장음표시 사용
91쪽
tisse epistolam , vel aliud quid, quod inde non cometenerit, in carcerem, aut in aliam custodiam detr datur. Otto autem Magnus apud Lindenbrogium pag. 663. non solum edixit, ut charta, quae ab adversario falsa esse deserebatur , tactis sacrosanctis Euangeliis vera probaretur ; sed etiam, ut accusator duello, tanquam purgatione canonica, rem ipsam adstrueret. Neque solum duello, sed & serri candentis judicio chartae veritatem probatam apparet ex
Notitia Odonis Comitis apud Mabillonium Saeculo quarto Benedictino parte prima pag. 763. V. At neque adeo lippi, de oculis capti fuerunt homines saeculi undecimi, ut chartas adulterinas pro veris sibi impune supponi permiserint; nam si quae tunc a nebulonibus productae, fraus vix orta statim deprehensa est, dc jugulata. Sc Innocentius III. qui libro quarto epistola decima editionis Bosqueti , falsarium perpetuo carceri manciparit pane doloris,staqua angustiae sustentandum ; libro altero epistola octogesima secunda editionis Balatii pag. 3 9I .ait in Concilio Santonensi sub Gregorio VII. explosas fuisse literas a clerico Dolensi falsitas: idemque Gregorius VII. libro primo epistola tricesimata tertia in Conciliis Labbei tomo decimo col. 32. Dordonensium monachorum privilegium Alexandro summo Pontifici suppositum, ex corruptione latinitatis detectum confixit. Leo IX. apud Uictorem III. de miraculis sancti Benedicti libro tertio capite ait
92쪽
ro, aqua de igni interdixit Gibertum quendam, qui Apostolicae Sedii cancellarium , ut sibi furtivastiteras in Apostolicosigillo signa tas, ad suum episcopum deferendas tribueret, subornare tentaverat. Denique Petrus Blesensis in fine epistolae duodeseptuagesimae ad Alexandrum III. nomine Richardi Camtuariensis conscriptae, loquens de abbate Malmesb riensi, nec illius, inquit, admittatis privilegia donec manifeste liqueat ex collatione scripturae-buia larum quo tempore, er a quibus Patribus fini im
VI. Si ergo temporibus issis , quibus in rerum
dignoscendarum peritia ic acumine nostra haec eruditissima & acerrima quam longissime antecellunt, tanto examine, tanta vigilantia , dc rigore ubique gentium cautum est, ne falsae tabulae pro genuinis
consilio praepostero obtruderentur; de si quae ab ineptis impostoribus prodierunt, statim sunt e sumatae, proscissae, immo M perforatae , ut fieri praecipitur in legibus Ripuariorum; quisnam adeo vecordis & hebetis ingenii erit, ut sibi facile persu deri a Germonio patiatur, tot diplomata antiquitus exsibilata palam rejecta, iterum suscepta larua , per tot saeculorum spatium nihilominus pro sinceris& legitimis cautissime custodita, ad nostram usque aetatem devenisse, criticis primi subsellii pudendum dc crass1ssimum fucum factura, quem rudibus barbari aevi hominibus facere non potuerunt ἱ ita ut uni
93쪽
VINDICrAE DIpLO MATUM.Germonio divinitus datum fuerit merces has plebejas & subditicias conclamare, & comicum oculos configeret Quare vix, ac ne vix ulla pseudodiplomata ex iis, quae exstant, remotam antiquitatem re-
serre possunt: lc, si unum aut alterum apographum aDosileto vel ab aliis prolatum in cortice arboris scriptum, vitio interpolationis non ubique sincerum esse deprehenditur ; illud idem olim ex legitimo &vero, sed caduco S pereunte, citra fidei publicae adulterandae voluntatem exscriptum, suppletum, atque interpolatum fuisse putandum est et qua de re , accurate agit de more Mabillonius in libro primo
capite septimo num. Π.. VII. Id vero praecipue credibile est quum usus papyri corticeae usque ad saeculum undecimum perseverasse ostendatur ab eodem Mabillonio
ibidem num. xIv. qui libro etiam tertio capite alteronum. v. ingenue fatetur, se diplomatum veritatem aut falptatem non augurari tantum ex materias quae antiquitatem majorem redolet ; sed ex aliis
ut characterismis, maxime ex stilo ; nec se fallendum ab imposioris larua sub eorticis specie ,
aut ementita scripturae antiquitate, F cetera noraeoncordent , quae sane tot sunt, ut omnia in adult rino instrumento una inter se adamussim collineare nunquam valeant, quia fraus & mendacium latere non possunt. i VIII. Nostrae sententiae quamproxime acce
94쪽
dit Petrus Franciscus Chimetius inter eruditissimos Societatis Jesu scriptores post Simondum lc Pelavium omni laude cumulandus. is enim in Illustrationibus Claudianis tomo primo Junii Bollandiani pag. 686. num. 9 . ait, siqua occurrunt interpolata diplomata, quod pERRARO bactenus factum se deprehendisse assirmat in plurimarum ecclesiarum, quae evolvit Archivis ; id priorum temporum maPs simplicitati, quam nequitiae a cribendum ἱ praesertim ciam ejusmodi interpolatae scripturae adeo plerunque incaute adornatae sint, ut prudenti cuique , in in obsertandis chronicis characteribus mellemiter ver fato fel as prodant, ac suis auctoribus mel propugnatorιbus plus molestiaeqpudoris, quam uiuitatis creent. Huic veritati suo ingenuo sust agio palam manus dare pro sua modestia non erubuit optimus Papebrochius ; hoc pacto sententiam, in qua
olim fuerat ultro emendans in Annotatis ad easdem Illustrationes, & se deinceps magis emendaturum sincere pollicitus: quam tamen sententiam ut novis, nec prius auditis erroribus Cermonius cumularet, ab auctore suo quanuis pene extinctam, e tumulo infaustis avibus denuo revocare non dubitavit.
95쪽
Germonius nullam artem tradit vera diplomata secernendi a falses. Mabilloniana unde eruta. - Autographa Dagobertinis antiquiora actue supersunt . Anacbronismus obartae Lindaciiensis Ludovico Pio Imperatori adscriptae. Vis unquam putasset quod Germonius consulto consilio lectoribus suis illudere voluisset, in fronte Disceptationis suae se acturum pollicitus de teteribus Regum Francorum diplomatibus , em arte secernendi antiquα
diplomata etera a falsis: quem egregium titulum in singulis paginis etiam iteravit Et tamen Dii vestram fidem l) tam verum est quam quod veris simum , ipsum nullam prorsus artem tradere voluisse praeterquamquod non secernendi antiqua diplomata vera a falsis. etenim diserte fatetur in inscriptione capitis tertii, metustiora diplomata tera vix posse ut nunc res sunt, certo secerni a falsis: quam subinde
doctrinam absurdam & ex tabulix literariis undique eliminandam, suix etiam ratiunculis de more, ut videbimus , tueri & adstruere conatur. At si i eapse
96쪽
Lia Est L CApuT VL 6 vera diplomata secerni a falsis non possunt, cur
tanto hiatu artem ea secernendi Germonius se traditurum promiserit , aliis divinandum relinquo . Non dissitetur, quae ejus est immanitas, signa haberi certissima, quibus diplomatum falsitas innot scit , sed, inquit, veritatis detegendae ratio non est eadem, quae falsitatis, quum chartae falsae habeam tur , quarum indicia falsitatis nusquam apparent Obversutiam, qua usi sunt earum artifices. Hoc pacto quotquot diplomata legitima & vera circunseruntur , utique sunt in apocryphorum censum rejicienda ob causiam profecto scepticam, dc perceptu quamdissicillimam; quia scilicet nulla in iis indicia falsitatis
apparent: itaui quanquam ita rem esse oculatissimi viri deprehenderint, nemo temere, neque universae antiquitati contumeliam factitrus, ea incerta & dubia reputaverit, utut levissimo momento innixus, quod
veritatis detegendae ratio non sit barim, quae fa sitatis II. Rem dissolutam, divulsamque conglutinare molitur Germonius crambe toties recocta, quod
dubia nempe Sc suspecta jure habeantur autographa Mabilloniana, quia nonnise aegre fieri potuit, ut vetusissima autographa a remotis is temporibus ad nos usque integra pervenerint ὁ & quia eruta iunt ex locis ubi magna es spuriorum di omatum copia: quibus deinde acrior factus ista subjungit: tartas deprome ex Tabulariis publicis, aut ex iis
97쪽
68 VINDICIAE DI PLO MATUM.faltem, quae contra falyarιorum perfidiam semper
munita fuerint: atque illas, si vitio careant, vendita pro indubitatis ; exige a nυbis agnosci ut veras. Sed quandiu Gartas ex eadem ossicina educes, in qua fateris permultas esse vitiatas, interpolatas , adulterinas; noli certas dicere in indubitatas, priusquam tales esse probaveris. Quia vero in secundo capite hanc candem rem se pene evicisse putavit egregia illa similitudine a domibus spuriorum infantium deducta ; hic iterum illud urget altera item similitudine aeque ac illa festiva & arguta, dum
chartas veras ex scriniis ubi adulterinae latitant e
tractas , ejusdem esse conditionis assirmat, atque ii mo inter praedones deprehensiis, qui licet nullo scelere convictus; suspectus tamen habetur donec suspiciones in prava secietate contractas a se fuerit
ΙΙΙ. Prosecto si res diplomatica locis rhet ricis & similitudinibus expenderetur, actum foret non solum de instrumentis Merovingicis & Carolinis; sed de potioribus sacrae antiquitatis exuviis,& praecipue de legitimis & sinceris bullis, ut vocant , & epistolis decretalibus summorum Pontificum , quas una cum spuriis di apocryphis olim intermixtas fuisse nemo nescit: neque propterea statim ex uno hoc capite tralaticiis mercibus eas quis prudens adnumeraverit. Sed dum omnia vetera instrumenta,
omnia Tabularia quum publica, tum privata ad unum
98쪽
Lia ERI. CAPUT VI. 9 fraudibus N impos uris quaquaversum patuisse moris dicus Disceptator contendit, nae ille cum Mabillonio ludit ubi deinde ex publicis Tabulariis ad fidem impetrandam proferri diplomata postulat, quasi id
unum argumentum a loco, bc non a chartis ipsis petitum fidei iis conciliandae si ceret; & vetera instrumenta, quae non perpetua annorum serie in
publicis Archivis servata; sed inde ob varias temporum vices huc illuc distracta, M postea in privatarum domuum angulis cum blattis & tineis pugnantia, in sordidis opificum ossicinis quisquiliarum loco h bita , viri harum rerum callentissimi a proximo interitu vindicarunt I licet vera, neque ullis falsitatum indiciis obnoxia ; attamen pro certis & sinc ris habenda non sint ob unam hanc caussam, quod non ex publicis Tabulariis, sed ex occultis latebris prodierint. Nimirum si quaecumque diplomata jure de injuria Cermonius sugillat, ex ecclesiasticis &monasticis Archivis pridem transissent in publica, quae quidem non raro ex iis conflata sunt 3 omnia mixtim ipsi haberentur pro indubiis, hoc respectu potissimo, quod ex publicis Tabulariis emersissent.1U. Sed nunquid ecclesiarum Archiva, in quorum adytis sacrae sanctiones recondebantur, pro publicis habenda non sunt Atqui Mabillonius nonnulla diplomata ex hujusmodi Archivis educta vulgavit , & prae ceteris in tabula xxVI. num. 2. pag. 3 sq. autographum Ludovici Pii ex Archivo cathedralis
99쪽
ecclesiae Senonensis, a viro gravissimo Achille Har laeo secum communicatum. Diplomata Johannis U.& Sergii Ι. in tabula Mur. pag. 636. excepta sunt ex archetypis a Senatu Divionensi recognitis. Diploma Ravennatis ecclesiae in tabula LvIII. pag.q6 . erutum est ex bibliotheca Caesarea, qua augustior locus nominari non potest. Alia demum ex aliis chari phylaciis, quae publica reputantur, utique prodierunt : unde Gemonius, si in Sandionysianum irato impetu saevire in animum induxerat, reliquis saltem hanc ob caussam, qua sibi delicias facit, mitiorem se ostendere debuisset. V. Verum quum superius capite tertio num.VI. ipso licet inficias eunte, ob oculos positum sit, antiquitus semper duplex, N plura etiam ejusdem tenoris autographa diplomata conscripta; quorum alterum illi, cujus caussa instrumentum procudebatur, exhibitum; alterum vero inter civiles chartas Tabularii Palatini reconditum: cur fieri non potuit, ut autographa a Mabillonio recitata, sint haec posteriora, quae ex Archivis Palatinis, annuentibus quibus id curae erat, in monastica Tabularia, & praecipue in regium Sandionysianum, prioribus illis autographis deperditis, tempore elapso transierint Esset ne hoc paradoxon Gemonianis axiomatibus aequiparan
VI. Exsequitur coeptum propositi ordinem Disceptator, nullas penitus notas haberi contem dens
100쪽
LIBER I. CAPυT UI. 7 Idens , quarum ope antiqua Diplomata cera, a falsis certo discernantur, quoniam sigilla, chirographa, characteres olim ars falsariorum corrupit; neque manus & scriptura Notariorum septimi ,
octavi, & noni saeculi agnosci possunt. Hanc subinde sententiam triplici diplomate , Childebertino,
Dagobertino, & Chlodoveano adstruere conatur, quibus nullam auctoritatem addunt aut cortex, in
quo scripta sunt, aut sigilla, vel subscriptiones; eo pacto , quo nec serma scripturae aut sigilli ,
nec notae chronologicae, monogramma, & not
rius quicquam addiderunt privilegio Lindaviensi, quod peculiari Censura perstrinxit Hermannus Co tingiuS LVII. Nullus tamen ego dubito quin Mabillonius hos verborum acervos , dc quotquot ejusmodi confingi possunt, missos facturus sit, utpote qui ingenuinis sigillis, characteribus, dc ceteris diplomatum notis cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuit I nunquam tamen in uno cortice, sigillis, ceterisque a Germonio connumeratis rei diplomaticae omne punctum constituens, quando chartae ipsae aliunde foedis prochronismis de ana- chronismis interpolatae Sc vitiatae reperiuntur, ut sunt eae, in quibus perspicacia Germonii nullos inde habitura triumphos, se exercet ad verorum diplomatum auctoritatem omnem iis caducis subsidiis
