Bartholomaei Camerarii Beneuentani, De ieiunio, oratione, et eleemosyna, dialogi quatuor

발행: 1556년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

aliquado ipsi acceperint 'D I A. Quod exitium

istud est 3CA M. Magna certe principum cal initas , ut Dauidis uerba illa nunquam ponderent: Anima eius in uita ipsius benedicetur,confitebitur tibi cum benefeceris ei. DIA. Quid 'na Luerba hic sibi uolunt C Α M. Principum animae sunt, quae in uita ipserum a clientibus,qui semper astant,sipiritualium eleemosynarum loco, sirenum instar maximis adulationibus lauta dantur. DIA. Hinc igitur c5suetudo increbuit, ut perniciosi assentatores beneficiu quod amanu domini sui suscipiunt,tandiu ueritatis loco subrogent, benedicantque quandiu principes illis

benefecerint. C A M. Hinc certe fit,ut ueritatem nullo unquam tempore oculis cernere,aut auribus audire,uel manibus contrectare tales principes possint: quandoquide adulatores adeo blanda facie eos audientes decipiut, ut uitiis alimeta ministrando,perpetuς mortis laqueis ipsos interimant. Quis enim eorum no misereatur,qui quantumlibet sancti & iusti sint, dum tanquam homines in aliquod peccatu incidunt, elu conciones audiant, Paulum tamen non habeant, corum uitia increpatem, atque dicentem, Si hominibus placerem,Christi seruus non essem:putinique proinde omnino, eam ob causam non

peccasse,quia a nemine de se quod peccauerint, audiunt: nonne Regi Dauidi similes habendi sunt Z quando alium occidere pro eo quod ipse pς. pe-

282쪽

perpetrauerat,properabat, donec Propheta Natan ueritatem ei nuntiauit. 'DIA. Homines

quidem doctissimi a confessionibus principibus non desunt , qui illos clanculum admonere possunt 3 C A M. Habent certe, an tamen bene

suo ossicio ipsi quoque fungantur, &seli Deo seruire uelint in his spiritualibus eleemosynis, ruas principibus largiuntur, Deus scit, qui coma hominum nouit:ille est cui patet quo illi tendant , timeant nec ne, aut aliter quam nouerintres ipsas persuadere fauore aucupantes, & praemia, laborent. Non quidem abs re igitur Salomon dixit: Cu detractoribus ne miscearis, quoniam repente ueniet perditio eorum: dc ruinam

utriusque quis nouit λ' tam uidelicet illius qui adulatur,quam illius qui aurem adulationi accommodat, dum seruili potius quam ingenuo liberalique ossicio, qui canum instar cauda dccorporis gesticulationibus Dominis adulatur: itaque album nigrum,nigrumque album esse dicunt. DI A. Probe. C A M. Quando uel una ueniet dies,ὁ domina, in qua princeps aliquis dulatori dicat: Sedens aduersum fratre tuum l quebaris , & aduersum filium matris tuae ponebas scandalum : haec fecisti,& tacui . Existimasti inique quod ero tui similis far ua te,& statuam

. contra faciem tuam. nec adeo principes attenta . aures calumniantibus praebeant.Quando hi

qui astant,dicere eis audebunt: Elige tibi consi-

283쪽

DE ELEEMos YNA

harios bonos, Deum timentes, & ueritatem

mantes: & no placeat tibi iniuria ministrorum. DI A. Causam audire expecto,ob quam ditissimi principes, nullam corporale eleemosynam facere secudum iustitiam possint. C A M. Quoniam eam iuste fecisse non dicimus, eum qui spirituales eleemosynas contemnit. DI A. L tius pro salute omnium ista tractanda esset. C A . Omnino sed ab aliis qui huic ossicio praesuntnt enim est, haec pauca narrasse, in quibus id scribens quod sentio, id sentiens quod scri

bo,calamus cum Incte concordet.Tu uero,quq

una ex principibus es, sic uitam ducas, ut cum Regio pastore tandem dicere possis, Misericordiam & iudicium cantabo tibi Domino. facientes praeuaricationes odiui: declinantem a me malignum,non cognoscebam: detrahentem secre-

tb proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, & insatiabili corde , cum hoc non ed bam : ambulans in uia immaculata hic mihi ministrabat: non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam: qui loquitur iniqua,

non direxit in conspectu oculorum meorum:&denique, ut domus tuae facta silc percontari uelis, ut praeceptum correctionis erga illos

implere possis,quo utilius nihil siquidem paucierunt,qui a suo principe correpti ursum peccare,aut non erubescant, aut non potius perhorrescant. huc enim in modum animas proxim

284쪽

rum saluare poterunt,quod plus est quam exinanitos saturare,eb quod nulla maior humilitas illa erit, quando is qui praeest, haec spiritualia minoribus ministrat: tunc certe Christi personam induit, qui Rex Regii cum esset, sic fratres corrigebat. O si pulchra humilitas principu est, sicuti experietia docet, quado Rex noster uel suos etiam infimos subditos tam benigne audit, uel sanandis strumis seu scrophulis tanta cum deuotione & humilitate opera dat. Sed ὁ quam

maxima,si malos mores,siqui sunt,aulicoria corripiat. DIA N A. Vtinam omnia per se posset,& confestim uideres quam deditus religioni sit. C A M. Quis Regis nostri humanitatem,bonitatemque apertissime non cernit 3 sat quidem est,dum non potest omnia, per se agat pauca, &reliqua per alios curet.Regum sane spirituales eleemosynae magnae hae sunt,quas populo elargiri obligantur: proindeque potius eligendae, quam templa erigere,vel bona indigentibus dare,iametsi utrunque bonunt Hanc itaque charitatem, quotquot Reges aut inferiores reguli sunt, gustare minime negligant: squidem scriptum est,

Rex qui iudicat in ueritate pauperes, inr uS eius in aeternum firmabitur. Beata terra, cuius

Rex nobilis est, & cuius principes uescuntur in tempore suo ad reficiendum: ne non gustando, euestigio audiat, Vae uobis diuitibus,qui hab iis hic conseiationes uestras. .

285쪽

Ita cari uiuentiu cum Epuline dialogus.

LAZARUS, EPULO. ARCHI TRICLINUS, RUFINVs, Epulonis famuli.

HIc ante fores iaceo: ad uos, 5 uiri diuitiam,

sermo meus est,date esurieti eleemosynam

qui fame perit. E P V L O. Quis ille est, qui soris clamitat 3 ille ne qui ante ostium iacere λ-let 3 L A Z Α R V S. Surge qui dormis, ὁ tu qui splendide quotidie epularis: & buccellam panis

mihi frange: ne uelis sub hac falsa comessati num beatitudine, quasi in somniis uitam ducere:ne ubi sero euigilaueris, nil in coelis reconditum inuenias, quod in Christi aerario, tibi conseruatum sit.Prophetae uerba audi,cum ait: Dormierunt semnum suum, & nihil inuenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis. 'EPV. Vos nequissimi ministri, poenas huius sceleris dare deberetis: est ne consessus iste, ab homine plagis corrossi ad nauseam prouocandus . 'proiicite ipsum, ne amplius uoces eius audiantur. L A Z A . Noli per gulam ea in terra consu mere,quae per eleemosynam debes in caelo recindere: diligenter conscientiam tuam interroga, ne per ebrietate perdas, quod per eleemosynam acqui-

286쪽

acquirere nunc posses. E P V. Adhuc iste oblatrat 'dormiunt ne canes 3ΑRC. Canes omnes a cathenis iam soluimus, uerum cum ut morderent ipsum accessissent, nescio qua arte deliniti,pedes eius lambunt. EPV. Nouus ne Daniel hic est, quem leones in praesentia uenerentur dic ei ne me conturbet, iam uides quot mercatores hic adsunt, quot item architecti, quibus cum prudenter de re familiari hodie ratiocinadu m est,alia, accedat,tum accipiet aliquid. A R. Tace paululum,nam herus meus foenori,aedificiisque construendis nunc uacat. L A. Domino suade, ut decimam partem mihi debitam denegare nolit,ne forte Deus irascatur,& reliquas ab eo auferat nouem. E P U. Taceat nequam, nisi uult uapulare: num ego agapes non facio 'num uinctis singulis quibusq; diebus in carcere uictu mitto, nudos uestio,peregrin6sque suseipio 3 ad eb enim ceruicem mendici hoc tempore erexerunt, ut rationem quoque eius exigant,quod

pie pauperibus praebemus. L A. Quid praebes 3

num cum uidua tu totum uictum tuum in gazophylacium coniecisti Z aut potius inani uniuersa sumptu proiicis, magnifica conuiuia, &potationes inebriantes excogitans3 modo enim tu alios uocas, modo ab aliis uocaris Itaque nuctu consumis,nuc alios consumere cogis: duplicem tibi praeparans cruciatum: alterum,scilicet

ab his quae tu, alterum ab his qui hortatu faciut

287쪽

tuo. E P V. Miserandam uitam diuites duoet: uita illis ob ea causam data est, ut pauperu uen- h. . ἰ

tres expleat L A.N5 equide adhortor ut omnia tua abiicias: fruere omni prosperitate: sed cu satisfeceris tuo usui, quae superuacua tibi de otiosa

iacet, necessariaq; sint aliis,distribue fame laboranti bus, & gelu rigescentibus. E P. Satis ei erit qui sua prosperitate frui potest, ut in paucis uobis hostiatim mendicantibus subueniat. L A. Haccine de causa misericors Deus plura tibi largitus est,ut in tuum selius usium impendas quae dedit,& reliqua in arculis & promptuariis recodas Θ sane non: sed ut iuxta apostoli admonitionem, abundantia tua aliorum inopiam suppleat. EPU. Nonne suppleo, si nulla dies sne leemosyna praeterit L A. Tu certe plus quam opus est , his frueris delitiis,uestibus, alioque luxu, seruis quoque & brutis argentum diuidens: ego autem nihil horum a te peto, sed tantum ut famem mitiges: age igitur, ut de micis quae demensa cadunt, uentrem saturare queam. aut chos n. saltem hos catulos pasce, ne famem mecum Pa- - ἡ-ιtientes,absumpta sanie carnes meas edant: en

rior,non est qui mihi aliquid det. A R. Quid tu ὁ here in tremenda die iudicij respondere Christo poteris,qui in paupere,micas a te nunc petitὶ 'o quam uehementer te accusabit, qui ita negligenter uitam tuam instituisti Zpropterea si sapis, mihi obtempera, & cogita non Lazarum, sed

Christum

288쪽

Matth. 27.

Christum hunc esse:qui recte tibi dicere potest:

tu hodie, suburbana, thermas, & porticus,im- numerόsque paras thalamos: incallum splendide epularis: tu corvis,atque miluis,fastigia exo nas: ego autem non habeo ubi caput declinem: sed peregrinus & nudus, & semimortuus ante ianuam tuam sto, nec exiguu mihi communicas tectum. Audi me Domine,ac cogita quod hac de re alterum fore necessum est: vel quod bona in uita amittas, uel saltem in hora mortis cum animae interitu dimittas &cum adhuc tempus habes, opes superuacuas distribue, ut prius illic tuam repositam habeas salutem. E P. Auxilio potius hodie tuo, quam consilio egeo adiuva ut a prandio,architectis,caeterisque Operariis , quod illorum est, soluamus. A R C HI. Nonne operarius ille pauper est)E P V. Iacentiae operarijὶ ARCHI. Operarius omnino, qui

propterea maximas angustias patitur, ut occasionem salutis tibi tribuat. Sic enim miscrator Dominus propter nostram salutem dispensat mnia: relinquens pauperem inopia uexari, ut &ipse patientia multum mercedis acquirat,tu ue-rd per eleemosynam fiduciae materia illuc prae mittas : ne igitur absque misericordia transeas

domine, sed esto fidelis eorum quae tibi a Deo concessa sunt dispensator,ut adiutus illius penim ria,tibi supernam concilies amicitiam. E P V. An mihi non licet amicos & parentes ad conui-

289쪽

DE ELEEMosse

uium uocare 3 Α R C. Rogandi sint parentes &uicini: sed rarius quam tu agis: neque tunc sumptuose,sed tam parca conuiuia esse debent, ut remaneat unde pauperes refici possint: noli igitur tam frequenter inuitare diuites, qui te iterum invitent,& fiat tibi retributio: sed uoca pauperes & claudos,aut ubi uenire ad te nequeat, tuis ferculis illos uisita, & beatus eris: quia non ha- bent unde retribuant tibi, retribuetur autem in retributione iustorum. E PV. Age igitur,ut crassit conuiuium pauperum. ARC. Audi vocem Domini dicentis: Stulte, anima tua auferetur a te hac nocte,quae praeparasti cuius eruntὶ nonne fatuus habeberis, ut nocte moriturus fabricare

disponas 3 ' quis scit quid crastina allatura sit di- 'ta, ities 3 Sirach consilio utere, cum ait,ne tardes con- .

uerti ad Dominu. E P V.Cur adeo mihi molestus es surgam ne ego, ut spectaculo huic mo-struoso ipse manu mea eleemosynam porriga A RC. Non quidem hoc a te nuc exigo, ut cum Paulo & Barnaba manu tua des, sed ne manum repellas dare uolentis: Salomonis memor cum ait, ne impedias benefacere uolentem. at hoc

unum scito,quod si non dederis: quotquot pauperes in loco in quo habitas, fame mortui fuerint , tot homicidiorum reus eris. R V. Non 'Aut δε tanto opus est strepitu, ecce iam Lararus mortuus est. AR C.Caue itaque tu domine,ne nunc ra

290쪽

CAPITIS MINTI Hs PRIMUS.

Architriclinus rationes u*entes affert ,per quas δε- mesticorum animospost Epulonis ac Larari momum ad misericordiam impellire posit.

FPulonem, atque Laetarum eade hora, diem obiish uidistis,sed minime mysterium hoc intellexistis. R U. Quid habes,quod de eorum morte proferre possis 3 A R C H.Mundi thesauri duo fratres sunt, unus qui reponitur malis,au'ci, o bibo ter uerbqui bonis reconditur. 'R U. Qui isti να duo S A R C H. Thesaurus malorum,est inobe- ημμα-dientia, animus intra stabilis, iniquitas, de quo dicit Paulus, An ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit, sed iuxta duritiam tuam&cor tuum impoenitens, thesauriras tibi iram in die irae,& reuelationis iusti iudicij Dei: Vbi lio Oisses theseurum peccatorum, reponi operantibus iniquitatem. Thesaurum uerbbonorum,alibi Paulus ostendit,cum ait: Praecipe his qui diuites sunt in praesenti seculo,ne animis efferantur, neque spem ponant in incerto

tilii Oo ij est: quod habes,em dedi,& ingratus es, aufero utrunque quod dedi. '

SEARCH

MENU NAVIGATION