxime ante parietem stantes uti solebant, quo si interdum aberrament facile pariete apprehenso erigerentur. De hoc sermonem habuisse potest Plutarchus, cum dixit, Lycurgum Olim proposito decreto illas exercitationes, quae manibus in altum sublatis emciebantur, Vetuisse, ne quis laborando consuesceret defatigari de hoc item locutum esse Juvenalem arbitratus Scaliger legebat. . T, Lacedaemoniumpit lismate lubricat orbem. Sed nos aliter i superius legendum demonstravimus. Praeter L hy ς haec enumerantur aliae exercitationes a maleno, veluti scin .gὸ apiam alter jussi se , ut se violenter detraheret inflecteretque, dum ipse non manibu modo , merumetiam cruribu stinaque compos, ct mn flexus restisebat et quo genere Milonem ipsum exercuisse se ferunt, dum alios convellare se movereque e disco inuncto, super quem erectus manebat, ut ex sequente pictura apparet mandabat, inter quas etiam reponi potest id, quod Loeo eit ρto, de eodem Milone narrant f Galenusinu AElian US, quem re cap. 4 ferunt manu punicum malum adeo arcte tenere solitum, ut isiuda nulti praeterquam ab ipstius amasea eripiposset, nempe quae ea

in decertatione saepius cum ipso sese exercuisset quamvis enim haec potius ad roboris ostensionem emcerentur, nihilominus ad bonum corporis habitum firmandum conferre credebatur; quemadmodum item , cum alterum quis dium complexus, aut etiam ipse medio comprehensus manibus digitisque peritinatim junctiis , aut quem complectebatur absolveresse jubebat, aut ipse se a complectente solvebat. Ita quoque

237쪽

ng An rc GYNNAsTIc Lib. III. ors quM alterum, qui ipsum versusse inclinabat, riter aggressus

ilia manibus complexus, ceu nus aliquod sumtum invicem prο- tendebat, reducebatque , ac magis, si dum sabat ipse, nutu renutuque corporis usus esset, exercitationem agere icebatur, perinde ac illi, qui a cervicibus pendentes deorsum trahebant,

ac alii multi ab Avicenna relati, quos enarrare nolo ; quoniam omnes similes modi potius luctatorum variae roboris jactationes, quam exercitationes per se separatae erant. Quales item erant illae quae a Socrate in Platonis Theaeteto significantur sub

horum ignoranter cecidimus, ct nisi aliquo modo nosmetipsos, fendentes evadamus, poenas luemus, perinde atque illi, qui inpalaestris in linea ludunt, qu-do ab utrisque capti , in contraria distrahuntur. De his enim loquitur Iulius Pollux, quando describens ludum distractorum haec verba habet Siελμουνδια

Kσιν mi, me αυτοῖς οἱ κροτῶνπις hoc est Dieis stina autem plerumque inpa bis luditur, verumtamen etiam alibi. Duae autem

se memoriae tradidit Galenus III de tuend. Valet libro, Ore finem& ante ipsum Caelius Aurelianus inter medicos non insim; s. Hanc vero tunc emci omnes docti sciunt, quando cuncti thoracis musculi, qui circa costas habentur, usque adeo tenduntur, eogunturque, ut expiratio vocataperfici nequeat nam duae sunt,

quae universam spirationem complent, instratio scilicet, exstiratio Inspiratio ea est, quando aer adtemperandum cordis Cis a ferv

238쪽

semet orem, liritusque generandos, inpectoris θatia trahitur. At expiratio tunc agitur, cumfuligines in corde genitae per cava ipsus

peisoris extra educuntur unde cum per musculOSthorax, ceteraque spirationi deservientia strumenta coarctantur, ita ut nec ad intus ingredi, nec fuliginosa recrementa exire queant, respirationem intercipi sive cohiberi dicimus qua cohibitione tum gymnastae medicorum in primis, tum athletae exercitationis: auxilii loco non raro utebantur Medici quidem vel medicorum gymnasta duplicem spirationis cohibitionem in usu habebant, alteram, in qua universi thoracis musculi tendo bantur, remissis, qui sunt in septo transverso atque abdomine ut facilius excrementa deorsum truderentur alteram, in qua abdominis quoque musculi tenduntur, quo videlicet ea, quae sub septo sunt, viscera, exercitationis fructum sentirent in ambabus vero fascias quasdam adhibebant, quibus thoracem atque costas, nec non Ventrem cingentes, felicius propositum a s sequebantur. Propositum autem habebant hujuscemodi exercitatione, modo calorem in exercitationibus acquisitum, sive ipsum nativum auctum confirmare, modo spiritualia membra juvare,modo excrementa pectoris expurgare siquidem spiritus in tali inhibitione undique compulsus, dum in angustos se meatus recipere cogitur, eosque, si amplius trusus propulsusque fuerit, etiam penitus pertransire, extenuati jam excrementi secum nonnihil arripit , quinimo, quanto is ulterius per Vim coactus impellitur, tanto magis ab ipsi quaedam impellillatur, quaedam attrahuntur impelluntur quidem,quae ante Occurrunt:

attrahuntur, quae ad latus sunt posita, impetu ipso motus utra que coacta ut nemo his rationibus perspectis mirari debeat, quod Erysimachus medicus in convivio Platoni ad curandum Aristophanis singultum, spiritus cohibitionem in pruis A. p, t. ni commendarit, quam postea Aristoteles non solum ob PyψV antedictas causas singultum extinguere , verum etiam partes corporis interiores calefacere, pluribus verbis probavit quod A. de Vm idem Galenus, asseveravit,& clarissima oratione confirma- Θ -- Τ vit. In hunc igitur modum, atque his de causis a gymnasticis

institutam spiritus cohibitionem, legitur, quos, ut melius res ipsis succederet, etiam hanc regulam observasse arbitror, nem-

239쪽

DE A WiTE CYNNAsTICA Lib. III. os ut primo laviter ac breviter, deinceps Vehementius diu tius spuationem inflatis buccis contineri, imperarent, de muni relaxari juberent, ita namque secundum praeceptum illud Hippocraticum omnia γη σαγωγῆς agenda , antiquo Smedicos voluisse reperio Athletae autem quamvis hoc exercitationis genere orsan non uterentur, nimirum quod nul-

tibi ad gloriam, sive spectatorum oblectationem assequendam ipsis deserviret, nihilominus eos inter ceteras obeundas exercitationes, spiritus quoque retentione duabus de caussis usos credo, tum ut a lassitudine recrearentur, perspirabileque simul iurum ad subsequentes labores corpus redderetur quemadmodum maletuis significasse videtur tum quod i di,' rationi magis consentit ut majus robur in impulsionibus, compressionibus, saltibus, atque similibus ex spiritu retento compararent in his enim Omnibus agendis majores quodammodo vires emci, si spiritus detineatur, quotidie declarant Onera ges antes, necnon ceteri omnes graViore operarii, quos, ut

maximos labores facilius sus mere queant, spirationem cohibere cernimus, quasi ex tali retentione spiritus intus aucti, iobur crescere faciant, impetus emcaciores reddant. ccedit his, quod, sicuti dicebat Aristoteles, retentus h iritus venas m . . participiet, itaque humores exire, di marive non patitur unde postea retentis illis, neque laborantes sudoribus di Tuunt, delas an-turve, neque vis, quam in humoribus, spiritibus, membris solidis consistere medici omnes fatentur, ulla ex parte flaccessere, aut diminui solet. Scribit Plutarchus in libro de praeceptis sanitatis, consuevisse aliptas, dum athletas fricabant,ipsis jubere, ut spiritum interciperent, sicque fricationibus contra niterentur, quasi ita partes corporis inunctas, contrectatas distenderent quo in loco apud Graecos cum legatur τηροῦντας legendum esse τεινοντας omnis ratio persuadet etsi bonus Erassemus,diligens nimis interpres,hoc non viderit. Ex quibus omnibus clarum flicitur, athleticam gymnasticam non parum ex spiritus retentione adjumenti capere consuevisse, quemadm dum medicinae gymnasticos eandem quamplurimum testimasese ni fallor abunde probatum est. Immo vero etiam athletas ostentationis,in spectatorum voluptatis gratia in spiritus rete tione

240쪽

αo6 IERONYMI MERCURIALI stione se quandoque exercuisse, inde conjicere licet, quod Mi lonem illum capite, praesertim fronte, ac etiam costis pectore robustis vittis ligato, tamdiu spiritum retinuime leg, mus, quousque prae impetu intumescentes Venae ligamina illa discinderent id quod satis confirmare possunt imagines, quas Ligorius inter aenea Illustrissimi Ferrariae Principis summi bonorum patroni signa se inVenisse, atque ab eis hasce sequentes propria manu expressisse nobis significavit. In ipsis namque videre licet fascias pectori, costis, ut meminit Galenus, circumvolutas, tum ventres atque scrota sicut fit in validis spiritus retentionibus magnopere inflataci cur vero sint raso capite, solis quibusdam in summo vertice capillis apparentibus, simulque halterem e brachio sinistro pendentem gerant, puto quod servi essent, halteribus quoque valerent, qui veluti in spiritu retinendo celebres ab artifice repraesentati fuerunt. etenim servos apud multas nationes caput rasisse legimus, quemadmodum macas servitiis nobiles, toto capite raso, atque cirro tantum in summo vertice relicto, incedere consuevisse, memoriae proditum est. A VII. De Vociferatione, Risu. ΙNter ceteros, quos plurimos atque necessarios in humanavit usus habet spirati , non infimum locum obtinuit vociferatio quae cum nil aliud sit, quam aeris vehemens

percussio, tam materiam, quam effectorem, formam, vela respiratione sola, vel altem non absque ipsa suppeditari, Aristoteles malenns praeclarissimis in id editis commentariis probarunt. iccirco non ab re futurum esse duxi, si, postquam de spiritus retentione verba feci, statim vociferationistractationem subjungerem. Neque enim ab hac me removere debuit, quod Galenus medicorum princeps aut nulla, aut quam paucissima de vociferatione scriptis tradiderit, quasque

eam inter exercitationes numerari debere non censuerit quandoquidem Antyllus apud Oribasium medicus celebratissimuS

non modo eam exercitationem esse voluit, verumetiam cum ad

SEARCH

MENU NAVIGATION