장음표시 사용
71쪽
Si sua quemque manet non eluctabilis hora , Et si mortalem effinxit vis illa creatrix
Ut nulla fiet , nulla mortalis et arte.
Nec quidquid nulla natura imitabilis arte Essicit, ossiciet hominum labor, ingeniumque.
O stulti aurifices , vobis inscitia porro Principium , medium labor est , et sinis egestas l
O miseri , in solix , et inutile ducitis aevum Solliciti circum iaculos a luce remoti l
Hi sucum secere sibi , captique priores Arte sua mox suco aliis illudere certant.
Pulveris exigui jactu miracula spondent. In tetros quibus ampla volant patrimonia sumOS.
Hi velut arcanis celantes mystica cistis , Ludibrium puerorum , et vulgi fabula fiunt.
Quid tu isthic truncique , aut magni stipitis instar , Nomentane , taces p tibi quae sententia menti , Quidni aperis P
Per me blatereat in saecula mille , Sic moveor. veluti citharae dulcedine surdus.
72쪽
Ingenuas igitur fastidis Palladis artes γ
NOMENTANUS Acriter hao vexant animos ; ipse otia quaero. COTTA Doctrinae rerum sed enim sunt pabula mentis. NOMENTANUs
Esurit haud mihi mens , satis est mihi pascere venirem.
Tamne igitur vecors p Neque enim tibi plurima dulce est Noscero P
Nec quae coelestia monstrant Sidera P . . . '
RUFILLVS Magnae nec amaveris artis
Praeclara Minervae Μunera num renues p
His scilicet otia perdant, Quorum gloriolae pertentat bractea pectus.
73쪽
Non ita prorsus ego, cerebro mihi sospite; nam dum Haeserit una salis capiti semuncia sano , Balsamini calicos Bacchi sorbere frequentes , Et convivari , et thalamo me expandere malim , Quam pallere libris , studioque macrescere inani.
Palladis et nunquam tetigisti limina prima P
certe , ego i ut a primo rem protinus ordiar ovo Orbilio coepi sub praeceptore doceri Quoiscunque institui puerili aetate solemus; Et multa cum laude , tribus nam circi irr annis , Callebam leges , et prima elementa legendi ,
Et quot litterulis constaret sJllaba : namque Haud me in solici donarat acumine Pallas , Ingeni ove rudi. Tum binis insuper annis , Plusve , minusve meum edidici conscribere nomen: Progrediebar adhuc: at Vero impingeret asper Cum mihi praeceptor colaphos , alapasque frequentes,
Haud res visa serenda diu; patientia tandem Elapsa, et cristae mihi surrexere : tabellam Elatam impegi , rupique in fronte magistri. Sic ego litterulas , dociasque valere palestras , Orbiliumque meum iussi , partesque Minervae
Deserui, atque arcto junxi me foedere Baccho
74쪽
Nunc tibi quae ratio est vitae p
NOMENTANVS Certo optima. SULPICIUS
Sulpici , video , te aliena negotia tangunt ;Sed tibi in hoc etiam faciam satis : accipe. Mane Ad multam lucem iaceo , tum denique Surgo. Interea Lupus ecce supervenit , et Philodemus Laeti convivae , derisoresque faceti. colloquimur : iubeo asserri ientacula : velox cum sarciminibus , cum panibus , oenophoroquo Servus adest , hilares jentamus , et inter amicos Tunc odere , et vini calices sorbere frequentes , Et laetos miscere iocos , salsosque lepores. Tandem abeunt : moror ipso domi, caramque culinam Invisens , ollas , et protinus omnia lustro; Et manibus condiro meis embammate dulci ,
Nectareisque juvat conspergere sercula succis.
LENTVLVSHanc igitur calles artem PNOMENTANUS
Oh si, Lentule , quondam, Si condita meis gustaris edulia succis,
75쪽
Delicias i equidem postquam enudaveris OSSa , Saepius immundis patinis , vacuoque catino Iura ligurieris, digitosque exSuxeris unctos.
Haec dum tam sapide, tanta et prurigino proserS , Porro dapes avido trepidant tibi gutture.
Tandem Pransum eo, lautus edo , plenoque abdomine surgo , Et bene potus eo dormitum, tresque per horas Tunc recubo, sessoque impertior otia ventre Indo domo egredior , lentoque deambulo gressu , Sive suburbanos colles , plateamve pererro. Occurrunt comites et aliquo concedimus una Secreti a reliquis. Conditum olus , atque placenta Ponitur ex ovis , et Dicta iecuscula I Verum Praecipua haec eura est ne vini copia desit; Elapsoque dis , lusum itur, et inter amicos Luditur ad multam noctem. Hinc coenamus Opime Convivatores soliti Lupus et Philodemus , Plenaque certatim potamus umbia Bacchi. Tandem dormitum, capitis compage Soluta , Et pedibus titubans porgo et tum protinus altus Amplius undenis corpus sopor occupat horiS.
76쪽
. Atqui To merito dicent Epicuri de grege porcum.
Dicant quippe , sinantque meo mo Vivere more.
Ast unum miror; dic , Nomentane, nec usquam Disruptus tibi venter adhuc P
Spero equidem servent. At at. . in mentem Venit. . SULPICI Us
NOMENTANUs No faciant Superi. . . COTTA
VALERIUS Die Nomentane. NOMENTANVS
Parari Ferculum ego jussi mihi iucundum , et Iove dignum, Et mea quod miro titillet guttura Sensu.
77쪽
Quidve indo tibi trepidat cor P
ocrus hine comites me proripio : Vereor ne Contrahat aut fumi nidorem , aut haereat ollae.
LOLLIUS Si salvum , me quaeso VoceS tecum. LENTULUS, Atque etiam me. RUFILLVs Me quoque. NOMENTANUSNe, quaeso, dudum retineto vocabo.
78쪽
DE MODICARUM URBIUM INCOMMODIS
Ioc erat in votis , hoc dudum magna precabar Numina , ut hic iterum vestros invisere vultus , Utque iterum sinerent vestras audire Camoenas Dii secere , bene est : Τuque , o dignissime custos , Et Pater Arcadiae , pacato tu excipe vultu Ad tua nunc tandem redeuntem jura Poetam , Vosque manu timidum sacra ad penetralia rursum Ducito, Musarum Vos rursum sistite Templo Arcades , et faciles veniam impetrate petenti. Non ego deserui , turpis ceu transfuga , dulces Arcadiae fines , sacras et Apollinis Aodes rNam mihi quid vestro fuerit jucundius ore , Vel quid amabilius vestri dulcedine cantus pVerum quid facerem P consuta e muribus albis Sacra Chlamys , conclusa diu, tineisque relicta, Bos neglecta domi , praesertim cura parentum Importuna nimis , et epistola missa frequenter Saepe reluctantem patriam revocabat ad Urbem. Hinc tandem excessi invitus , Laribusque paternis Redditus , huc animo tendebam , et denique rebus Compositis, velut optabam, vinclisque solutus , Sedibus e patriis , quae me diu abesse vetabant ,
79쪽
Bursum ad vos redii , vestris et denique rursum Cactibus assideo , non amplius advena , et hospes , Sed si sata sinent, magnae novus incola Romae. Hic admissus ego vestra ad Consortia Vates Laetus agRm vicibus versis , et quam mihi sortem
Seu ratio dederἱt, seu sors objecerit, illa
Contentus vivam : mecum si turba meorum
Non erit hic , eritis mecuin vos , qui rude Salio Excolere ingenium cultu , et formare potestis. Hic studia , hic artes omnes , hic commoda Vitae Usque nova hic decora , et Regni monumenta vetusti.
Nunc igitur grates iterumque, iterumque rependam Di , vobis , parva quod me extraxistis ab Urbe . Nimirum quis parvae incommoda computet Urbis P Quis curas hominum quis turbidum, et irrequietum Ingenium , mentesque inopes , animasque pusillas 30 utSVe cor ambiguum , nec rerum judicia aequa PQuis linguae jaculum memoret Si namque December , Ignavi ad iaculum, capitis compage soluta, Dormitare diem totum , inclusive Τabernis Ludere rixantes , crathosque haurire frequenter , Sextilis si Mensis adest , ad frigus opacum Discincti , tacitique trabem , saxumve fovere Ad multas horas Ionga otia ducere , tricas
Aut miscere leves, aliena exquirere facta ,
Atque onerare probris , trutinaque expendere iniqua , Quod vitium generis cuique est, quo quis Patre natus Mater amica quibus fuerit, quo quisque notatus Crimine, cujusquam quae Sint patrimonia , mores ,
80쪽
Ingenium: Multi est ille aeris Debitor : aurum Foenerat hic turpi quaestu ; vae cuilibet. illac
Praeterit ; immunis nemo est a vulnere linguae. Si breve palliolum , rejectum ex more retrorSum
Ex humeris pendet , parent si candida lina ,
Descendunt et ad usque manus crispata , vel albo Injussus Tonsor conspersit pulvere crines , Transversi aspiciunt , furtivo et murmure mussant: Dedecus oh l juvenem muliebri incidere cultu , Narcissi ut speciem praeseserat, et Ganymedis , Et se dilectae comptum commendet Amicae :Sique notans horas aurum , si argentea theca Promitur , ut dentur vitioso pabula naso ,
Protinus aversi exclamant: quid inutilis isthaec Pompa P quid hi luxus3 ast illum novimus : assem Haud sacile inveniet loculos scrutatus inanes , Quis scit , an aurifici pretium persolverit P unum Hoc scio , quod dudum , et multos frustatus in annos creditor expectat Lupus, expectabit et usque, Et malo aget, nisi forte sibi aera aliunde petantur. Si quando occiduum vergit Sol pronus in aequor ,
Et vespertinae respirant leniter aurae , Quae valeant magnos sextili mense calores
Solari, lento per aprica suburbia gressu Incomitatus eas, ubi perstat apertior aer, Et virides praebent herbosa sedilia campi ,
Interea quid sorte legens. Hem l cernitis P aiunt, Quippe palam legit ille , legensque perambulat : oh rem