장음표시 사용
91쪽
DE PACE INTER EUROPAEOS PRINCIPES
iandida Pax, viridique olea cireumdata crinem Sic quoniam placitum Dis aethere venit ab alto Europae sines , miserasque revisere terras. Egregium Divum munus. Lusitanus Ibero , Gallus et aequoreo concordi pace Britanno , Et tandem indomito juncta est Regina BOrusso. Nunc igitur Iongo turbata Europa tumultu, Gnatis parce tuis, insano parce furore qIn tua sanguineum convertere viscera serrum. At tu praecipue ingenti concussa ruina . Nunc tandem optata gaude Germania. pace. . Ipse etiam quamvis longe semotus ab armis
Milia Musarum studia inter , et otia Romae , Pace tamen reduci fruor, et mihi gratulor ipsi; Non quia tuta garum seret anglica navis , et alec , Et piper , atque inda dulces ab arundine succos , . Sive ab odoriseris aromata vecta Moluccis;
Sed quia gens fatuo in partes divisa lavore Cessabit miseras implere ambagibus aures
Commentis addens facili commenta ecrebro
92쪽
Eruta , et ingenti super his ignescere rixa; Nam si finitimos armat discordia Reges ; Quisnam bellorum tricis vacat angulus Urbis PQuae non deposito iurpis muliereula suso Quis vini ve cados, olei quis baiulus utres 'A Tiberi vectans humeris mercede locatis Quisve ad Agonalem Circum, Agrippaeve Columnas
Poma, nucesque rudi Vendens, atque ova popello, Non erepat arma, Duces, et Begum praelia narratῖQuemcumque alloqueris, quicumque fit obvius, ultro
Te rogat : anne novi quid habes, quid Gallus , et Anglus, Quid Lusitanorum , quid Bex meditatur Iberus 3 Si quidquam te audisse neges, ut te juvat, inquit,
Sic semper nugari r age Vero edissere , Sodes IIurantem te scire nihil, quod publiea rerum Turpiter ignores , sic dedignantur ut ima Abjectum de plebe hominem , cultuque earentem ,
Inter et urbanos renuunt admittere coelUS.
Illinc elapsum te protinus occupat alter Quo quo tam propere P ergo novi nil tu mihi narras P Nil habeo tibi quod reseram : me nunc sine: adesdum, Numquid Ephemeridas legisti P non utique: ergo Dieam ego : quandoquidem mulla illic digna relatu;
Non opus est: dicam paucis : alio vocor : hinc tu Haud hodie offugios , audit dic ultima tandem. Vere novo centum parebunt millia DaunImperio , serme totidem reget agmina Laudon , Pannoniae advenient acies , ter millia centum
Gallia conscribit : plenos Hispania sun det
93쪽
Τhesauros: sed enim sociis dabit Anglia vires Iungentur. Batavi Germania tota coibit, Totisque armatus pugnabit viribus Orbis. Ast unum miror , quod barbarus induperator , Qui Constantini magna dominatur tu Urbo Ad Τhraciae fines multis cum millibus adstat , Pannoniae veniat dubium est an amicus, an hostis Quamlibet esse aliud ; quod te magis urgeat , ad te Hoc nihil affirmes rescere , tenet tamen usque , Et tunicam scindit, lateri quo tenacius haeret,
Atque uno semper sermone Occidit eodem,
Frigidus interea talos dum sudor ad imos Manat, et enixa tacitus proce magna precaris Numina, ut incolumem te dent divellior illinc. At Iubeat paullum Calidae subiisso tabernam, Omnibus illa patet , dat quippe frequentia lucrum,
Ingredere ο, sodes , Oculosque ser omnia circum. O qui concursus hominum i quam spissa Corona lQuam Variae resonant discordi murmuro voces lΤantispρr reside r blateronum haec scilicet aula est Hic variis distincta choris ignava Iuventus Assidet, et tumidis fusilans serventia buccis Pocula sorbillat nigro spumantia potu , . Et crebros rumpit variis sermonibus haustus Molliter immergens semiusti crustula panis, Ut matutina stomachum sussulciat esca , Neve diu vacuus suspiret prandia Venter. At mage turba frequens illic servente Leone Vespertina graves aestus cum temperat aura ,
94쪽
85 Convenit insensi pertaesa caloris, et udum Sudorem abstergit, et ventilat ora flabellis. Tum siccas gelida fauces refrigerat unda, Et nive concretos avido bibit ore liquores.
Interea rigido suspendens Omnia naSO,
Et quidquid tota geritur, vel dicitur urbe,
Praecipue casus bellorum , arcanaque Begum Consilia expendunt: nimium temeraria culpant Facta Ducum , cauteque docent procedere in hostem Protenso montes digito , vaga flumina , et urbes Signantes, brevibusque arces, atque utraque claudunt
Agmina lineolis : quippe illi mille Iocorum Nomina , mille Ducum expromunt, stantes pede in uuO. At plerique novis perculsi vocibus ultro Pro Ducibus sumunt urbes, proque urbibus amnes , Et sibi confingunt conjectum in vincula Rhenum , Gallorum siquidem facile Dux creditur ille , Creditur et, nimirum distat j Dum querca Sacerdos. Nil tamen hoc refert, satis est garrire, SuaSque Quemlibet ambages ma gno defendere nisu.
Sciduntur sed enim studia in contraria parteS. O qui aestus animi l contentio quanta i Britannis Hic favet aequoreas late dominantibus undas;
Et vocat Oceani Dominos , Bellique Magistros, Horum quippe rates Eurusque, Notusque Verentur, Cunctaque Regna timent immenso dissita tractu. Pro Gallis strepit hic, et tollit ad aethera Gallos, Heroasque vocat, quin et Cacodaemonas ; armis Scilicet invicti , perrumpunt omnia sirmis
95쪽
Pectoribus , murique , et propugnacula cedunt. Est quoque qui totus caleat pro Rege Borusso , Miratus quaecumque iocans ait ille, facitvo , Et stupet in minimis , nugas veneratur et ipsas. Is belli sulmen, is Marte, et Pallade natus , Μηor Alexandro nimirum , ut Caesare major
Bellandi leges ipsis dedit hostibus , ille
Heroas constat, nam quisquis sub Duco tanto Militiam odidicit , valet is pro millibus unus. Eeco sed ingreditur Reginae fautor anhelans, Proque illa pugnosque pati , colaphosque paratus , Et trepidans audistis, ait, audistis, amici pCircumfusa illum tunc protinus instat, et urget Turba frequens : ast illo refert, ceu nuper ab ipsisl Ne sorte addubites pervenit epistola castris
Austriacis , magni fidissima nuncia casus , Nam qui Pannonias cogit sub signa cohortes , Consilio Dux ille potens , invictus et armis Transiluit noctu fossas , inimicaque castra , Stravit et hostiles ingenti caede catervas, Aggressus Somno mersas , nec tale timentes Quippe Borussorum ceciderunt millia septem Transfixi gladiis, iotidemque absorbuit amnis Dum fugiunt caeca trepidi formidine; captos Bis totidem furino mem0rant, reliquosque per agros Late palantes , Sparsosve per avia. Quotve Victorum cecidisse serunt Θ mirabile dictu lΛut sex , aut septem , aut certe non amplius octo. Et suerit , quis tam demens , lam fautor inepte,
96쪽
Qui velit haec capiti portenta obtrudere sano 3Nam facilis res est : quippe hi sunt fulmina , at illis
Subero confictae dextrae , conssataque gypso Corpora : sed nulli cutis est impervia serro, Ignitumque cavo cum plumbum exploditur aere , Cuiusnam pectus tanto impenetrabile ab ictu est PIdcirco haec Pelus cui frons, cui cognitus omnis Index librorum , et multo cacoethe tumet cor Ad trutinam vocat atque animo advertenda sagaci Plura jubet: tum praeterilis praese uti a confert Et notat historias, aevique exempla Vetusti, Scipiadas, Fabios memorans, sortesque Camillos, Et belli eventus omnes , casusque suturos Nunc juvat adversos , nunc praesagire Secundos.
Saepe ibi Rullus adest , hispano et pulvero laedas Assidue nares opplet, nasique latrinam
Cum sonitu emungens immundo Serica mucco
Lintea conspurcat: Non illo doctior alter Nosse puellarum igniculos , et gesta pro eorum , Et genus, et patriam cujuslibet, et genium urbis; cuncta patent illi procerum penetralia , cunctos Patricios stricto sibi laedere jactat amicos. Exagitent magni quaecunque negotia Reges , Et quaecunque serat longinqua Nuncius Ora Praecipiti huc advectus equo, aut arcana papyrus , Cuncta scit; hic tacitus quo sedens, paullumque SeorSim, Ut solet, a reliquis, gestu, tenuique Susurro Improbat haec, dudum auscultans , secumque cachinnans,
97쪽
Propterea conversi omnes exquirere Rullum, Ambiguumque gravis responsum reddere Bullus: Tu quid ad haec 3 nugae: o bone, dic; namque omnia scir. Te, quoniam proceres propius contingis, Oportet. Magnum aliquid nulli prodendum pectore condo Dic, sodes, nihil enuot hinc: taciti sumus e diplo Tempore noveritis. Renuentem dicere quidquam Hunc unum egregie servare silentia credunt Nistica dum jacta ι, vacuas et venditat Ossas, Ampullis tumidus, ceu vento sollis inani. At validam oppugnat si quando exercitus Urbem Quae Sese magnis opponit viribus hosti Aggere murorum, et triplici circumdata fossa, Protinus ipsa typis impressa Urbs promitur: illic Fas spectare frequens muros unde aenea iurris Fulminat , et volucri munimina diruit igne ;Utque per obliquos procedunt agmina calles , Ut saepe obsessi erumpunt e moenibus, utqua Invadunt hostes obscura noctis in umbra , Atque Opera evertunt magno constructa labore :Ast aliquis, mediusque sedens , ut lusca rotundis Lumina crystallis acuens , et Voce magis ira Singula designat oculo subiecta fideli. Assurgunt, densique humeris glomerantur , et adstant
In gyrum collecti omnes , oculisque tabella o Intentis , inhiant avidi, tum garrula miscent Iurgia discordi sermone : per herculem, ait quis Urbs eadet illa brevi , nisi sorte exercitus ultro auxilio veniat. Stabit, tunc excipit alter,
98쪽
Illa diu stabit et quin obsidione soIuta Fracti hostes tandem abscedent : asperrima surgit Verborum pugna , et magno contenditur aestu ;Τum partes inter fit sponsio , pignore utrinque Deposito: at potius, capita O stultissima , Vestris Consulite , o tandem rebus , intactaque magnis
Principibus Bolli , Pacisque relinqui te jura. Quae si quidem prurit tam stulta .. et inepta libido
Noscere Sauromatae quid agant, Maurique, Arabesque. Extremique Indi, glacialis et accola Ponti, Atque intestino vexatus Persa tumultu pUnde huc vix tenuis famae puriabitur aura Undique progressu longo mendacia cogens. Nec tamen idcirco ignarum sic vivere quemquam Iussero , truncus uli , vel pondus inutile ; nam quo Qui Status , rerumque vices, qui publicus ordo Ignorare, homini turpe, et miserabile duco. At pugnas , Variosque sibi confingere casus , Quicunque in vulgus manent , rumoribns angi. Et Begum passim trutinari saeta, Ducumque, Hos odisse, illis studioque, animoque faventi Haerere ; hoc satuum dico , hoc et prorsus ineptum.
Num regum vestro moliar fit causa favore PCausa patrocinio non defendenda , sed armis; Plus etenim stricto valet unus acinace miles, Ouam blateris armata cohors , et dextera inermi.
Quod juvat ergo magis, et quod mage pertinet ad rem, Quodque hominem decet, et dignum Sapiente, bonoque eat,
Et nescire malum , studio conquirite sano,
99쪽
Neu solidas Iongis horas consumite tricis , Dum res interea fortasse domestica vobis Claudicat , ignavus teritur dum pulvero codex , Et vetera arrodunt impune volumina mures.
100쪽
9 DE VIRGINE IN COELUM ASSUMPTA
adosio huc niveis stolis amicti, Ornantes roseis caput corollis, Et pompa nitidi venustiore , 'Insontes Pueri , Puellulaeque , Et quidquid Pueris , Puellulisque Usquam est purius , innocentiusque;
Vestro namque hodie canendus ore Magnus Virginis inclytae triumphus, Qua nil purius , innocentiusque AE terni Artificis manus tulere , Et cui nulla parem edidere saecla. Vos ipso hendecas3llabos docebo , Ipse et versiculos SuavioreS , Quos mihi neque phoebus, et minerVa , Nec dictant heliconiae sorores Quas mendax sibi finxerat vetustas , Et vates sibi somniant prosanir Sed Caeli veniens ab arce virtus, Quae sacro mihi replet igne pectus. Nunc ergo Pueri, Puellullaeque Sacrum dicite canticum : q uid illa .