Bartholomaei Camerarii Beneuentani, De ieiunio, oratione, et eleemosyna, dialogi quatuor

발행: 1556년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

cit utrunque: Diuitem unde pauperem adiuu ret,pauperem unde diuitem probaretta uoce magna clamans,Beati qui lugent,quoniam ipsi c5- solabuntur . ' miserrimi ergo hi qui faciem suam auerterint ab egeno,quia ipsi inuocabunt Dominum, & non exaudiet eos. ' L A. Audiant itaque diuites, qui boni dispensatores bonorum Dei in mundo sunt superflua recte dispensando, quot quantisque beneficiis Dominus eos

prosequaturmempe ut in uita non modo necessaria habeant, uerumetia sicuti iamdudu dixi)ut in his quae superabundant, erga caeteros, pro Deo in mundo pauperes pascendo habeantur. Audiant uiri diuitiarum, qui seculi foeticitatem diligunt, ut in eis spem,quasi in ultimo, non ponat: uideantque ne eis in die iudicij dicatur, recepistis bona in uita uestra,ditati successionibus, prosperisque oblectati. Recepistis bona uestra, inquam, omne uestrum gaudium, hanc bonorum fluentem ac labentem falsam scelicitatem

ueram esse putantes: bona dico uestra, non Dei esse existimantes , quae fratribus communia esse

debebant.Audiant & illi, quibus dici poterit,recepistis bona uestra, id est, inanem mundi gloriam, o uos,qui iccirco pauperes ante portam

statuta hora diebus singulis conuenire iubetis, ut uiri Dei a mundo uideamini, intereadum uiri diuitiarum estis:Sic corde illis assecti,ut cusomnum uestrum dormi ueritis, nihil in manibus

302쪽

bus uestris cum Epulone inueniatis. Audiant praeterea hi qui propterea pauperibus dant, ut

minime in coelo thesaurum recondant, sed quo horrea eorum in mundo Deus ex hoc repleat: ne dicatur eis, recepistis bona uestra, hoc est mundi bona, quae mundanis animabus uestiis, pro illa remuneratione,quam in mundo appe tebatis, sint cocessa. Audiant & pauperes,ut cumala esse putat ea,quq diuersis modis cruciati in mundo patiutur,bona Dei esse sciat,quibus patientia nostra probatur. Audiant denique omnes simul, quid pater noster Abraham Epuloni respondens, euestigio subiungit. A B. Et in his omnibus J quae praedixi vobis, ut tam persenae quam opera diuersas mansiones habeant f internos J qui bossorum Dei dispensatores prudentes fuimus, multaque mala pro Christo passi su-

Qus f & uos dispensatores pessimos Rhaos ma

gnum J ita ut, tametsi uobis datu sit,ut pro maiori poena gaudia nostra uideatis: nobis item ut

mala uestra cernentes, gaudia nostra cumuletur: non tamen uia patet, ut uos a poenis ad nos migrare ualeatis, uel nos erga uos in tormentis potitos, uel minimam misericordiam exercere optemus, non quod misericordia careamus, qua abundantius reserti uiuimus, immo uero quia authori nostro iusto sic coniuncti sumus , illiusque rectitudinem sic aemulamur, ut nullo erga uos animi affectu bono c,

303쪽

moueamur. EP VL. Nonne tempus adueniet quo ad uos uenire queamus, quando Dei mista ricordia damnatos quoque saluabitὶ A B. fio matum est chaos: nulla dispensatione movemdum: Siquidem aeternus ignis uester est, nullo unquam tempore finiendus, gaudium quoque nostrum, in secula seculorum, ita ut ni qui uolunt hinc transire ad uos, non possint, . neque inde huc transmeare quando scriptumest, Opera illorum s i quuntur illos, ut unusquis que prout meruit,

reportet.

304쪽

LIBER QUARTUS

Instrissimae Dianae de Pestiere origo , nobilita ui tes , m Architecturae peritia hoc in loco narran

tur. CAMERARIUS. Io. 2 E N E D I C T I.

ne,Camerari,ipsis nostris congressibus, consuetudine uictus,sermonibusq; lucis dissimis qui quam mihi aut gratius, aut quod magis me delectet, accidere posse 'Sane non. Tarditatis autem meae causa negocium fuit, quod mihi illii-stris Diana, Valentinorum Dux pro ornatu domus,quam construxerat, demandauit: quo sene negocio ita per hosce dies implicatus fui,ut dimitus , quam uellem, a uobis abfuerim. C A M. Etiam architectari didicisti 3 BENED. ANchitecturi operam dare uirum religiosum haud decet,qui Deum,coelestiaque omni acie ingenij debet contemplari. Illud uero mirum mihi uti

CAPUT PRIMUM.

A N summa selicitudine eram,r uehementerque angebar,qubd, differri aduentam tuum uid rem,neque tame quid sibi hare S tua procrastinatio uellet, satis' intelligerem. BENED. Putas

305쪽

LIBR. I QUARTI

sum est,Dianam,ut multis & praestantissimis antini dotibus, ita huius etiam artis cognitione ornatissimam esse. Namque illa, praeclaram ac plenam dignitatis domum,quam Anet uocant, exaedificauit, quam non amicis solum, uerum etiam inimicis apertissimam & perhospitalem uult esse, nullum crimen tanta animaduersione dignum existimans,quod hanc honestam uoluptatem, etiam inimico auferre debeat. C A M. Architecturae etiam cognitione excellit DianaZB EN E D. Nouit illa Architecti propositum in tribus uersari, pulchro nimirum, commodo &utili.Pulchrum uero quinque potissimum, quae publica sunt,c5plecti: faciem scilicet,porticum, aream,scalas,& aulam,quam uulgus salam uocat,eam ob causam publica appellata, quia unicuique tum laetitiae,tu m luctus tempore, ac reliquis anni diebus omnibus, qui aut illa spectare aut dominu alloqui uolunt, ut pateant Oportet. Commodum autem sic pro aedificantis dignit, te quaerendum esse, ut nulla annua utilitas commodae habitationi praeferatur. C A M. Haec certe totius artis est summa. Atqui scire optarem, num a Diana hic aedificandi modus sit adhibitus. B E N E D. Vocetur magnus aliquis Architectus, uideat, exquirat, consideret omnia, nihil tame inueniet quod reprehedere possit. Accedat item aliquis, qui delectatione uiuendi ducatur,

nullam profectb pulchriorem domu se uidisse, palam

306쪽

palam fatebitur. Quis est enim qui amnem,ne mora,ipsumque domus ambitum,pulchritudinem denique faciei,cui amoenissimorum pratorum uiriditas seruit,antequa fores intret,non admiretur ' Deinde ueris cum porticum intrarit, alterum xystum a dextra,alterum a fronte inueniet. In ipsa autem porticu collocata uidebit signa quaedam aenea , quae Dianae essigiem refe-- runt,tum simulachra sunt alia complura, fabularum etiam, mira pulchritudine, quae magno artificio ficta sunt atque formata: haec ingredientium oculos sic tenent,ut non facile ab illis auelli possint. Quid autem uiuos,amoenissim6sque fontes, argenteos latices inexplicabili quodammodo scaturientes, commemorem Θ Illud profectb tacere non possum,quod a fide dignis uiris accepi,quendam,qui ad regem magna de re per dispositos equos uenerat,tantam ex his uoluptatem cepisse, ut & sui oblitus, & suarum rerum

immemor,non ante Regem conuenerit, quam

totus dies abierit.Scalas praeterea ipsas si uideres, quam commodae sint,quam facilis ascesus , non dubito,quin tu, qui podagrae doloribus cruciaris, illas maximis laudibus ad coetu efferres. Porro tam triclinio ,quam cubiculis, neque Architecturae ipsius mensuri,neq; diuersi generis pretiosissima ornamenta tum aestiua, tum hyema lia desunt, quibus tum ipsa Regis maiestas, atque Reginae, tum principes omnes, qui aulam

307쪽

LIBRI QE ARTI

comitari solent, magna cum pompa accipi pos

sint.Fenestraru admirandum opus, quis enarrabit de diueris in illis historiae adeo eleganter ocscite insertae sunt, atque intextae,ut ab ipso Michaele Angelo Floretino, qui ueteribus hac fingendi laude non cedit,essctae uideantur.Hori rum cultissimorum amoenitatem, arborumque diuersarum flores,quae partim nostro, partim altero seculo fructuose erunt,& fructuum suavis .simorum multitudinem,nisi uideas,credere uix

possis. Addo his auicularum iuchidissimos cantus. G A M. Quid narras 3 quid Vitruvius fingere potuisset maiusZB E N E D. Hoc uero,quod iam dicturus sum, nonne admiratione simul Acommendatione dignum erit 3 C A M. Quid hoc tandem est 3 B E N. In his deliciis de oblectamentis, anne putas illam honestissimarum

artium,& uerae uoluptatis oblitam ξ immo nullius rei tam fuit memor, quam Bibliothecae, in qua libros optimos, dc uetust issimos inuenias, atque eos,quoru iam nomina obruebat, dc pros e inobscurabat obliuio.Hic uidere licet etiam ibros complures,quos illius nomini uiri doctis simi eximiis eius uirtutibus adduini, consecrarunt. Fuit etiam illi curae sacrarium in eadem domo extruendi,illi simile,quod Romae Dianae dicatum fuit,quod & consecrari uoluit, meai concione diuinis laudibus ornari, ut esset ubi si,

cra & ceremoniae rite,more maiorum,& summa

religione

308쪽

religione confici possent. PI N.Ornanda potius erat dignitate domus, quam ex domo dignitas

tota quaereda. B E N. Num obscuro genere natam Dianam esse putas 3 PIN. Magni fieri nomen eius perlape audiui, progenies tamen quaesit, nondum audiui. BENED. Ex Caroli MDgni stirte Dianae ortum,omnes historiae,iam Latina quam Gallica lingua conscriptae, perspicue testantur. PI N. Quo succededi ordine 3 B E N. Scio te non ignorare Carolo Magno Ludovicum filium successisse, Ludovico autem Pipianum Ludovici filium Aquitaniae Ducem,cuius filia cum marem non haberet, Gerardo Comiti Pictonum nupsit : quo factum est, ut domus, quam de Polliers appellamus, Ducatus Aquitaniae quoq; imperium obtineret, quem una cum

Pictonu Comitatu summa cum pace l5gissimo tempore possedit: Gerardus nimirum, Ebies primus,Ebles secundus,Gulielmus primus,Gulielmus secundus,Guy,qui Gulielmum tertium superstitem reliquit, cui Diuus Gulielmus quartus postremis successit. Deinde uerbcum Sanctus iste uir filium eius unicum,cui nomen erat Emari,febre hectica laborare uideret,iestamento constituit, ut Elionora eius filia primogenita Ludovico Regis Ludovici filio nuberet: quare consecta Emari pristinς sanitati restitutus patris haereditatem petit, quam illi aliis quibusdam bonis non haereditariis compensant, hunc uerb ab

309쪽

ipsa haereditate excludunt. Deus tamen illi adfuit: quo factum est,ut non ita multo post,unicam liliam Valentinorum Comitis,uxorem duceret. Cui Emari primo, secundus eius filius ex Elionora successit.Emari secudo, Emari tertius, tertio Ludovicus, Ludovico Emata quartus, tamari Carolus eius frater, Carolo Ludovicus Q li us,qui Politiana Marchionis Crotoniatarum filiam uxorem habuit, Comitatumque Valentinorum quibusdam bonis in compensationem

acceptis,Regiae coronae certas ob causas addixit.

Iis deinde Carolus filius successi, Carolo Ludovicus nepos, Ludovico Emari quintus, Emari Ioannes Pictaviensis, grauis armaturae militum aulae Regis Dux.qui unicum filium marem Gulielmum reliquit superstitem , cuius morte ad Dianam Ioannis filiam, Gulielmi rorem, de qua sermo est,paterna bona deuenerui. Valentinorum uerb Comitatum Regis munificentia una cum titulo Ducatus adepta est haec eadem Diana. C A M. Magnam rem esse ex illustri s milia ortum habere, nemo quidem negare potest maiorem tamen eam puto, quando origini

natalium praeclara uiuentis facta illustria & gloriosa adduntur:tunc enim qui a parentibus illu- tratur, eos & ipse collustrat. P I N. Regis sane fauor multum potest, cuius opera haec esse sint omnia. B E N. Quid si maximis dissiculi tibus oppressa haec fecit,atque etiam his maiora,

310쪽

nonne non modo gloriosiora eius facta esse, uerumetiam nihil illustrius ad eius laudem ipsa calamitate accedere potuisse fateberis Vidua erat, omniq; fauore destituta, cum ab invidoru coniuratione oblatam sibi crucem pie sustinendam suscepit: quo sanE tempore adeo prudentem se praebuit,ut admiradam religionem suam atque una sortitudinem hominibus ostenderit. Deinde uerb cum fortunae rota conuerti coepit, ipsi fortunae obuiam procedere non pertimuit, occum antea semper Regi summa cum dignitate obtemperasset, deinceps etiam magnis in rebus illi morem gerere non destitit . quae causa fuit, ut ea gratia, quam praedicas, digna sit habita. C A M. Vides Pinari,quo modo robur, & murum, & arma sapienti prudentia suppeditat. PIN. Magnam esse fortunae uim,tum in secundis,tum in aduersis rebus, nemo inficias ire potest . C A M. Fortuna aut casu multa fieri, in iis quae sortuna uel castu contingere possunt,equidem negare no ausim,sed & illud assirmare non dubitarim,ob proprias etiam uirtutes multa bona homines nactos fuisse. P I N. Age mi pater Benedicti, ut aliqua ex parte illustria clarissimi huius foeminae facta, quae praedicas, tuo ex ore nunc audiamus. C AM. Ego primus eoru quae uidi,testimonium dabo. B E N. Perge. C A M. Qitam facilem,quam benignam se praebeat o- nimbus, deinde uero,qu am se humaniter gerat,

SEARCH

MENU NAVIGATION