Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

CAPUT III.

Praeceptum sibis vel II. in Nanteebiadis ejus matris cur falsitatis insimulatum. Olim jub-

feribentium nomina aliena manu adnotata , .

Viri nobiles, es' principes scribendi imperiti. In diplomatibus subscriptionem suam cruce, vel

alio signo indicabant. Xacta censura in diploma Chlodovei IL pro monast rio Sandionysiano, ad aliud ejusdem Regis privilegium,

seu potius praeceptum exagitandum Germonius animum advertit. Illud ex autographo semilacero vulgavit M billonius in libro quincto pag. 3 7 7. scriptumquς est vivente Nantechilde ejusdem Chlodovei matre , pro donatione villae Cotiraci confirmanda. Obsem Vatione peculiari digna est praecepti clausula, ubi Rex ita loquitur : Et quia propriam subscriptionem inferere non potuimus, tamen nos e V praecelsi genet rex nostra domna Nantecbitris &c. Hanc chartam ideo in falsitatis suspicione Censori ponere libuit, quia juxta ac superior, scripta est in papyro , ta quia indicta est Doubleto bc Anonymo Sandionysiano et

192쪽

LIBERII. CAPUT III. Icis nysiano: quam cantiunculam semel atque iterum recantatam jam supra abunde refutavimus. Sed ma

joris momenti ipsi est quod in clausula memorata Chlodoveus ac Nantechildes, tanquam scribendi imperiti , aliena manu subsignentur: quod a vero abi dere contendit, S: licet verum suisset, id publicitus

in diplomate nunquam debuisse enunciari. II. Quod uterque ante obitum Dagoberti propria manu nomen suum scribere sciverit, se colligere putat ex praecepto, alicubi tamen depravato,

ejusdem Chlodovei II. pro monasterio Fossatensi

apud Cointium anno DCXXXVIII. num. C Iv. quod

etiam prostrat apud Duboisium in historia ecclesiae Parisiensis pag. IT 3. in cujus fine haec habentur riat autem haec praeceptio nostrae concessionis si mior habeatur vel per futura tempora Deo propitio inmiolabilis confermetur, nos es' praecelsa genetrix nostra Nandecbitris manuum nostrarum signaculis adumbraῬimus . Ad idem firmandum suppetias quaerit a deliciis suis, Anonymo Sandionysiano, apud quem capite quadragesimo tertio Chlo

veus II. Dagoberto aegrotante, praeceptum, secundum jussionem patris, offerente Dadone Referemdaris,subscripsit. Eundem etiam testamento Dago-heni subscripssiste testatur Aimoinus in libro quarto capite duodequadragesimo. ΙΙΙ. Antequam haec omnia ad infirmandum

193쪽

ostendo, memoria repetendum est, ex subscribentibus multos suisse, quorum nomina non propria manu, sed aliena, seu notarii, chartis adposita suerunt ; quia olim, ut etiam hodie, consuetudo viguit, quum viri nobiles non raro scribendi peritiam vitio sibi ducerent: a quo errore viros primorum principes etiam occupatos reperimus: quorum agmen ducit Imperator Iustinus senior, qui auctore Procopio in historia Arcana capite sexto, quum esset analphabetus, nec nominis sui characteres more imperatorio libellis adscribere posset, tabella lignea perpolita utebatur, formam incisam quatuor literarum continente, quae latine legi possent: eaque libello imposita, calamus atramento imbutus principis m nui tradebatur , quam alii prehensantes, N: per illas quatuor literarum formas circumagentes ducebant. Eodem modo usum Theodericum Ostrogothorum Regem tradit auctor incertus ab Henrico Valesio vulgatus ad calcem Ammiani Marcellini pag. 669.

editionis posterioris anni MCLXXXI . Laminam sinquit, auream iussit interrasilem fieri, quatuor literas Regis babentem, unde, ut se subscribere voluisset, posita lamina super ciariam, per id

subscriptio ejus tantum videretur. Non absimili pacto, sed ex necessitate, non ita pridem subscribentem observavimus senio consectum Alderanum Cybum Cardinalem, sacri Collegit Decanum.

IV. Morem tamen ab hoc diversum usurpavit

194쪽

LIER RII. CAPuT III. tque pavit Withredus Cantiae Rex, qui labente saeculo septimo imperitiam suam fateri non erubuit subscribendo in hunc modum chartae pro libertate ecclesiarum apud Hemicum Spelmannum in Conciliis Britanniae tomo primo pag. I98. Ego Wilbredus Rex Cantiae omnia suprascripta confirmavi, atque a me dictata propria manu signum sanctae crucis pro ignorantia literarum express . Idem repetit pag. I93. in charta pro Eabba abbatissar Posui propria manu pro ignorantia literarum βgnum sanctae crucis in bac cartula expressae. Idem servatum legimus a Tassilone Duce Bava riae, qui in diplomate pro Attone abbate sancti Petri , vulgato per Christophorum Geωoldum in Notis ad metropolim Salisburgensem Nigulei Hundii tomo primo pag. Ia . ita suam ignorantiam palam fatetur: uod manu propria, ut potui, cara teres cbiro grvbi incboando depinxi coram iudicibus atque optimatibus meis : in fine vero diplomatis , signum manus meae propriae Tasgionis. Sic etiam Heribaldus Comes sacri Palatii subscribit placito pro monasterio Casauriensi sub Ludovico II. apud M

billonium libro sexto pag. 3qq. signum Her baldi Comitis sacri Palatii, qui ibi fui'propter

ignorantiam literarum signum sanctae erucis feci. Alia hujusmodi exempla congerit idem Mabillonius libro secundo capite vicesimo secundo, ubi ostendit

etiam homines in sacros ordines cooptatos in tam

195쪽

166 UINDICIAE DI PLO MATUM.supinam inscitiam incidisse, ut nomen suuna pingere

ignorarent.

V. Ex his nemo non videt, subscriptiones Chiodovei & Nantechildis in eundem censum mi tendas, utpote quae signo aliquo, non vero ipsis apicibus expressae erant in privilegio Fossatensi, ut luculenter ostendunt verba illa: Manuum nostrarum Agnaculis adumbravimus. Ne vero Transalpinorum exemplis duntaxat rem agere videamur, est par maxime, ut Italorum etiam Procerum inscitia in apertum prolata, severitatem critices Germ nianae avertere studeamus ἱ utque Verba in pauca conferam ; Guido Guerra I. hujus nominis ex inclyta stirpe Comitum de Guidis, quae olim inter Italiae clarissimas de potentissimas floruit in Etruria, in quodam donationis privilegio feminarum maximae& celeberrimae Comitissae Mallidis, anno tertio &eentesimo supra millesimum exarato, cruce intermedia sic per manum notarii se subscribit: Signum manus praedicti Guidonis Comitis, qui hanc cartulam, sicut superiar legitur , fleri rogavit, quia scribere nesciebat . Hanc subscriptionem ex ipso diplomate adduxit Scipio Ammiratus senior pag. 3. Historiae Comitum de Guidis, auctae a Scipione Ammirato juniore, seu verius a Christophoro Bla eo de Montajone, quem idem Scipio senior in suam

gentem cooptatum anno MDC. die tricesima Iunii fatis concedens, heredem reliquit ex asse. Diploma

196쪽

LI aER II. CAPUT III. 167 vero integrum vulgavit Benedictus Bacchinus, non selum ordinis sui Casinensis, sed Sc Italiae ornamentum insigne, ad calcem Historiae monasterii de Padolirone pag. 7 3. Idem porro Scipio senior miratur quamobrem suam scribendi imperitiam ultro fateri voluerit Guido Guerra, qui tamen in alio diplomate ejusdem Comitissae Mallidis anni centesimi supra millesimum per Bacchinum postea item vulgato , se prius hoc modo subscripserat: Ego Guido suprascripti Guidonis filius. Sed mirari utique desiiiset, si eandem subscriptionem cruce indicari

animadvertisset; quam nempe etarmaverat ipse Guido, ejus vero nomen notarius. Hoc amplius

firmatur alio diplomate Comitissae Mallidis apud Bacchinum pag. Ti. cui Guido his verbis subscribit: Signum crucis ido Comes manu sua feci e ' sim

VI. Quotiescunque ergo ejusmodi crux, vel alia notula cum adposito vocabulo signum, Occurrit in veterum instrumentorum subscriptionibus inter alios subscribentes, quorum aliqui sua manta

subscribunt, addito verbo subscripsi, vel literis V.

alii vero crucem vel aliud signum adponentes se interfuisse testantur spersaepe autem istud occurrit tunc scribendi imperitia in subscribente significatur ; Sc tunc nomen ejusdem subscribentis seu testis a notario expressum es : nisi dicere velimus id laboris in notarium de industria rejectum, ut conji-

197쪽

168 VINDICIAE DI PLO MATUM.

est Mabillonius in libro altero capite vicesimo secundo num. V. quod tamen de omnibus dissicile est creditu, quia interdum in uno eodemque instrumento aliqui subscripti leguntur cum cruce Sc adposito vocabulo signum ἱ aliqui vero sine cruce Sc vocabulo , ut in charta Chrottidis matronae, quae nobis sequenti capite memorabitur; atque alibi pacsim praecipue vero in chartis quas vulgarunt Margarinus, Bacchinus, & Franciscus Maria Florentinius ad calcem vitae Comitissae Mathildis. Nos olim in plurimis chartis ecclesiae Civitatis Forojuliensis non semper crucem, sed aliud signum adpositum vidimus, verbi gratia sic in Notitia cujusdam Petri facerdotis anni duodecimi & centesimi supra millesimum. Signum it Ῥὶ H se manus Petri presbieri qui banc cartulam ordinationis scribere

rogavit ut supra. In alia vero Agnum H H l AR manuum Toringi Vicecomitis , em Regenari Alii

ejus in Fridrici de Le S, em sobannii filii A Fnis ,

em Alberici, em Odolrici filii Rantiberi, er Dbannis de Grandegno, em Redini, em Ugonis, Ur Ar- ponis, em Artuici, em Otonis testium er mihi, idest qui rem actam viderunt) . Ego Arpo notarius scriptor bfus eartulae ordinationis . Porro Toringus ille dc Regenardus, ossicio & dignitate, non cognomento Vicecomites, iunt ex majoribus triplicis apud nostrates nobilissimae stirpis Dominorum de Colloreto, Melse, M Prodolono, domi, foris-

198쪽

. LIE ERII. CAPUT III. I 6ssorisque illustrium , unde claram originem ducit Leander de Colloreto Cardinalis amplissimus, avorum quidem titulis inclytus, sed magis pietate dc virtute sua, de qua quicquid dixerim minus erit:

atque eadem nomina ad nepotes etiam transierunt,

licet paullum immutata , Doringus nempe dc Reginaldus pro Toringus, dc Regenardus. In alia itidem charta anni sexti de centesimi supra millesimum sic legitur: Signum Sertolui episcopi qui bane cartulam donationis scribere rogavit.

Signum 'litim, manuum Ermanni de MenonoeyΝoponis Uicecomitis, in Toringi Vicecomitis , em Fedrici Legisperiti Sec. VII. Ex his postremis colligi posse videtur, scribendi imperitiam non omnino supinam legendi

ignorantiam semper indicasse, quum episcopum delegisperitum proprio signo, Sc notarii manu notatos videamus. Certe Paullinum Lurensem episcopum nomen suum scribere nesciisse patet ex collatione Catholicorum cum Donatistis capite CXXXIII.

ubi pro eo literas nesciente Quinctus subscripsisse traditur 3 dc in Ravennate charta plenariae securitatis legitur: Signum si Gratiani V. S. subdiaconi litteras nescientem, in alia manu sit scripto. Alia episcoporum scribere nescientium exempla recitat Mabillonius libro secundo capite Vic simo altero pag. I sq. ubi ex subscriptionibus aliena manu efformatis, bc ex signis loco propriae subscri-

199쪽

r o VINDICIAE DI PLO MATUM.ptionis invectis, originem monogrammatum derivat . Nemo sane mirabitur , viros in dignitate constitutos nomen suum scribere nesciisse, si animum adverterit ad Carolum Magnum, quem, licet suo tempore eruditorum principem, scribendi quoque imperitum fuisse tradit in ejus vita Egi ardus apud Duchesnium tomo altero pagina Io 2. Tentabat, inquit, in scribere, tabulasque er codicillos ad hoc in lectulo sub cervicalibus circumferre solebat, ut cum vacuum tempus esset, manum Ogiandis

literis assuefaceret . Sed parum prospere fucce

labor praeposterus, ac fero inchoatus. Tot igitur chartae antiquitatis testes fidissimae secum invicem collatae aperte nos docent, a recto deflectere Germonium exsibilantem diploma Chlodoveanum hac una de caussa, quod Rex & Regina in eodem fateantur se scribere nescire; quasi nimirum ex eo quod uni aut alteri diplomati crucem vel aliud signum adposuerint, scribere sciverint ; & Reges atque Magnates ignorantiam suam notarii scripto publicam facere tunc dedecuerit, quum eadem igno

200쪽

CAPUT IV.

Placitum chlodoisi II. pro Laudeso silis Ere&noridi Majoris domus . Idem Erebis Mus fuit Majordomus in Neustria, in Tu gundia, em deinde in Franeia

Ragmento placiti ab eodem Chlodoveo ΙΙ. concessi ad dirimendam litem inter A doenum Rotomagensem episcopum, & Laudesium filium Erchinoaldi Majorisdomus , quod placitum Mabillonius cxpressit libro quincto pagina 377. censor sabinde ipse litem intendit, caussatam frivola innixus ut ne memoranda quidem csiet, nisi jam usque ab initio hujusmodi rebus immorari coeptum fuisset. In eadem charta sic dicitur de portione cujusdam villae: De ipse villa quoda erat boc Erchemaido quondam Ma-

remdomus contulerat, totusque in eo est GermO

nius, ut ostendat, si superis placet, Chlodoveum II. his verbis declarare voluisse, quod Erchinoaldus, non iam amplius tunc quum scriptum est praeceptum, sed quondam, dc tempore jandudum elapso potitus

Y ij fuerit

SEARCH

MENU NAVIGATION