Latina carmina

발행: 1859년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Bidiculam i quid enim sibi vult P doctus ne videri p

Haec siquidem ignaro vendat mendacia vulgo; Nimirum haud facito est hac arto illud ero nobis Nariaus emunctis , sub eodemque aethere natis; Scimus enim ut nugas tantum sectetur ineptas Doctrina vacuus , solidae virtutis et expers. Quisve ait haec P aut venter iners , aut amphora vini , Qui vix litterulas, vix prima elementa legendi , Et nusquam didicit conjungere nomina verbis. Quod si aliquid laeto dictum , ut saepe assolet aut si Non satis ancipiti librata in lanco jocosos Libera sermones inter vox eXcidit ore , Corrugant rigidi nasum : scelus , heu, scelus t horrent Quippe parum castis aversae Vocibus aures: Ninc apage , hinc hominem qui turpia verba profano

Ore Vomit, puros et corrumpentia mores

Ast aliud genus est hominum , qui quamlibet arcta Paupertate domi vivant , pascuntur inani

Ambitione tamen , dedignanturque minori Conditione homines , mediaque e gento , nec albo Conscriptos Patrum , titulis macraque superbi Nobilitate , latus nequis dextrum occupet illis , Iro sinistrorsum s sacer est Iocus ille necesse est. Quod si sorte simul coeant expendere rerum Consilia , acpiti ad sonitum rauci aeris , ut una Sic res communi tractetur publica Voto , Sive novos propter quaerenda pecunia Sumptus , Imponi populo seu vectigalia debent , Magno sollicitos motu irepidare videres

82쪽

Turmatim cogi , et garrire ; sed unicus hic est Exitus, ut pacto pretio suffragia vendant, Et sic privatae cedat res publica : verum Si quis patricia quadrimestrem extractus ab Urna Forte Magistratum obtineat ceu sollis , inani Imperio , titulis quo tumens et imagine regni , Indutus longaque coma, trabeaque per Urbem Incedit , rigido despectat et omnia vultu ;Sed trepidat circa rerum tenuissima quaeque Maximus in minimis , semperque et totus in illis. Verum praecipua haec est cura , Salarius aptis Ut sibi temporibus sarcimina deserat , utque Testiculi Agnorum , et solito sibi munero pisces Obveniant ; nusquam violanda videlicet haec sunt Iura Magistratus , nil refert caetera frangi ,

Νil si tanta nequit jam vectigalia pauper Ferre , gemitque gravi sub pondere , ut unus et alter

Communes reserat propria in marsupia nummos,

Atque ut inexpleto det ventri pabula; nil si

functa in deterius sus deque inversa seruntur. Quid memorem Cives inter discordia quantum Aestuet, et quantum foveant in corde venenum PIlle graves inimicitia g exercet aperta Fronte , Sub arcanum premit hic odia aspera pectus Laetus quisque inimicum oculi si perderet ictu. Sic ni propitio sortuna arriserit ore Invidia reliqui pereunt, oculisque malignis Inspiciunt: vere fortunae filius hic est :Τam subito emersit vili de Stercore, Verum

83쪽

74 . Ditior is specie, quam re: mihi praescia mens est,

Ille brevi in veteres recidet, mihi credile, Sordes,

Bes etenim non tuta malo ditescere quacStu.

Quid memorem fictae frontis mendacia P risum Disponunt labiis , et calliditato dolosa Blanditiis simulata linunt et subdola verba rQuod latet arcanum corde expiseantur ab imo, Et mox in plateas acri cum scommate Vulgant. Nec satis est placide ut vivas, tibi vivere , cunctis Semotum a curis ; subjectior in diem, et horam Invidiae saevo semper Iacerabere morSu. Insuper ignari rerum quadrata rotundis

Miscent, judicioque expendunt omnia laeVO , Haerentque in minimis , titubantes , suspiciosi Neu quid pollentes usu , nec jure , nec aequo. Λst unum super hoc reseram: ridete, sodaleS, Noscite et hinc homines , neu quid dubii subeat , remnisco oculis egomet vidi : Urbem sorio Viator IngreSSus, lustransque oculis quaeque obvia lento Per fora , per plateas ibat gressu , velut est mos, Saepe etiam hoc quid, et hoc aliquem scitatus. . In illum Extemplo conversi omnes, hominem truti tantur , Vertico et a summo talos speculantire ad imos Nimirum ingenuus non illi aspectus, in ore Nescio quid pravi est, quaerit, transVersa tuetur, Ambiguum loquitur; timidusque perambulati aut surAut explorator latet illic t serpit in omnes Τum mala suspicio: lictori edicitur, ultro Advenam ut exquirat, audax agit omnia lictor.

84쪽

Quis tui 3 quoque loco natus p tunc ille : quid ad te Advena sum ; satis hoc, ultra tibi quaerere nec jus Nec las : eripe te hinc : min' tu istud ais y tibi cur non Lictor sum ; magis hoc temnendus; non ego inultus Temnor: lictoris majestas laesa: quid ergo PComprensum subito claudentes carcere caeco

Emungunt misero loculos nec tale merenti ;Nox calce in posticum inflicto extruditur urbe. Iudicio quo brevi nullo data crimino poena est I

Quomodo res illic et qua ratione modoque Iura ministrentur vobis hinc discere fas est. Ridicula at prorsus res est , et digna Cachinnis , Cum saepe invita quis agit loquiturque Minerva, El. simulat mores sibi quos natura negavit :Hic gravis ampullas , et sexquipedalia verba ta Projicit, eructans oracula ut alter Apollo Nec nisi grande sonat : contra stultissimus illo Vibrat sigma frequens , et presso sibilat ore, Eliquat et molli distillans verba palato , Inque alios torquet ridenda vocabula Sensus. Alter apud vulgus videatur ut aulicus esse, Quidquid per totam geritur vel dicitur Urbem Vera et ficta simul bibula Praetoris in aure Deponit, pliatorisque ornat, sapidisque cavillis; Fucatas inter species sic vivitur illic. Λt quisquis novit secernere ab acre Lupinos Nec facile rerum vanis illuditur , aegro Praefocat vitream secreto in pectore bilem. Oh miseri nimium nali nimium sub iniquo

85쪽

Sidere , queis modica nasci contingit in urbe lCredo etenim modicas Urbes , atque oppida Maio Mense vel Octobri tantum visenda , ut apricum Aera respires aliquando e diutius illic Vivere , supplicium est; illic , quos Iuppiter aequo

Nascentes nusquam respexit lumine , vivant:

Non ego , divino cui servet Apolline pectus , Stare loco impatiens semper religatus in uno , Ingenuus, liber, genialibus aptus amicis , Praecipuo Iaetus , nisi quando exhausta crumena est

86쪽

DE LAUDIBUS PIRORUM

ELEGIA

on ego carminibus saevi discrimina Μartis, ' . Arma nec hostili sanguine tincta canam. Misceat horribiles procul hinc discordia clades, Hinc procul indomitus bella Borussus agat. Pectora sunt illis triplici circumdata serro , Ingenium superi molio dedere mihi. Haud gaudet mea Musa sero clangore tubarum , Pangere vult tenui carmina blanda lyra. Ergo adsis , Vertumne pater , Pomonaque selix , Dum tua dona cano, tu mihi laeta lave.

Et vos hortorum placidissima Numina Nymphae , Vos mihi pacifica cingito fronde comas. Dulcia poma diu mihi vos servato faventes , Vos facito ut caris perfruar usque piris. Hunc cerasa , et sicus , uvaeque et persica mala,

Illum castaneae, pruna , nucesque juVent , Deliciasque suas habeat sibi quisque , Voluptas Si sua quemque trahit , me pira sola trahunt. , Stat mihi nunc vostras ad sidera tollere laudes , O pira , dulcis amor , deliciaeque meae lo superum apponi mensis dignissima Divum, Et pretiosa magis nectare , et ambrosia l

87쪽

Succrescit nostris quid inutilis arbor in hortis ,

Fructiferumque frequens occupat umbra Sesum ,

Vel quid acerba sera pendent ex arbore poma , Et pariunt fructus aspera mala rudes p a igitur plantas , olitor, succide malignas , Succisisque bonas insere deinde piros. Nomina mille piris, formaeque, et mille Sapores , Spinea seu potius , seu decumana velis ;Sive cucurbitinis gaudes , gravibusque Volomis , Sive tarantinis , crustumiisque piris. Attamen inspicias culmis quae grandibus haerent,

Optima sic tuto noscere namque potes. Primo igitur serra truncus resecatur agrestis IInstrume uta operi sed satis apta cape.

Fit cuneo sinus , inseritur dein surculus illic , Ut tamen hinc truncum tangat , et inde librum. Hoc genus Agricolae secta dixere corona ;Promit enim ramos secta corona nOVOS.

caudice seu scisso plantas immitto se races , Et laciant rami cornua bina duo. Hoc scisso dicunt trunco, qui rustica callent , Quod media in solidum scinditur inde via. Ergo age quique magis lubeat modus elige, custos ;Alterutro sunt insita nempe modo I

Praeterea veteres quos non habuere coloni Tempora nostra modos insitionis habent.

Longa dies mores , Vocesque immutat et artes , Et nova res ipsa vel novitate placet.

88쪽

At circumpositis incisae vulnera plantae . Corticibusque tegas , viminibusque Iiges, No tenera aut Boreas, glaciesve , aut frigus adurat, Aut avido arrodat germina dente pecus. Sunt qui Iunarem laciem , VariOSque recurSus Observent, Lunae sed mihi nulla fides. Sunt quoque qui patulo niteant quae sidera coelo Inspiciant , vel quae tempora mense suant.

Tempora cuncta reor tamen insitionibus apta , Delia seu pleno, seu micat Orbe novo.

Seu piger impellat borealia plaustra Bootes , Seu flagret aestivo Sirius igne Canis.

Attamen hoc unum caveas , ne nubilus aer Iam prope casuras sorte minetur aquas.

Ne vel corrumpat ramos gravis unda tenellos , Effuso vo rccens imbre putrescat opuS. Surculus humorem alterius tunc excipit intus , Et nova vitalis germina succus alit. Haud mora adoptatis surgit laetissima ramis Atque peregrinis arbor onusta piris. Miraturque novas frondes, et non Sua poma ,

Vimque , decusque recens , ingeniumque serax. Ergo agite , ad coelum selices tollite ramos , . O pira dulcis amor , deliciaeque meae. Neu vos immodicis laedat servoribus aestas , Horrida nec nimio frigore laedat hyems rSed blandus tepor, et mitissima nutriat aura, Et puro virtus aethere solis alat.

89쪽

Forsitan inquires quaenam insitionis origo , Bisu digna quidem res, reserenda tamen.

Cum virides Asinus decerperet arbore frondes, Indo avidis ramum morsibus abripuit Indoluit, veritusque graves tum villicus iras Rem domino studuit callidus occulere. Avulsum trunco ramum super addit, et aptat, Dein circum adiecta fronde, Iutoque tegit. Protinus appositum cernit coalescere ramum, Et stupet ignotae villicus artis Opus.

Hoc igitur primum agricolae didicere magistro Quo laret insitio conficienda modo. Sic reserunt, queiscumque tamen natalibus orta , Nil mihi, dum caris me juvet illa piris. Carmine quo siquidem praeconia cuneta pirorum , Et decora , et laudes enumerare queam 3 Si pira quis renuat, si barbarus oderit , ille Desipit, et sensu nobili Ore caret. Omnem si Ianguens stomachus fastidiat escam , Nullaque si gustet sercula sensus hebes ;Haec comede, haec stupido sapiunt jucunda palato, Innocua haec recreant languida corda dape. Si te tonsillae , si te pituita molestat , Humoresque mali, tristitiaeque graves ;Haec moestum exhilarant animum humoresque resolvunt, Scilicet ut cursu liberiore fluant. Si tibi febrilis venis calor aestuat imis , . Siquo tibi saucos siccat anhela sitis ,

90쪽

. Illa sitim expellunt dulci gratissima succo, Illa salutarem dant bene cocta cibum. Quin etiam postquam, res est notiSSima , fungos Ederis ancipites , haec edo , tutus eris. Me tumido occidunt medici sermone loqu3ces , Et caput obtundunt barbara Verba meum.1 Sint pilulae, et decocia procul, nec terreat.atra

Ilo phiala , et potu Pharmacopola nigro.

Me superi incolumem servent D at si ingruat usquam Morbus , erunt cunctis haec medicina malis. Sanus et aeger edas , aegro namque optima prosunt Pharmaca , siquo vales grata sapore placent.

Grata Sapore placent, etenim quid dulcius illis , Gratia quae major , quis mage gratus odor P. Odi ego regales epulas , coenasque Luculli, Luxurias odi , Sardanapale , tuas. Sumptibus immodicis epuletur Λpicius , ulla

Quandoquidem immensae non Satis esca gulae. Ipse piris contentus agam , pira Sola requiram , Exornent mensas et pira sola meas. Dum pira nam quo mihi nusquam carissima desint, Caelera si desint surcula , laetus ero.

SEARCH

MENU NAVIGATION