Bartholomaei Camerarii Beneuentani, De ieiunio, oratione, et eleemosyna, dialogi quatuor

발행: 1556년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

diuitiarum s minime pbsessionem diuitiarum

damnans, quae occasio ad multa bona esse pos- 'sunt, ita ut ex thesauro seculi, in thesaurum regni coelorum conuertantun sed benefaciant,diuites sint in operibus bonis,ut faciles sint ad impartiendum & communicandum, thesaurizam tes sibi thesaurum in futurum,ut ueram apprehendant uitam. R V F. mis horum thesaur rum custos Z A R C H. Deus qui alteros ulciscitur, alteris uerb rependit praemia. R V F. Quo authore loqueris A R C H. Cum irae thesauri

scriptura meminisset,sic ait: De uinea Sodomorum uinea eorum,& de suburbanis Gomorrhae, uua eoru es uua fellis,&botrus eorum botrus amaritudinis: uenenum Draconum, uinum

illorum,& uenenum Aspidis insanabile. Et post

enarrata opera iniquitatis, euestigio adiunxit: nonne haec omnia condita sunt apud me,& si- ignata in thesauris meis, in die ultionis retribua, 'in tempore cum lapsus fuerit pes eorum. De altero uerb iustitiae thesauro Esaias loquitur, cum dixit: Venit sapientia,& scietia,& pietas a Deo. η2.33. clashic thesaurus iustitiae est, cuius Iesus meminit,--n quado dixit,Sinuere me, & habebis thesauru in caelo. R V F. Quorsum tendis A R C. Mane 'in ,. is hoc, in Synagoga Dostra Hierosolymitana, Ie- .sum Nagarenum concionantem audiui, palles testificantem, angelos Laetarum in sinu Abrahae portasse, dominum autem nostrum sepultum

292쪽

in inferno esse. Itaque thesauros quos thesaurizarunt, unicuique retributos esse, postquam euita excesserunt. R V F.Tam cito3Α R C H. Scriptum est enim, Semel statutum est mori,& post hoc iudicium. ' Poterat quidem dominus noster,Iesum audire: qui toties praedicauerat, ami cos de mammona faciedos este, ut nos recipiant in tabernacula aeterna: & minime irae thesaurum sibi tanta cum Dei inobedientia thesaurizare . exemplo isthaec uobis sint fratres charissimi,ut quando poteritis,animabus uestris thesauros in coelo parare, non obliviscamini. R V F. Doce nos rogo aliqua,per quae ipsius eleemosynae magnitudinem comprehendere queamus. A R C H. Deficeret certe tempus, si minutatim omnes eleemosynae laudes aceruare uellem . R U F. Dic praecipuas notatu digniores. A R C. Tanta eleemosyna ipsa uim habet, ut pro eleemosynarum cultore hunc in modum Propheta obsecret: Salua eum, in hoc secuivi & uiuifica eum in alio in quod&consummatum in Iob

perlona, Tobiae, & multorum cernimus. Sic

enim Paulus quoq; testatur, ut pietas ad omnia utilis sit, promissionem habens uitae quae nunc est,& futurae. cui & illud Sirach consonat, FONnerare proximo tuo, & omni tempore inuenies quod tibi necessarium est. ' Honora Dominum de omni substantia tua,& de primitiis omnium

fmgum tuarum, da pauperibus, salibi Sapiens

293쪽

inquid & implebuntur horrea tua saturitate, uino torcularia tua redundabunt. 'iustitia eleemosynae igitur urget, qua prudenter elargita, a-deb securum hominem reddit, ut cum Davide Propheta dicere possit: Iunior fui,etenim senui, non uidi iustum derelictu, nec semen eius quae . inrens panem. R V F. Merito ergo Petro dicenti: Ecce reliquimus omnia, & secuti sumus te,Iesus respondit: centuplum accipies in tempore hoc,& in seculo futuro uitam aeternam. A R C HI. 'ALMoro.

Memor scripturae illius es quae dicit: Eleemosyna liberat a morte 3 R U F. Memini. Α R C. tori At quid per mortem intelligat,haudquaquam te expendere puto: sed audi quaese mysterium hoc,&quantae magnitudinis ipsa eleemosyna

habeatur.Cum enim Deus,hominem sacrame- ,

to fidei,id est battismate,animam tam ab originali peccato,quam a caeteris actualibus mund re elegisset: quonia baptisinus iterari haudquaquam potest, ne homo ad peccandum pronus a iustitia excidendo,absque adiutorio post baptiLmum relinqueretur: eleemosynam pro baptis mate subrogauit. R UF. Baptismus ergo ele

a νὴ a quibusdam Ambrosium huius opinionis fuisse, μη et 'si quando uerba illa declarat,Pietas ad multa utilis est: nempe peccata luxuriae,eleemosynis mun' ' Timocii dari. Thomas tamen aliter sentit,quippe ut tanti eleemosyna apud Deum sit, ut poenitentiata peccati,

294쪽

peccatu: & hoc praestet eleemosyna, Baptisinus secundus quod Baptisma primum praestat, a

latera. nai. quo poenitentia minime abest. ' Haec Protestantes legant,ne deinceps modum hunc,quoacto iura. Tccatis post Baptismum commissis, eleemos liberamur,ignoret:ad Eςc Anabaptistς quo-σ8. Auga que animaduertant, qui rebaptietationi intenti '- sunt, ut uerum baptismum peccatorii, quae post baptisma admiserunt, intelligant: neque deinceps eleemosynas a se is domibus eliminet, quae in sinu pauperis absconditae pro ipsa poenitentia orant. RVF. Perge,obsecro,ut reliqua audiamus. A R C H. Vis penetrare coelos filia potentem esse Angelus testatur,quando dixit: Ele

mosynae& orationes tuae commemoratae sunt

Am.io. d. in conspectu Dei. Vis coelo uim inferre 3 da Christo eleemosynam,per quem regnum coelorum uim patitur . &infimo aquae frigidae, poculo regnum coelorum acquire.' Vis inimicos sagittis percutere,&carbones supra eorum caput imponere s iuxta illud, sicut sagittae poten plat 1is. acutae,cum carbonibus de latoriis praebe inimicis tuis eleemosynas, & cum beneficia illis pribueris,malitiam eorum tua bonitate super duritiamque mollies, iratumque animum Πὰ- ad ad mollitiem flectes: quod est congregare carbones super capin eius. ' Haec enim audiendo,

295쪽

nemo adeo crudelis in animam suam erit, etsi Scythiae frigora vigeant, aut alpinae nives, qui duas tunicas habens, una pro se retenta, alteram nudo denegare audeat: parteque alimentorum necessaria in horreo custodita, quae pro uno die sufficere possit, quod superest, esurientibus non eroget. R V F. id per unicam tunicam,& n cessaria alimenta diei unius intelligis'ARC. ' . iQuicquid corpori nostro sussicere potest,&hu- . mante succurrere imbecillitati, quos nudos natura generauit: hoc, una appellanda est tunica,& quicquid praesentibus alimentis necessarium . est soc,unius diei uictus appellatur.' Hinc sane praeceptu m est, ne cogitetis de crastino, hoc est de futuro tempore. Siquidem habentes uictum& uestitum s Apostolus inquit in his contenti su- .mus. R VF. Ergo minime puniendus et qui

aliquibus detentis, omnia sua non dederit. Α R. Minime. RV F.Cur igitur Ananias & Sapphira morte puniti ' A R C HI. Quoniam uolentes mundo se perfectos esse ostedere,sicut scriptum est:Si uis perfectus esse, vade,uende omnia quae habes,& da pauperibus:quasi perfecte seculo renu ntiassent,uanam gloriam sectabantur.' R V. 'illares ad

Condigna quidem factis passi sunt, ut mundi

gloriam,bona,& corpus simul perderent. ARC. Hos cnim non possum nisi homini cuida stulto comparare, qui rege properante ad spectandum uires eius, illum quidem relinquat ac ne

gligat:

296쪽

gligat, ab egenis uero atque mendicis spectari' uelit,atque ab eis potius quam a rege laudes re- quirere quid enim homini prodest, ut a centum potius uideatur, quam coram toto mundo eius gloriam Christi ore post exiguum tempus prae-- dicadam expectare: nonne satius coram Deo ab Angelis commendari est, quam hac inani gloria condemnari Z ' RV F. Progredere Architricline, ne hanc luauem orationem Interrumpas.

U ARCH. Quid tale Deus homini praestare po

tuisset, quale eleemosynae medio illi non condonauit et fecit sane ipsum de homine Deum: Siquidem Dei ossicium esst,ut mundum pascat,& cum potens esset, uno ictu oculi isthuc con summare, pauperes esurientes a diuitibus Dei uice pascendos reliquit, ut ministrando diues Aug. .3ν. pauperi esset Deus. contra uer ut pauper ege- ωμις- do, diuiti Deus st: quandoquidem eleemosynae iusto in nomine iusti datae, uirtutem dedit:.uis ib n ςrcedem iusti acciperet, & peccata sicut Mariti dictum est, mundaret: quod Dei solius ossicium est. ' Haec denique illa est,quae non pati-

tur erogantem irem tenebras. angelorumque

consuetudine etia in uia hac peregrinationis no 2. - ,. habet. ' Hanc igitur uiam salutis uobis pria dico fratres, ut cum in domibus ditissimorum dominorum permanseritis, hilari animo illas e largiamini: aut cum illas dare non potestis,uoluntatem saltem promptam habeatis, quam

Homo qui miseretur, it

Deus.

pauper diuiti Din.

297쪽

DE ELEEMos YNA

Deus pro pretio regni coelorum ab inope susci- .pit. hoc quidem maxime obseruandum est,

nempe ut qui uacuus bonis erit,non uacuus sed homi8,. plenus uoluntate coram Domino comparare. possit qui iubet,ut nemo uacuus cora eo intret.

Epulonis in inferno manentis, cum Abrahamo in limbo degente, in cuius sinu La carus per angelos positusfui dialogus.

PΑter Abraham,miserere mei: & mitte LM Zarum ut intinges extremum digiti sui in aquam, refrigeret linguam mea, quia crucior in hac flamma. L A Z. Epulonis uocem,summissiorem tamen quam esse soleat, audire ui . - .deor. A B R. Ille est. L A Z. Nonne frustra in in inferno poenitet, ubi non est poenitentiae lo-'. cus,aut redeptio aliqua ' ABRA. Non quia LM , dem ob mala quae secit,culpam plangit: sed ratione poenae quam patitur,quasi poenitens plorat. L A Z. Lumen damnati habent, ut me in sinu tuo sedere, intueri possint 3 A B R. Qua cunque uident ueluti per quandam caliginem, cum tristiti ad augendum eorum desolatione,

298쪽

Dei permissione uident. L A. Quid te uocatὶ

tu ne illius misereri potes 'A B R AH. Nequa- qualia, siquidem creator creaturς miscretur luce. L A. Nunc clamat, ut eius lingua saneturynόnne&medicus ad eum uenit, qui morbum s nare poterat linguae suae, Christus nimirum, quem ubi mecum ante fores habitaret, mica . que recreari ab eo totiens petiisset, quasi tonitruis ab eius ore emissis, superba lingua contumeliis eum exclusit Z ὁ magnum miraculum)ut a me digiti extremum,quasi minimum,in aqua

intinctu petat, spiritus sancti adiutoria sibi proficua esse nunc confiteris,quae etsi minima sint, omnem tamen morbum lanare possint: uiuus autem nil horum credebat, quin potita,nne ista enarrantem , floccifaciebat. A B. Dei iudiciu est, ut nunc propter maiorem eius afflictionem,

id cognoscat,quod sua culpa obstinatus amisit: itaque is qui in uita misereri noluit, in suo iam supplicio positus,patronu quaerat. L A. Magnas

emittit uoces. ΑΒ. Tormenti illum cogunt, non mentis affectus. L A. Cur me uocat s A B. Quoniam erubescit, putas te praeteritorum meminisse. L A. Qui me uidere dedignabatur,nsic digitum desiderat meumr A B R A H. Vide co scientiam peccatoris, non totum audet petere digitum.His certe docemur,quam sit utile diui liis non confidere: ecce diues indiget paupere..hmet. i 'L A. Quid enim aliud mundus ille est, quam

299쪽

DE ELEEMos YNA

laruatorum multitudo magna : sicut enim in theatris cum ad uesperascit,& astantes recedunt, exeuntes, & amictum deponentes: qui reges, &praetores uisi fuerant , omnibus ulceribus pleni uidentur,ut sunt: sic & adueniente morte,& diam ista spectaculo, uniuersi laruis egestatis & diuitiarum depositis , ex solis operibus diiudicantur,qui nam uere sint diuit ,qui pauperes, qui glorios, qui in orij ABR. Vicillitudinem c M. poenarum expendamus, o LaZare Z nempe Epulonem in medio ignis,ubi stridor dentium quoque adest, iacere: ibique guttam aquae petere, nec exaudiri,qui tibi modo in medio ςstus, ino. do frigoris sub dio iacenti, micam panis de mesa caderacem denegauit: ecce quomodo rerum oscissitudo hominis statum mutat. Eius praeterea linguam maxime infirmam esse, qua inebriantia gustabat,pararique illa praecipiebat, &quae loquacitate. sicut in conuiuiis st) abundare Q. lebat, adeόque procax in te,immo in Christum fuit:in inferno clamitat, dolAque, neque ulla in re exauditur. L A. Deum patrem blasphemas,te patrem propterea uocat: quia dum crudelitatis ipse arguitur, quam summus charitatis amatortu fueris, meminit: putans te misericordia commotum esse: patre praeterea qui fuisti, dum fide tanquam filius tuus iustificatus fuit, tametsi pa ter eius post mortem propterea esse desueris,

quia primam fidem irritam fecit. ' digna itaque ψ

facti in

300쪽

facti eidem responde si placet. ABRA. Fili qui

fuisti, nullum adiutorium a me expectare potes, siquidem a fide quae in filio esse debet, factis

liti. Christum negando discessisti. E P U L. Falsa ne scriptura illa est, quae dicit, nec poculum aqua: frigidae dari,quod remunerationem promptam non habeat. AB. Minime. E P V.Vbi igitur eleemosynae meae, n una quia uni non dedi, caeterae infructuose erunt Α Β .Propter illam quam de bonis Dei quoru dispensator eras, non dedisti,

r. Pre. . caeteris posthabitis quae fecisti, iuste condenatus es. E P U L.Nunquam LMarus peccauit,ut m reatur in sinu tuo nunc maneres AB. Peccauit

certe,sed multa patiens, spiritualibus eleemosynis poenitentiam egit. E P V L. Num me non poenitet Α Β R. Sera poenitentia post mortem nihil valet . poteras quidem propter culpam in uita dolere, sicut nunc propter durissimas poenas angeris. L A. Nullam penitus cum Laram bonorum operum remunerationem nunc assequar 'ΑBR A.Feruentius nisi illa fecisses, nuc' animam flammae exureret tuam: recordare quia

recepisti bona in uita tua: & hoc tibi pro remuneratione operum bonorum in peccatis factorum fuit: Laetarus similiter mala, quae pro poenitentia suorum peccatorum aduenerunt, nunc autem huic Deus solatium exhibet, tu uerb cruciaris. Sic enim scriptura inquit. Pauper & diues occurrerunt sibi : Deus sej-

SEARCH

MENU NAVIGATION