Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

specto, lineas dissimili serma exaratas Germonius colligit: ideoque, sicut in gemino Theoderici chirographo , magnam scripturae discrepantiam notari

contendit. Haec tamen nobis nulla omnino est,

nisi quod in Childebertino praecepto paullum grandioribus literis, quam in Theodericiano subscriptio

exaratur , ceterum iisdem inflexionibus, de compendiis, ita quidem, ut frivolae hac super re Gemmonii animadversiones vix attendi mereantur.

Notandum est de laudato diplomate Childebertino duas praeceptiones uno tenure conscriptas, ut habetur in fine, de quo jam disseruimus, capite tertionum. v. libri primi. Libens lubens praetereo monita illa, quibus Censor capiti septimo finem imponit, de comparandis nimirum inter se diplomatum scripturis & chirographis, ab uno eodemque Rege de Reserendario subscriptis: in qua diligentia, a se nunc primum , ut putat, excogitata, magnum quid Nabillonio collocat ad discernendam chartarum genuinam antiquitatem: quasi vero Mabillonius, qui in hac arte consenuit, diversitates dissimilitudines characterum in chirographis, quae mediocriter etiam in hoc studio versatis statim occurrunt, ipse unus observare neglexerit.

222쪽

CAPUT VIII.

Dro iovem abbas primus fancti Vincentii, cui ex intervallo successit 3uthanius. Vitae ejusdem . Dro toetei auctor Gisismarus faeculi decimi scriptor. Aimoinus Floriacensis male cum Sangem manensi confusus. Auibarius vixit sub Theoderico III. in Childeberio ejus filio, non mero

sub Cbildeberto seniore. Tasilica sancti Vincentii Parisiensis sub Dagoberto I. di ta sancti Gemmant . Andemiris inter Francicos dynastas opulentissimus anno, decimo septimo Theoderici ΙΙΙ. qui illigatur anno vulgari nonagesimo supra sexcentesimum, una cum uxore Ercamberta egregium sane de incomparabile pietatis suae monumentum edidit, chartam scilicet, qua amplis donationibus plura coenobia S ecclesias in urbe Se agro Parisiensi magnifice auxit. Istius chartae autographum temporis injuria mutilum

quum in manus Mabillonii felicissime incidisset, characterum specimine exhibito in libro quincto pagina 38 I. integram chartam postea recitavit in libro B b sexto

223쪽

sexto pag. 672. inde colligi animadvertens non solum quantae fuerint Vandemiris fortunae, & quanta religio, sed quot monasteria intus & extra Parifios: ex quorum tamen uno praecipuam occasionem arriapuit vitilitigator, ut inaestimabile antiquitatis spolium ne flocci quidem faciendum palam arbitraretur. nam ex his verbis: Simiae modo donamus ad basilica domne Vincente mel domni Germani ubi venerabilis Auribarius abba praeesse viditur &c. ait patere instrumenti falsitatem , quia Audcharius, sive Autharius abbas non praefuit eo tempore monasterio sancti Vincentii, quod postea dictum sancti Germani a Pratis ; lieet hoc ipsum ex Theoderici IIL diplomate etiam ostenderit Mabillonius in Saeculi tertii Benedictini parte altera pag. 93. ubi

ex lectione veterum instrumentorum ejusdem monasterii seriem abbatum faeculi septimi ordinavit. II. Et primo quidem basilicae dedicationem in bonore livificae crucis, almique Vincentii letitae martyris halendis Ianuariis anni undesexagesimi supra quingentesimum, qui fuit postremus Childeberti Regis Chiodovei Magni filii, factam eruit Mabillonius ex Gisiemaro in vita sancti Droctovei abbatis, qui primus monachis inibi ab exordio collocatis praefuisse memoratur: quam quidem sententiam recentioribus abbatum indicibus, in quibus Aut barius Dictoveo anteponitur, praeferendam existimat Mabillonius, quia Usuardus ejuSdem coenobii

224쪽

LIBER II. CapuT VIII. Is nobii asceta saeculo nono Droctoveum abbatem discipulum sancti Germani appellans, in sincero Martyrologio in hunc modum inseruit: vi. idus

Martii Parisiis depositio sancti Drotatovei abbatis discipuli sancti Germani episcopi , quod prostat

ctiam in meo MS. ubi Usuardus consentit cum Cistemaro, qui primum locum tribuit Droctoveo. dum enim V1uandus vocat Dioctoveum discipulum sancti Germani, utique illum constituit primum abbatem sancti Vincentii centum annis Se quod excurrit ante Autharium. Eidem Gisiemaro Fortunatum etiam popularem nostrum suffragari notavit Mabillonius in Annalibus Benedictinis libro quin num. XLVIII. quippe Fortunatus libro nono carmine undecimo his versibus Droctoveum abbatem laudavit: Vir venerande,sacer meritis, em honore colende, Dructovee mibi semper amore pater IIui de discipulis Germani jure beati Norma magisterii factus em ipse sui: cujus Pontificis sera per vestigia currens

Despicis bunc mundum dum evis ire polo. Ex his constare puto quam recte Germonius indices scriptos ante annos quingentos Be cum iis Almoianum, non quidem illum Sangermanensem, qui fi ruit saeculo nono ; sed alterum Floriacensem saeculi undecimi auctorem, qui scripsit Gesta Francorum , quique Autharium omnium primum Parisiensi sancti Vincentii seu sancta Celmani monatherio prae

225쪽

196 VINDICIAE DI PLOMAT M.

fuisse tradit, coaevis instrumentis, S Gisiemarcimonacho Sangermanensi opponere audeat, hunc vocans Moumum incerti temporis ,. quum tamen ex acrostico carminum, quae praefixit vitae sancti Dr ctovet in Saeculo primo Benedictino pagina 233. ejus nomen uncialibus literis designatum exsurgat. Atque ex eo quod DrOctoveum , non autem Autharium constituit primum abbatem Sangermanensem , patet eundem Gisiemarum vixisse ante saeculum unqdecimum, quo primus abbas Sangermanensis jam Autharius fuisse credebatur. Et quidem scripsit Gis-lemarus hic senior post annum octogesimum sextum supra octingentesimum , quo anno Lutectae monasterium alterum sancti Germani Autissi odorensis a Danis sive Normannis incensum suit: cujus cladis meminit idem Gisiemarus. in praefatione ad vitam sancti Drocto vel . Illum ideo sentiorem appellavimus , ut ab altero Giuemaro distingueremus , qui annis ab hinc circiter quadringentis scripsit libros Retractationum , ex Mabillonio : quorum neutrius mentionem factam reperio ab iis, qui de scriptoribus ecclesiasticis disseruerunt.

III. In luce ergo meridiana coecutit quicula que Aimoinum Floriacensem cum Aimoino Sangermanensi oscitanter confiundens, scriptore vitae ian-sti Droetovet, nempe GSlemaro, cum longe anti quiserem appellat; illiusque auctoritatem Gisiemaro quasi anonymo de ignoto scriptori anteponit; acsi

226쪽

Lia ER II. CADUT VIII. Is hic dedita opera originem splendiditsimam sui coenobii a sancto Dro veo potius, quam ab Authario, inter coelites minime recensito, deducere voluisset, ubi, Authario praetermisso, selum Droctovet, tamquam primi ejus loci abbatis meminit: dum e contrario Aimoinus Floriacensis non Sangermanensis,

ut Censer existimat) atque indices exinde consarcia nati, Autharium Droctoveo praeserunt; quasi nimirum sens erroris non fuisset Almoinus . Porro Aminarius fuit utique ejusdem coenobii abbas, non stibChildeberto seniore, sed sub principatu Theod rici III. & sub Childeberto III. ejus filio: quod rerum

antiquarum minus periti non animadvertentes , ad Childeberti illius senioris tempora eum dctruserunt, praeeunte Aimoino Floriacensi. inter Droctoveum dc Autharium septem alios abbates intercessisse notat Duboisius in Historia ecclesiae Parisiensis libro quarto capite septimo num. IX. nempe Scubitionem, D siderium, Gauscionem, Germanum, Sigonem, Chiuderannum, Sc Humfridum. IV. Sed Sc alia de caussa Uandem triani instru menti auctoritatem se elevaturum putat Germonius, ex iis nempe verbis: Donamus ad basilica iamne Vincente, vel domni Germani. Nobile illud templum exstruxit Childebertus circa annum quinquagesimum quinctum supra quingentesimum occasione quam refert Mabillonius in Annalibus libro quinctonum xLI . Illud consecravit Germanus Parisiensis epist

227쪽

198 UINDICIAE DI L MATu M.

episcopus, a sancto Vincentio, atque a sancta Cruce ei nomine imposito: quod etiam perpetuo retinuisse contendit Germonius usque ad tempora Pippini Regis , quo regnante corpus sancti Germani in eandem basilicam ex sacello sancti Symphoriani ei proximo M annexo, tranStatum fuit: ex quo tempore, ut quidem ipse ait, primum appellari coepit basilica fancti Germani, quae antea sancti Vincentii em fanditae Crucis appellabatur. V. Sed Disceptator ubique errores erroribus cumulat. Diu ante Pippinum Dado sive Audoenus Dagoberti Ι. Referendarius, & deinde episcopus Rotomagensis, in vita fancti Eligii libro primo capite vicesimo quincto apud Surium die prima Decembris , eandem basilicam sancti Vincentii & sanctae Crucis, basilicam sancti Germani Confessoris vocavit, ubi Eligius claudum ad illius cancellos fissis

precibus sanavit erexitque . Nec mirum sane eandem basilicam a sancti Germani nomine sic appellatam, qui Childeberto illius condendae auctor exstiterat λqui eam consecraverat, & bonis auxerat quique extra eandem in sacello sancti Symphoriani miraculis coruscabat: idque praecipue dum ipsi vix mortuo ecclesia dicata fuerat etiam a Bertichramno Cenomannorum episcopo, ut notavit Mabillonius Annalium libro sexto num. Lxin & Radegundis Regina in epistola ad episcopos Concilii II. Turonensis eundem Germanum itidem vix mortuum beatissimi titulo

228쪽

. L In ER II. CAPUT VIII. . rssio ornaverat apud Gregorium Turonensem libro nono capite altero Se quadragesimo col. 673. qui itidem eundem Germinum passim sanctum & beatum appellat'. VI. Si ergo causta haec me ephoro peragatur, diplomatomastix frivolis animadversionibus labefactare conatus est chartae Uandemirianae legitimam antiquitatem, dc Childeberti instrumentum monasterio sancti seu domni Germani concessum apud Mabillonium libro sexto pag. 68o. literasque Chul-bertae anno quincto Chilperici Regis conscriptas pro monasterio sanctae Crucis domni Germani in Saeculo tertio Benedictino parte altera pagina sq. A ceteris obelo notandis sciens prudens desisto, quum quisque Aethiopem ex vultu facile dijudicet. Tantum addam, ex hactenus dictis apparere quanti ea facienda

sint, quibus Uandeintriani, de id genus aliorum diplomatum censuram claudit: Uno merbo, inquit, falsa sunt omnia diplomata, quae cum sub Merovingis Regibus data dicantur, basilicam tamen Ianectae Crucis, is sancti Vincentii Gocant basilicamsancti Gemmani . Quod mox subjungit, saeculo nono, bibliotheca Sangermanensi a Normannis absumpta, nequivisse incolumes servari veteres chartas; hoc inquam tricies amplius objectum & repetitum ,-jandudum explosimus. Quare a Merovingicis diplomatibus ad Carolina nos quoque cum Germonio orationes

convertamus.

229쪽

1oo VINDICIAE DI PLOΜΑΤυ M.

Abbatum, abbatissarum, monactorum test menta. Sigillorum imagines arbitrariae . De . enisio regni Pippini de anno ejus unctionis mariae sententiae discussae. Inaugurationis P0- pini per Zacbariam summum Pontificem plenissima assertis, in vera epocta ejuidem Pippini. Lis de die illius emortuali. Ioniam charias ad primam, ,

Regum Francorum dynastiam pertinentes a praejum diciis, quae in Disceptatore sincerum & rectum examen anteverterunt, jam expurgavimus 3 res ipsa denique postulat, ut in ejusdem vestigia incurrentes ad secundae stirpis diplomata nos quoque progrediamur. Ex his primum occurrit praeceptum Pippini Regis, quo Fulrado abbati Sandionysiano bona ab eodem, sibi urgente gravi morbo, commissa, restituit, de iisdem dis mendi facultatem comcedit . In fine diplomatis quod prostat in libro sexto de re Diplomatica pag.q9 3. hae notae chronologicae leguntur: Data nono alendas Octobris xvii. regni nostri. Actum in i o monasterio sancti Dion l. Mirum

230쪽

abbatem factum bona babuisse, quae Vsius essent ,

non monasterii. quae periculos morbo vexatus non

monacbis suis relinqueret, sed regiae fidei commi teret . quae convalescens sebi restitui postularet simul cum facultate libere de iis flatuendi. Haec, inquit,

illis, qui praescriptam veteribus monactis Uωendi

normam non ignorant mira sane videbuntur .

Verum, subdit, alia eaque momenti majoris suppetunt Mabillonio opponenda. II. Sed tanta haec immitis alioquin ubique Censoris humanitas in missis faciendis grandibus Se enormibus hujusmodi peccatis in monasticam vivendi regulam, nos ab iisdem peccatis prorsus obliterandis neutiquam debet absolvere: quod quidem praestare facillimum erit ductu Mabillonii in eodem opere quod tam inclementer vellicat Disceptator: quippe in libro primo capite secundo num. x. de more doctam admodum dissertationem Mabillonius instituit de testamentis Abbatum Abbatissarum, quae olim

fieri consueverant ; notatque Abbates atque Abbatissas etiam pietate insignes testamenta condere permissas, cujusmodi sunt Aredii Attanensis, Widradi Flaviniacensis, Fulradi Sandionysiani, de Ansegisi Fontanellensis Abbatum: tum Radegundis ex Regina sanctimonialis, Farae Eboriacensis, de Adaiae Palatiotensiis Abbatissarum. Quo autem jure id factum, se ignorare Mabillonius ingenue fatetur , praecipue

SEARCH

MENU NAVIGATION