Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

fuerit dignitate Praefecti Palatio, seu Majorisdomus : quam quum nonnisi morte sublatus dimiserit,

& post ipsum Chlodoveum jam fato functum , diem

obierit ; hinc Germonius opponit, a Chlodoveo sugnari non potuitis praeceptum, in quo olim, ut ipse putat, e vivis ereptus traditur Erchinoaldus rquod ut contigisse ostendat post obitum Chlodovet, in coacervandis veterum testimoniis illud idem probantibus multum se torquet. ΙΙ Sed tot Herculeis laboribus susque deque habitis, scimus Erchinoaldum Majoremdomus in , Neustria post Aegam sive Aeganum ad id muneris evectum fuisse anno tertio Chlodovei junioris, nempe Christi DCn. ut ex Fredegario notat Cointius ibidem num. m. Scimus etiam Erchinoaldum mortalitatem exuisse post obitum ejusdem Chlodovet,

hoc est anno quarto Chlotarii ΙΙΙ. sive Christi

DCLIx. ex eodem Cointio num. M. Neque tamen

ideo chartam hanc falsam de commenticiam esse putamus ; quippe Chlodoveus in eadem charta non

dicit, Erchinoaldum fuisse quondam Majoremdomus ; sed portionem villae quondam collatam E chinoaldo Majoridomus. quid enim mirum partu culam quondam a barbaro scriba in ipse praecepto,

eo quo non oportebat, translatam' Sed etiansi e dem particula ad Majoratumdomus, non vero ad collationem villae reserenda esset , nihil omnino Germonius evinceret ; nam Erchinoaldus non semel

202쪽

Lia ER II. CAνuT IV. I 73 duntaxat suit Majordomus ἱ sed semel, iterum , atque etiam tertium. Primo enim fuit Majordomus in sola Neustria: deinde paullo post, defuncto Fla- coato, fuit Majordomus etiam in Burgundia: moria tuo demum Rege Sigeberto, conjectoque in vincula Grimoaldo, idem Erchinoaldus per Austriam quoque suit Praefectus Palatio, gessitque Majoratumdomus in Francia universa: quod ante acciderat nemini , ut animadvertit accuratissimus Cointius sub anno DCLIX. num. xH. Quare Chlodoveus II. si EOchinoaldum quondam Majoremdomus appellavit, non mortuum, sed vivum jure ita appellare potuit; nempe quondam Majoremdomus in Neustria; vel quondam Major domus in Neustria simul εe in Burgundia; de tunc demum quum diploma constriabebatur, Majoremdomus in Francia universa.

203쪽

Instrumentum cbrottidis matronae quando exaraia

mei II. Cbiotarii III. epocheia educta. Antonii Pagii sententia timide excepta. ABULA undevicesima libri quincti de re Diplomatica specimen exhibet instrumenti Chrottidis matronae praenobilis integre editi in libro

serio num. vIII. quod ideo potissimum inter chartas regias referre Mabillonio visum est, quia insignem epocham continet Chlotarii III. Regis Francorum . Porro in ipse instrumento decernitur de construendo monasterio apud Brogalias in pago Stampensi intra paroeciam Lutectae Parissiorum . Incredibile vero est quantam in chro- nologia Francica peritiam hic jactet Germonius ad evertendam ejusdem chartae auctoritatem: quae data dicitur die decima Martii anno xvi. Regni Chiotarii, nempe anno Christi DCLxx. ex Mabillonii sententia. fretus enim censor testimonio Fredegarii, aliorumque, non annos sexdecim , sed quatuor duntaxat Chlo-

204쪽

Chlotarium regnasse, adeoque puerili aetate deces.sisse contendit ; aliis, quos ipse non dilIimulat, aliter atquc aliter sentientibus, licet ex lais nemo diserte assirmet Chiotarium regnasse annos sexdecim et de jure , ut quidem Germonius putat, idque duabus ex caussis: primo quia Chlotarius III. solium non instendit ante annum DCLx. inscendisse autem videtur anno DCLxII. Secundo quia non Vixit ultra annum DCLXX. quia videtur rebus humanis valedixisse anno DCLXvI. ex quibus Disceptator concludit Chlotarium reapse decimumsextum annum non attigisse. Omnium summa haec est . annum tertium Chlodo- vel II. concurrere cum anno Christi DcxLvI. 5c ai

num itidem tertium Chilperici ΙΙ. incidere in annum

Christi Dccxvii. inter utrunque autem annOS LXXII.

praeterlabi, ex quibus si detrahantur illi, qui ceteris Regibus sunt adsignandi, nempe LXI. aut LXVII. secundum alios ; anni sexdecim Chlotario tribuendi superesse neutiquam poterunt ; unde falsa erit charta Chrottidis, quae data perhibetur anno Chlotarii xv1. II. Profecto si hujusmodi calculis innixa staret res chronologica Regum Francorum, actum esset de generosis Merovet nepotibus, quos nulla ope suLiultos, mixtim omnes confundi & ruere oporteret.

Sed praetho est diligentissimus Mabillonius, suarum

observationum fundamenta altius deducens, itaut nutare dissicile admodum deprehendantur . Vidit quidem ille, ut innuit in notis ad tabulam undevice-

205쪽

1 4 VINDICIAE DIPL MATUM.simam, dc quidni vidisset rem nemini ex eruditis ignotam vidit inquam, auctores illos, qui Chlotario ΙΙΙ. annos quatuor duntaxat tribuebant: vidit etiam recentiorum sententiam quatuordecim annos restituentium . At nihilominus iisdem antistare existimavit istius instrumenti auctoritatem, cui suffragari vidit Herimbertum Diaconum in vita discipuli sui sancti Vincentiani ex codice Mimatensi expressa a Cointio sub anno DCLxvII. num. xxxVII. ubi ejus ecclesiae dedicatio per Rusticum Arvernensem episcopum facta perhibetur post obitum viri Dei Vim centiani octo mensebus jam transactis, xv. scilicet bal. Septemb. sub Rege Cblothario xv. anno: ad

quae Cointius num. XLVI. pro anno XV. perperam substituendum putat xm. quae ejus emendatio exploditur epocha ejusdem instrumenti Chrottidis. ΙΙΙ. Hinc Mabillonius Chiodovei ΙΙ. obitum

reposuit anno ineunte DCLVI. itaui annus sextusdecimus Chiotariti III. ejus filii protendendus sit ad

annum DCLxx. quam postea opinionem ope antiqui codicis Fossatensis ad accuratius examen revocatam paullum correxit in docta admodum Dissertatione de anno mortis Dagoberti I. & Chlodovei ΙΙ. quam altero anno ab edita re Diplomatica vulgavit in Analectorum volumine tertio pag. 3Iq. Quippe Viro eximio eundem codicem ab Octingentis annis conscriptum versanti occurrit inscriptio praefixa vitae

beati Johannis abbatis Reomaensis a Iona discipulo sancti

206쪽

Lia xk II. CAPUT V. III sancti Columbani, quam hic cum suis naevis nobis etiam lubet repraesentare: Anno centesmo post explicationem numeri sancti Victori episcopi cicium recapitulantem, anno tertio domni Cloibarii Regis

indolis, ex justo ipsius Principes vel genetricae suae

praecelsae domnae Salibildae Reginae, cum ad umbem Cabalonnensem noni mensis fecunda ebdomada Ionas abbas per Riomao sancti Iobannis monaserio praeteriens, paucis diebus inibi pro labore itineris quievit. Cumque victus precibus fratrum ipsus coenubii, ut qui per discipulus memorati conse ris brisi , mel posteris eorum veraciter comperta erant de ae tuale mira hac Diritale conversatione, articulo dicendi convertit praedictus sonas Hunnanae abbatii nquit. IV. Hanc inscriptionem pridem ediderat Iohannes Bollandus in tomo primo Januarii, tum ipsemet Mabillonius in Saeculo primo Benedictino, aliique : sed prioribus verbis, quae Chlodovei ΙΙ. epocham plane constituunt, omnino detractis. Ut vero quoto anno vulgari annus tertius Chiotarii III. con-Veniat, in quem incidit annus centesimus periodi

Cycli paschalis Victorii Aquitanici ; quaerendum est quoto Christi amo incipiat idem Cyclus, quo Ionas in inscriptione usus est ; in quem desinat, quotquς

annis constet: tum a quo anno exordium ducat ejus

dem Cycli recapitulatio, seu periodus secundata. Cyclum illum constantem annis DX II. a passion

Z Domini

207쪽

1 8 VINDICIAE DIPLΟΜATUM. Domini deductis edolavit Victorius hortante Hilaro ecclesiae Romanae archidiacono , ediditque Constantino & Ruso Coss. nempe anno vulgari CCCCLvII. quo sui Cycli annum CCCCXXX. numeravit: ex quo

patet, eundem Cyclum exordium suum auspicari ab anno vulgari xxVm. quem quidem ipse passione Domini Sc Geminorum Consulatu insignem existimavit; licet res aliter se haberet. Quare Uictorii Canon paschalis ab anno vulgari ramia incipienx constat

annis DxxxII quibus addendi simi anni xxvII. ut Cy-.clus ad vulgarem calculum nostrum revocetur, quemadmodum notat Petrus Franciscus Chifiletius in DiΩsertatione de annis Dagoberti capite quincto ; ideoque prima Cycli Victoriani periodus clauditur anno

vulgari DLIM ex quo manifestum est annum ab ejusdem Cycli recapitulatione centesimum incidere in annum vulgarem DCLIX. qui quidem annus ex Jona tertius erat Chlotarii ΙΙΙ. Regis Francorum. V. Haec computatio certissima esse perspicitur ex Aegidio Bucherio , qui tabulas Victorianas insigni commentario illustravit, ubi pagina aq.

occurrit annus vulgariS DCLIx. dc e regione paginae aVersae annus centesimus secundae periodi Victorianae : unde consequens est, Chlotarium III. ChlodOveo II. patri suo successisse anno vulgari DCLvI. non Vero DCLv. ut Mabillonius pridem opinabatur in re

Diplomaticae neque anno DCLx. ut aliis visum est: ac proinde eo anno Chlodoveus e vivis excedens Chlotario

208쪽

tario filio locum dedit. Nihil sane firmius de luculentius aikrri potest ad demonstrandam epocham utriusque Regis, quum hoc testimonium profectum sit a Iona homine aequali, docto, &teste oculato;qui quidem jussu ejusdem Chiotarii, seu potius matris ejus Balthildis nam Chiotarius adhuc tenellus erat missiis fuit Cabilonem, ut in monasterio sancti Marcelli regularem disciplinam restitueret, quemadmodum videtur Mabillonio. Hinc apparet quam peregre Cermonius abjerit, qui anno tantum DCLXII. Chlotarium regnare coepisse affirmavit; de quanto gravius argui mereatur quod ab hujusmodi erronea opinione sibi non caverit, a qua eum sibi cavere facillimum erat revolvendo Analecta illius praestanti Lsimi Auctoris, cujus scripta sibi exagitanda suscepit. VI. Quare Chlotarius III. regni initiunia

auspicatus est anno Dionysiano DCLVI. ut patet ex Iona scriptore coaevo; & adhuc regnabat anno docimo quincto, nempe Dionysiano DCLxx. ex auctor vitae sancti Vincentiani: immo Sc anno decimo sexto sive DCLxxI. ex charta Chrotitias matronae: quan-vis Chronologorum nostri aevi clarissimus Antonius

Pagius in epistola Gallica ad Claudium Nicasium octo ab hinc annis vulgata, scriptum reliquerit,Chlotarium ΙΙΙ. non suisse vere Monarcham ante annum DCLx. 8c diem extremum objisse anno DCLxx. Hocque

spondet sibi probatum iri in ceteris tomis Criticae Baronianae et quos, ipso deinde immaturo admodum

209쪽

18o UINDICIAE DI PLO MATUM.fato, si vota literatorum spectemus, praerepto, luctenus comparere non vidimus ἱ sed modo tandem typographicis formis consignari intelleximus. Mirari sane aequum nobis videtur qui Chiotarius III. non fuerit Monarcha ante annum DCLri quum Pagius fateatur, ejus parentem Chlodoveum ΙΙ. decessisse anno DCLvI. & qui jure assirmare possit, postremam notam numericam chartae Chrotiissis prae nimis vetustate esse nonnihil exesam: idque Mabillonium in his rebus longe oculatissimum praeteriisse. VII. Certe Mabillonius nuperrime in Annalibus Benedictitas libro sextodecimo num. m. sub anno DCLx. iterum Chrottidis instrumentum expressit

cum eadem illa priori epocha atque pridem fecerat ;unde patet illum nihili fecisse Pagii sententiar . Tantum ait, si calculus ab Herimberto in vita sancti Uincentiani exhibitus componatur cum illo, quem praefert instrumentum Chrottidis , dicendum sorte Chlotarium, vivente patre, designatum fuisse Regem

aut eam diversitatem rejiciendam in annos cavos:

idque eam ob caussam, quia initio ejusdem libri

Chiotarium imperasse tradidit quatuordecim annos,

nempe ab anno vulgari DCLvI. ad annum usque

DCLXX. quippe Wandregissius abbas Fontanellensis Balthildi Chlotarii matri trium ejus filiorum successiones & obitus praedixisse memoratur ab auctore Anonymo apud Surium die xxii. Iulii capite XIv. 6c XXI. e quibus Chiotarium III. qui natu major erat rexisse

210쪽

Lia ER II. CApυT V. I 8 rexisse populum occidentalium Francorum annis quatuordecim, assirmatur: ubi perperam Surius in margine innuit legendum esse quatuor, non autem

quatuordecim.

VIII. Ex hoc patet, longe falli eos, qui Chlotarium annis duntaxat quatuor regnavisse putant, in errorem abducti a mendosissimo libro de Gestis Rogum Francorum, qui lacum ficit etiam Germoniorquem gloriosus triumphus de Chlotariana epocha

adversus chartam Chrottidis felicissime, ut ipse putavit, a se relatus, eo transtulit, ut non selum chartam ipsam omnino falsam a se ostensem proclamare ;sed & longam cum gravissimo Mabillonio expost lationem instaurare non dubitaverit; quasi multipliacibus falsariorum fraudibus, nempe diplomatibus Merovingicis & Carolinis, nullo a se argumento expurgatis, nec sertasse expurgandis, adiersus Η floricorum fidem plus aequo favere videatur. At nos haec Malia malumus silentiopraeterire.

SEARCH

MENU NAVIGATION