Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

gentio Filio Suo, Qui liberalissime dedisti omnem Substantiam domus Tuae pro nobis. Et ideo discipuli Tui, quibus manifestasii cor Tuum mirabili modo exercent liberalitatem in pr0Ximos, quos diligunt propter Te. Non tenentur ligati calenis avaritiae, quam odisti,

neque thesaurigare volunt in terra aliena, per quam transeunt peregrinantes et properantes ad charissimam

Unde paucis c0ntenti tam libenter donant, quae cum labore et sudore comparaverunt, ut magi, eos delectet dare, quam Becipere. Et quidem cum habeant occasiones plurimas in hac vila plena calamit8lis et miseriae, augent sine termino merita Sua usque ad terminum mortis, qua transibunt ad Vitam. Non eXercent pro sanam liberalitatem, Domine, quasi quaerant, mugnis donis ab hominibus emere gloriam Vanam, et sugere infamiam avaritiae, quae contemptibiles sacit amatores suos, neque liberales sunt additandos consanguineos et amicos, Vel ad captandam benevolentiam principum terrenorum; Sed eXercent liberulitatem in operibus magnae pietatis, quibus honoratur majestas Tua, et proximi adjuvantur sine speretribulionis temporalis, et cum Solidissima Spe remuneralionis Tuae. Non implent horrea in multos annos, ut laciunt sibi occasiones, et laqueos crudelitatis et injustitiae, sicut ille, cui dictum est: Stulte, hac nocle repetunt a te animam tuam. Sed ViX congregaverunt terrae si uetus in horrea, et quando paralis jam occasionibus bendi

492쪽

faciendi miserentur, comm0dant, dispergunt, d0nantque pauperibus, ut justitia eorum maneat in saeculum saeculi coram Te, justissimo judice suo. Quod si debitores habeant, a quibus possint eXigere debita, vel non reddentes mittere in carcerem cum desolatione familiae, memores Tui remittunt debita

dulcissimis verbis, quibus solvunt compeditos SerVOS SUO S. Non operitur aerugine aurum et argentum eorum neque Vestimenta comeduntur a linea; ipsi non rogati scrutantur domos eorum, qui necesse habent, et delectantur exercitio largiendi bona sua multo magis, quam si invenirent spolia multa. Atque ita miscentes cum misericordia liberalitatem Christianam dignam Te, Magistro suo, implent Od 0reb0n0 Ecclesiam, sponsam Tuam, quae hujusm0di largiti0nibus decoratur, et movetur ad cantandaS misericordia S TURS. Sic eXonerant se amici Tui, Domine, ponderibus divitiarum, timentes illas apud se repositas habere, et

satagentes per bona opera certam sacere electionem Suam.

EX quo apparet, b0nu temporalia, quibus divites peccatores abundant ad poenam, concedi a Te aliquando electis Tuis, ut abundant ad gloriam. Utinam divites saeculi quaererent studio pio liberalitatis ingredi in Scholam Tuam, Domine, et nollent jam gravari divitiis, quibus serviunt, sed calcare illas, ei amplis donis mercari sibi regnum, quod durabit

sine fine.

Beati sunt pauci illi liberales valde servi Tui, Rex magne, qui n0n sunt Viri divitiarum, quamvis possi-

493쪽

deant divitias multas; sed nolentes cor suum, adhaerere illis, pr0mplissimis animis favent proximis suis. Non perdent certe mercedem suam, qu3mVi S Oculis insipientium videantur perdere nimiis largitionibus

opes terren3S.

Tu enim, D0mine, 0ui pr0bas opus e0rum, reddes eis men Suram bonam, consertam et coagitatam de infestimabilibus divitiis, quae non marcescunt, et de castissimis delectationibus domus Tuae.

Cis vetat sex . De eaeercitio magnanimitatis, quod sit in Schola

Iesu Christi. Habet hoc bonum, inter alia multa, Schola Tua, Domine, ut non contenta parvis aut medi0cribus operibus, quaerat Operari magna pr0pler Te, Qui pro salute n0stra mirabilia Operatus es. Cujus veritatis, Rex pacifice, t0t testes habes, quot Sanctos colit Ecclesia, Sponsa Tua. Alii enim in studio humilitatis venerunt ad tantam prosunditatem propriae c6gitati0nis et contemptus sui, ut viderentur descendisse usque ad 3bΥSSOS. Alii in studio patientiae tantum profecerunt, ut

quasi columnae serreae Starent adversus omnes tristitias universi mundi. Alii tam ardenter se tradiderunt studio orationis, ut viX uterentur sensibus ad res necessarias hujus Vitae. Alii tanto assectu eXercuerunt se in charitate proXimorum, ut pene non recordarentur Sanitatis, aucommodi latis, aut Vitae Suae.

494쪽

Alii in tantum studuerunt custodiae linguae, ut nunquam loquerentur, nisi m0dice eum solo superiore

et consessario SUO.

Alii tam accurate dederunt operam modestiae ocu lorum, ut longo tempore nihil inluerentur, nisi quantum satis erat, ne ambulando in terram caderent. Alii tam studiose vacaverunt soli amori Tuo, ut nulli creaturae etiam in rebus licitis assectum adhaerere permitterent.

Haec sunt castra Tua, Domine, tu quibus glorificatur potentissima dextera Tua. Hi sunt sexaginta sortes de fortissimis Israel, qui tenentes gladios vigilant super cust0dia thalami Tui.

Haec est gens sancta, electa et parata ad immortales c0rona S TURS.

Nunc vero, Fili Dei vivi, non habes multos eX his sortissimis. si comparetur aetas ista, cum praeleritis saeculis, quando adhaerebant Tibi plurimi contemplo res mundi grandi fiducia et grandi ausu operandi mira bilia magna cum firmissimo adjutorio brachii Tui. Verumtamen non desunt hodie pauci aliqui fortio res le0nibus, qui in exercitio virtutum Tuarum Semper aspirant ad persectionem ma Ximam, neque sibi satisfaciunt, si mediocriter proficiant. Dies isti muli sunt, Domine, et terra filiorum Adae nimium sterilis non producit tam validos milites, qui pugnent pr0 decore derusalem, civitatis Tuae.

Sed per gratiam Tuam fit, ut sint pauci aliqu0l, qu0rum historias novissimas legimus cum admiratione, Stupentes, qu0 mod0 proeliali sint proelia Domini.

495쪽

Magnanimitas quippe Scholae Tuae rara et pretiosuValde est, et habens conjunciam pietatem clarificat mirabiliter domum Tu 3m. Beatissimi sunt, Domine, magnanimi servi Tui, qui per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam

samam, ut Seductores et Ver3ces, ut morientes et vi Ventes traii Seunt per viam Vitae, quasi domini omnium rerum, calcantes Omnia mundi bona propter Te. Utinam crescat electissimus numerus juSt0rum, qui

bus cedit mundus et in sernus, et quibus aperitur janua regni Tui. Glorificetur, Domine, in eis deXtera Tua, quando transeunt et timentur a robustis M0ub et principibus Edom inimici Tui. Certe non cadent a latere Tuo, sed assistent Tibi ad pugnandum c0ntra reges Amorrhaeos; et postquam para Verint magnas victorias de seipsis et desaevissimis hostibus suis, coronabuntur a Te in portu Sion inter sortissimos Victores TUOS.

De eaeercitio constantiae et persererantiae, qu0d sit in Schola Iesu Christi. Multa sunt, Domine, monstra horribilia, quae Oc currunt Servis Tuis ambulantibus per viam, et festinantibus ad civitatem, quae SurSum eSt. Et pr0plerea in Schola Tua instruuntur et animuntur sortes auditores Tui ad pugnandum contra principes tenebrarum, c0ntra leges mundi et contra Se- ipsos, qu0d proelium sortissimum est.

496쪽

Sic enim decet Te, Magister vitae, ut doceas manus eorum ad proelium, et singulos digitos ad bellum;

ne sorte, p0stquam Spiritu c0eperunt, c3rne eonSummentur, aut alio modo deficiant in via.

Quocirca illi armati virtute Tua procedunt firmiter sperantes in Te, et pro Varietate proeliorum utentes varia disciplina Scholae Tuae. Nunc incipit taedere e0s spiritualis vitae, sicut quando coepit taedere populum Israel itineris et laboris, quem patiebatur per desertum; et occurrentes languori magno erigunt animos deject0s, Sicut secerunt Iosue et Caleb, mrlissimi amici Tui. Nunc mittis eis, Domine, dissicilia exercitia tentationum gravium, quibus turbantur et commoventur valde et insurgunt, quasi leones, contra hostes Su0Sconstantissime repellentes eOS. Nunc franguntur dejectione animi putanteS, Se nunqu0m paraturos Vict0riam passionum et Sensuum pro

pri0rum, quibus praeterito tempore male usi sunt; et eXercitantur, tanquam dormientes crapulati a vino atque in se reversi Viriliter castigant et in servitutem rediguant corpora sua. O Fili Dei vivi, quot dissicultates Occurrunt ascendentibus de Aegypto ad supernam Jerusalem, quae est mater nostrat Multiplicantur sicut capilli capitis, ut eXerceatur constantia vi0lentorum, qui per vim rapturi sunt laelicissimum regnum Tuum. Sic enim decet, ut appareat virtus gratiae Tuae, qua debellantur aereae potestales, et acquiritur paXmulto suavior, quam si nulla proelia praecessissent.

497쪽

Verumtamen praeter ista proelia, quibus exercetur constantia militum Tuorum, ReX magne, succedit sustidium longitudinis dierum, quando satan, inimicus nostrae salutis, prop0nit servis Tuis proliXam Vitam plenam austerilate disciplinae Tuae. Hoc enim quaerit persuadere, ut intolerabilis sateis ista diuturnitas, et postquam miserunt manum ad

aratrum, respiciant retro.

Periculosum est proelium hoc, D0mine, quo pro 'strali sunt mulli, qui videbantur muri aerei. Sed potentissima manus Tua sustinet vasa fragilia, et roborat pusillanimem naturam, ut omnia possit in Te, et perficis 0pus, quod coepisti ad labricam Jerusalem, quae aedificatur, ut civitas. Unde servi Tui, quando sic leniantur difficultate perseverandi, adjuti auxilio brachii Tui, renovant primum propositum suae V0cationis si missimo decreto moriendi polius, quam recedendi a salutari Schola Tua. Et ne unquam dominetur eorum inimicus nocendi cupidissimus, solent fideles servi Tui atque c0nstantes ante tempus debilum obligare se Volo, aut juramento perseverandi in domo Tua, in qua salutem habitare

crediderunt. Haec est lucta, Domine, sortium amicorum Tuorum, a qua recedit Satan tristis et vulneratus, quia ipso proelio praebuit occasionem firmius adhaerendi Tibi. Huic autem victoriae succedit laetitia magna, et

desiderium perpetuo habitandi in atriis Tuis, timorque filialis, ne larie projiciantur tanquam indigni a paci

498쪽

Atque ad hunc modum exercentur servi Tui, Domine, nunc tristes, nunc hilares, nunc dejecti, nunc animosi, ut sciant, quid sint ex se, et quid valeant

gratia Tua, qua corrobor3S eo S.

Post haec autem eXercitia ordinatissima lapides vivi Tui Melicius aedificantur dolati et complanali ad consentiendum labricae per omnia, ut habiles in eis, sicut desiderat anima Tua. Illi permanebunt sicut sol in conspectu Tuo, sine diminutione lucis, qua illustrasti eos; et finito agone vocabis eos ad Te, Quem desideraverunt, et pro Quo perseveranter laboraverunt, et septuplum illuminatos aeterna luce lacies habitare in civitate primogenitorum, et frui beatissima praesentia Tua.

499쪽

Crerint E. De communi usu donorum Spiritus sancti in Schola Iesu Christi. Certissimum est, Jesu Christe, Redemptor mundi, quod ibi abundavit delictum, superabundavit copio Saredemptio et gratia Tua.

Nam praeter Virtutes multas, quibus ornasti animas Tibi gratas, quasi charissimas sponsas Tuas, unXisti eas unctione donorum Spiritus sancti; qua facium est, ut currant Velocius post Te, quam Sine unctione cucurriSSent.

Et haec est origo velocitatis, qua Schola Tua progreditur per viam Vitae non adeo gravata p0ndere carnis et impedimenti vitae mortalis, qua tenentur captivi servi Tui. Mirabile est, Domine, quam celeriter ambulent per Vias rectas justificalionum Tuarum discipuli Tui uncti oleo laetitiae, exultantes ad opera justitiae, sicut invirali ad regales nuptiaS. Videntur certe servi Tui similes valde Angelis, qu0ssacis velocissimos ad mandata Tua, et essicacissimos

sicut ignem urentem.

Movet quippe eos Spiritus Tuus impulsibus suis, ut currant ad palmam per semitas justiliae, quas ostendisti eis.

500쪽

0 Rex pacifice, quale spectaculum est in religionibus, ubi observantia viget, Videre communitatem multorum diversae aetatis et diversae nationis concor

diter et expedite servientium Tibi sine mora, sine taedio et sine sensu p0uderis, quod portant filii Adam a die praevaricationis patris sui. Quis haec operatus est, Domine, nisi sortissimus Spiritus Tuus, Qui effusus est super familiam vacan tem Tibi, ut rumpat vincula in libertate filiorum Dei per adoptionem dulcissimam Spiritus Tui. Sic erg0, Schola Tua, Domine, promptissime sequitur instinctum Spiritus divini dissolvens has colligationes viliorum et passionum, et Surgen S 3lque a Scendens super difficultates hujus vitae quasi columba volans e diluvio ad arcam, ubi possit requiescere non solum pes, sed corpus et anima ejus. Non sit modo somnus eXterior tanquam advenientis spiritus Vehementis, Domine, sed fit impulsus interior et augetur robur et promptitudo discipulorum Tuorum, ut retineri non possint a mundi compedibus, vel

ab ipsa carne sua, quae m0lestissimo p0ndere graVat animam suspirantem in atria Tua.

Utinam omnes filii hujus saeculi deponerent oneruimp0rtabilia, sub quibus gemunt servientes carni, et sanguini, et legibus mundi; et fierent lacile mobiles a Spiritu Tuo in similitudinem aquilarum euntes, et redeuntes ad fidelia mandata legis Tua et Sed pauci valde sunt, qui non pigritentur et serantur de0rsum, et pene mergantur, quasi plumbum in

aquis vehementibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION