Latina carmina

발행: 1859년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LABERI Us Sed nondum paeana canas. COTTA

Quibus hos quoque culpes P

LABERIUS Divisionis adhuc superest pars altera. COTTA

Nempe

LABERIUS

Scilieet humanae vesana licentia mentis Implet multiplici centenas dogmate chartas , Atque geometricis dum legibus omnia librat, Et sacra possum dat , divumque oracula ridet , Metiri divina suo modulo , et pede tentans, Et nisi quae ratio sibi suaserit, haud tenet ultra , Vel numen supra se dedignata lateri.

SULPICIUS

Mixta acri misces , Laberi, convicia selle , Parce probris , placidisque juvet sermonibus uti.

LABERI Us

Et tu parce etiam, mos hic mihi semper inhaesit Nempe lacessitus, linguae contendere telo A puero didici.

SULPICIUSVitium hoc tamen excute Sodes. LABERIUS

Nescio an hoc vitium fuerit, virtusve profecto: Quid faciam 3 paullo sum nempe dicacior unus

Multorum.

62쪽

Experiar , tu lare , tacebo.

SULPICIUS

Multa equidem casuve , aut desuetudine longa , Desidi ave hominum , rerum vice , tempore iniquo , Notitiae rerum periere , idiomata , et artes , Graecia quas habuit , Aegrptus , Etruria quondam. Utilia at demum , praeclaraque multa recenies, Anglia quos peperit, quos Gallica, et Itala tellus Invexero: ctenim nemo inficiabitur unus, Doctrinas , artesque inventis pluribus auctas , Plura mathematicos , pbysicosque , et plurima nautas NOScere, at astrologos, medicosque , incognita quondam Multa tamen neque adhuc satis his perspecta, neque illis ceu motus , gravitas , color, atque electrica virtus, Et quorum ignotas fas nulli attingere caussas.

LOLLIUS

Haec lacile tribuam , Sulpici , atque omnia laudo , Sanus enim .loqueris, Scitusque; sed insuper unum Si lubet , hoc addam , quod tute fatebere Verum.. SULPICIUS

At quid id est P .

Quaedam sunt quae feliciter olim

orsa Vetus , nostra absolvit selicius aetas.' SULPIcIus Haec ultro dederim . quid vorci δ

63쪽

. 54

Praestat. LOLLIUS Sed omnibus unum SULPIcIUs

Et id quaeso.

LOLLIUs Sane unum. SULPICI UsAt denique profer.

LOLLIUS

Quae nempe astrorum , coelique scientia motus Designat , solisque , planetarumque recurSuS. Et bene , nimirum quaenam sublimior unquam , Quaeque hominem deceat mage res , quam nOScere certiss Mirum opust in astrorum revolutos molibus OrbeS , Quaeque Deus summa coeli in regione locavit p

Audiam et hoc 3

VALERIUS Scis hoc veteres excellere. COTTA Porro

Quidquid in hoc certi est, id perfecere recentes.

LABERIUS Ardua res sane obmutescere posse dicacem. AURELIUS

Dissicile omnino, nimiumque videlicet alium Mens homillum tentavit iter.

64쪽

SULPICIUS

Sed si mihi quidquam Incertum , haec equidem reor incertissima st Lolli.

Si tamen excipias ratio quae evincit , et usus.

LOLLI Us

Dicam equidem. Assirii primum, haud incognita labor Quosque aluit Chaldaea sophos , Aegrptus , et omnis

Ferme oriens, toto coe erunt sidera coelo Metiri , occasusque horum deprehendere et ortus :Aercas tentasse domos , animoque rotundum Percurrisse polum , coeptis audacibus orSi. Quin etiam sortes investigasse suturas , Et rerum arcanam doctrinam habuisse feruntur , Gentibus hoc studio nam nil communius illis. Post ubi doctrinae ad navos Venere pelaSgOS ,

Omnis et in mediis sapientia sedit Athenis , uuid memorem Hipparchum, Eudoxum, doctumque Methona Insignem quem fert inventi gloria Cycli P0uid maris , et terrae, numeroque carentis arenae Mensorem Archi tam , et . mentes coelestibus olim Instructas rubus Θ, LABERIUS Linguae tentigine rumpor. LOLLIUS

Neve manum extremam egregiis qui imponeret ausis Defuerit nati Cassinius, et Galilaeus Iccplerusque , Trchon , sollersque Copernicus, et qui Detexere novos motus , et Sidera coelo,

65쪽

56. Nullaque fatalis serpit jam cauda cometae , Quam non deprendant subito , cursumque Sequantur, Neu satis a b operi sorte instrumenta deessent, Inventus mira magnum qui fingeret arte , Praelongumque tubum praefixo hinc, indequo vitro, Quemque Telescopion graece dixere recentes , Quo Iunam, atque alios exploravere planetas , Admoruntque oculis distantia sidera nostris. Quin etiam vigili suspensa dioptra tigillo , Lineolis quo quadrans gradibus , signisque notatus, Comperit ut quovis a sidere distet horigon , Idque parallaxin externa voce VOearunt. Hinc coeli inspector fixis obtutibus haerens , Signat Ephemerides , et digerit ordine certo , Astrorum quo Phases deprendit ; vidimus orbem

Ceu Veneris nuper solis transcurrere discum.

Est quoque qui niteat quodnam natalibus astrum Sedulus exploret , tandemque horoscope fixo Cujus quam exploret genesim , quo noscere possit Ingenium , mores, et quem mihi , quem tibi finem Dii dederint, Saturnus iners, quid Iupiter, aut Mars Phoebus , Luna, Venus portendat, MercuriuSve, Et qua o Zodiaci signant animalia Zonam.

LABERIUS

Unde cucurbitula haec P

Nam nos ira reguntur ab astris Corpora, et accipiunt vivendi habitumque, modum quo, Et semper partus coelestia signa sequuntur

66쪽

Butilius, Cardanus in hac excelluit arte, Begi Omontanus , Sponda nusque , Argoliusque, Hisque parumper ego , si fas dixisse , latebor

Impendisse , nec incassum in sum pSisse labores. Quod si scrutari natalia sidera detur , Quae maneant quemcunque vices, fortunave rerum Dicere polliceor , casusque aperire suturos.

LABERIUS

Tun ' sanus P

Cohibe , Laberi, promissaque Serves.

LABERIUS

Vis me disrumpi P

. SULPICI Us

LABERIUS

Olim

No dubita , labor , mihi crede , decentius j olim

Graecus erat Sapiens , patulo qui sidera coelo Dum sorte inspectans obtutu fixus in uno Observatque , haeretque oculis, dum quo inscius amens Progreditur per iter conversus ad aethera Vultum , Incidit in foveam infelix: sapientia sorsan Occipite erupto in tenues effluxerit auras , Ni cito chirurgus miserum ceromate Vulnus Impacto obdiderit: sed sorte anus assuit illic , Et casum miserans , tremula sic voce loquuta est:

O miser, immenso inspiciens qui dissita tractu,

67쪽

Λnte pedes foveam non videris. Hoc tibi dico Ingenium , moresque aliorum inquiris in astris , Atque latet propior tua te dementia. Dixi , Et satis urbane dixisse fateberis ipse , Sulpici.

SULPICIUS

Haec si urbana Vocas , quae rustica quaeso 3 Attamen hic, Lolli , miser est labor.

VALERIUS. Ista nec ausim Dicere vel veteres sat DOSSO. COTTA

At neve recentes. LENTULUS

Haud me fautorem dederim tibi.

AURELIUS

Ridiculum te, Sic facis p

In lix studium hoc . et inutile , saltem

Utilibus curas impendas. En ego , Lolli, Me sectare ducem , linques jam scruta , brevique

VALERIUS

IIocno putem P

COTTA

Nugaris p

68쪽

LABERIUS .

AURELIUS

Ast agis ex animo P

LENTULUSNum vero PLOLLIUS

Hoc serius inquis 3

RVFILLUS

Quid frustra ambigitis P Loquimur nam vera, sed allum condimus arcano secretum pectore ; nulli Pandimus haec, tacitis sed quae celentur amicis.

SULPICIUSDic. Loquere. VALERIUS COTTA Haud taceRS. LABERIUS Age. AURELIUS Fare. LENTVLVS Edissere. LOLLIUS Proser.

RUFILLUS

Λrs mihi magna patet, potiusque scientia, paucis Nota, quibus dedit hoc divum pater, atque hominum rex ,

69쪽

Et quam Gebberio didici, Lulloque magistro. Haec quidquid terrae , naturaque, solque sub imis Visceribus peragit , vi perficit ignis , et arte.

Nimirum haec veterem selici sorte mel allis Naturam eripiens, dat prodiga nobiliorem, Quin pretioque auget, meliori et imagine vestit. Candorem argenti purum flavescere in aurum, Aeraque in argentum paulatim albescere cernes. Hic ego succensis avido sornacibus inso Explodens tumidas buccas , oculosque fideles Intendens operi , secreti in parte cubicli Interiore latens, ni sorte incredula vecors

Τurba opus illudat quod nescit , et improba temnat. Unicus hic surnus, vas unicum , et unicus ignis , Ceu praecepta docent, medicas dis tilla t et herbas , Aurumque et minimo contritas pulvere gemmas , Nempe opportunis vegetantia mixta metallis. Sic studio summo paulatim opus Ordior ingens , Beddere et incolumem vi iam , mori, isque mederi omnibus, aeternumque potens dare tempus in aevum Pharmacon immortale , saluti seram et Panaeaeam.

Me miseret , Rufille , tu i , quod si ore juventae , Infelixi inedia putruit tibi mente salillum,

Tam cito , Proh . . . . tu consilio tamen utere Sano.

I , peto quos saluos savi prope Τ ibridis undam Inclusos tenet ampla domus , jejunia longa Vulnera queis cerebri curant, baculusque salubris.

70쪽

SULPICIUS

Scommate nunc acri, Laberi, nune utere Sanna ;Nam quis tam patiens, tam serreus ut teneat se At Vos , o juvenes , ne quaeritu quaeso doceri Stultitiam , quam caeca auri commenta libido est , Quamque Alcrmiam dixerunt et ChrJsoporiam.

COTTA

VALERIUS

Artem ridiculam l

Insanae deliria mentis lLENTULUS

Insantum nugas l

Avidi spem cordis inanem l

RU FILIUS

Ridetis P paulisper adhuc : pars maxima Porro Hactenus essecta est: sortasse videbitis ipsi, cum subito dives , curruque superbus ab alto . Vos ego dimidio vix vix dignabor ocello Turbidus , aut summum jubeam salvere pedeStres. Sic ego tum vestrae ulciscar convicia linguae.

Haud tua curari patitur dementia: de to Actum , Rufille , huic desunt medicamina morbo.

O curas hominum , o quantum est in rebus in ano lPharmaca quid prosunt , radix, sornacula , et herbae

SEARCH

MENU NAVIGATION