Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

Quid sensisses, si per urbem regiam Me trahi vi disses et audisses salsas accusationes, et latrones illos constanter postulantes Me ad affligendam pretiosam valde animum Meam 30uid secisses, si vidisses ictus, et alapas, et Spula, quibus facies Filii Dei deformata est, ut ad insimam abjecli 0nem descenderet et sanaret superbiam tuam 30 fili Adae, quom0do resistis sortissimae gratiue et virtuti Meae 2 Mirabile videtur, quomodo ad recordationem historiae hujus fidelissimae non re80lvitur glacies tua, et

fluunt aquae eXpressae sensu immensae c0ntritionis 'Utinam imprimeretur tibi, fili, imago mitissimi et modestissimi Filii Dei, stantis coram judicibus iniquis,

ut commoverentiar Vis cerct tu I.

Certe Pilatus, vir mundo serviens, non potuit sibi perSuadere, Veras esse imputationes illas inimicorum Meorum; et institit valde, ut eriperet Me de faucibus lup 0rum, qui stabant, ut devorarent Me. Et mirum est, quod vir incredulus convictus innocentiae Meae testimonio publice dixerit, se nullam in Me causam mortis invenire; et tu credens, Me esse verum Deum, in Quem culpa cadere non poteSt, multiplicando peccata iterum crucifigas Me, profecto, silli, quantum in te est, iterum Me crucifigis, et quasi denuo coram judicibus incredulis Me praesentas, ut moriar; et

tumen Ego omnia haec patienter sero, eXSpectat S con- Versionem tuam, et dignam poenitentiam, qua eripiaris a rigore judicii Mei.

Revertere ergo, fili charissime, ad amicum tuum

722쪽

de aversione et malitia tua, quae te trahit ad interitum; et Ego liberabo te in extremo judicio, in quo

disceptabo cum accusatoribus, irrisoribus et crucifixoribus MeiS. Festina, ut eripiaris ab ira ventura et reparare cura ruinas animae tuae in agone mortis positae, antequam sat insanabilis fractura tua. Ego invito te, dum tempus est miserendi, curre velociter ad thronum gratiae Meae, ut facilitate parcendi delecteris, et vivas inter dilectos amicos Meos in medio Jerusalem, SponSae Meae.

Cnvot xxx F. De consideratione stastellationis Christi Nimis graviter et multipliciter peccasti, sili, et Ego

egi austeram poenitentiam pro te. Ego sic ViXi inter homines, ut, quamvis haberem crudelissimos inimicos et calumniatores, nemo tamen potuerit arguere Me de peccato; et tamen quasi malefactor vita indignus durissime flagellatus sui. Caro illa innocens, e purissimo sanguine dulcissimae Genitricis Meae, Spiritus sancti virtute formata consumptu fuit duris verberibus eorum, qui oderunt Me, qui sine misericordia quaesierunt perdere pretiosissimum vitam Meam.

Utinam, sili, conciperes, dum peccare cogitas, fgurum Filii Dei ligati ad columnam, verecundi et tacentis, et infinita mansuetudine tolerantis ictus flagellantium, qui multiplicati sunt velut arena, quae jacet in littore mariSi

723쪽

Utinam appenderentur in statera peccata siliorum Adae et calamitas, quam sine culpa pertuli nudus et expositus sui ori inimicorum Meorum l0uasi arena maris haec gravior appareret. O quam juste damnaberis, si toto corde non fueriscon Versus ad Mel Tot testes habebis accusantes conscientiam tuam, quot pagellorum ictus assti Xerunt animam Meam. Propter quod interim, dum dies est, age poenitentiam, fili, neque perseveres multiplicare delicta super capillos capitis tui. Ne pugnes contra Redemptorem tuum ligatum et flagellatum pr0pter te; nam crudelitas haec indigna est homine christiano, qualem gratis te seci. Intuere eXemplar tuum, ut discas compungi et ad

compassionem tantae calamitatis commoveri.

Cogita, quid dixisset tibi conscientia propria, si as- fuisses in eo loco, ubi castigatio Mea fuit 2Certe acutissimo stimulo punxisset te intuentem carnem Meam laceratam et consumptam, et Sanguinem

Meum fluentem, donec carnifices Mei saligati, licet non saturati quieScerent. Nunc vero quamvis passio Mea ita transierit, expedit tibi, siti, illum quasi praesentem cogitare, ut imprimatur visceribus tuis, et quiescas ab iniquitate, quam Operaris. Profecto crudeles ministri judicis injusti, timentis et honorantis Caesarem magis quam Deum, eXercuerunt furorem, quasi canes rabidi, quos fames in rabiem impulisset. Non movit illos Agnus Dei, Qui coram Se tondentibus Illum obmutuit et non aperuit Os Suum.

III. 12

724쪽

Non pepercerunt Filio Dei prostrato, cum tamen serae soleant prostratis parcere; sed postquam satigati sunt, Me exhaustum et horribili deformatione laniatum reliquerunt.

Quid est hoc 3 Usquequo peccator curret erecto collo adversus sapientiam Unigeniti Filii Dei'0uomodo lapides non clamant et Omnis creatura non postulat serventissimis Vocibus vindictam ingratitudinis, qua cor peccatoris obduratum est 'Considera, fili, rem istam omni mundi pondere graviorem, ut resipiscas et intima conversione satisfaetas Mihi, antequam impleatur numerus dierum, quibus permitto te vivere super terram. Certe Sancti Hei, qui contemplati sunt amarissima spectacula passionis Meae, quamviS non reprehenderet illos cor ipsorum de gravibus delictis, memores tamen flagellationis Meae, corpora sua lacerare ferreis sagellis consueverunt; et tamen tu, qui peccata commmisisti super numerum stellarum, non Solum non CBS-

ligas corpus tuum, et in servitutem redigis, sed contra legem Meam nutris et foves illud, diligens carnem tuam plus quam Me. Revertere ergo, fili, ad cor et Vide, quid agas; altende et considera opera mitissimi Redemptoris tui, 0ui factus est opprobrium hominum et postrema abjectio plebis.

Dirumpe vincula peccatorum, et accede ad Me alligatum columnae, non ut ligeris ad supplicium, sed ut absolvaris ad immensum refrigerium, quod invenies

in desiderata valde conversione tua.

725쪽

De consideratione coronationis Christi. Cor tuum, fili, in dies singulos magis frigescit et obduratur, quia non recordaris improperia et tormenia Mea. Fugis occasiones patiendi aliquid propter peccata tua, et sequeris toto corde Vana desideria honoris et o0mmoditatis, ut sis inimicus crucis Meae. Ego certe non sic feci, quando operatus sum salutem tuam in medio terrae. Sed quaesivi occasiones, quibus injurias et dolores serrem propter te. Quod facile videbis, si velis c siderare spectaculum coronationis Meae. Talis quippe corona, quae sic cruciaret et inhonoraret, non est audita in historiis regum terrenorum, sed inventa a crudelibus inimicis Meis, et accepta ab infinita mansuetudine Mea. Si scires, sili, quam horribilem poenam passus suerim, cum spinae illae penetrarent caput digito Dei compositum et ad servanda Dei secreta destinatum;

Quod si cum dolore acutissimo conjungas irrisiones et improperia Begis per jocum coronati; judicabis,

Me descendisse ad abrssos poenarum et opprobriorum, ita ut amplius non possem descendere. Puteus hic altus eSt. Utinam, fili, cogitares aliquando causam Meam, quare directa est ad conversionem et aeternam salutem tuam lRogo te, quid causae habuerunt latrones illi, ut ne circumdatum doloribus mortis irriderent'

726쪽

Numquid opera, quae Ego feci, tam vilia suerunt, ut oporteret insultare Mihi, quasi ridiculo Regi Judaeorum 80uare vilissimi peccatores tam dure contempserunt Dei Filium, Qui opera mirabilia paulo ante secerat stupentibus turbis' Proseclo, sili, si recte consideres, invenies dolores et irrisiones non bene respondere mirabilibus operibus Meis, sed gravissimis peccatis et abominationibus tuis. Et tamen Ego egi poenitentiam pro te, ut inebriaretur amaritudine anima Mea, cujus passione anima tua liberaretur a morte.

Quomodo ergo non recordaris Mei, sed pro tam inaestimabili misericordia redemptio uis tuae reddis Mihi injurias et praevaricationes legis Meae, quibuS, quantum in te est, iterum atque iterum Me spinis corona Set laceras caput Meum γ0uomodo adeo coecus es, ut non videas manifeStissimam damnationem tuam, dum talia sucis adversus

Eum, Qui pro te talia passus est 30uando incipies aspicere lumen sortissimae veritalis non ambulans ultra tu tenebris cum illis, qui diligunt

Vanitatem et quaerunt vanissimum mendacium 8Satis irrisisti Me; satis insultasti Mihi, fili; muta

jam consilium et convertere ad Me, ut deleatur macula ingratitudinis, et emunderis a lepra corruptionis tuae. Dic intra te: Altissimi Dei Filius, quasi esset insa-mis peccator, ab hominibus vita indignis horrenda corona cruciatus et illusus suit pro me, indignissima Ejusereatura; quomodo ergo potero Sine evidenti damnatione Illum ossendere et ad iram provocare Τ

727쪽

Numquid non credo, Eum esse infinitam majestatem, magnitudinem et altitudinem' Credo certe, Illum esse Dominum rerum omnium, ad Cujus nutum columnae coeli contremiscunt; quomodo igitur ad tantam calamitatem et opprobrium hominum humiliavit Se 3 Haec cogita, sli, et sentire cura, ut liquescat anima tua in adulterio peccati deprehensa, et balneo lacrymarum laveris a sordibus delictorum, quibus inquinalus es. Dissolve jam colligationes iniquitatis, quibus astrictus es; recede a salsis prophetis, qui seducunt te; quaere judicium et justitiam; et opportuna p0enitentia salva dilectam animam luct m. Certa bonum certamen, quod tibi proponit fides, et curre post Me, ut apprehendas Vitam aeternam, et pro corona spinea, quae infiXa est capiti Meo, coronabo te diademale pretiosissimo in sancta civitate Mea.

De consideratione ostensionis Christi ad populum. Misericordia Mea, fili, supereXallat judicium tuum, quia causa tuae damnationis ad proportionem miseralionum Mearum, quibus copiose redemi te. Si vero velis aestimare magnitudinem misericordiae, pondera mognitudinem et multitudinem dolorum, quibus acquisivi populum Meum, cum possem sine tam horribilibus lormentis redimere illum.

Certe Spectaculum, quod Pilatus proposuit populo surioso, dicens: Ecce homo, docebit te, quid Ego passus fuerim; nam si tale suit, ut crederet ille in-

728쪽

credulus, Se posse satisfacere crudelissimis inimicis postulantibus mortem Meam, deberes tu, qui credis, quis sim Ego, satisfacere tibi viso assicio Rege tuo, et non multiplicare peccata, quibus torqueas Illum.

A saeculo non est Visum neque auditum tale spectaculum, tam plenum doloribus et illusionibus; et tamen tu, qui credis majestatem Dei latentem sub improperiis illis, non compungeris neque consideras, quid

fecerint scelera tua.

Usquequo patiar te, fili aliene, qui confiteris ore Deum, lactis autem negas 'Usquequo multiplicabo inspirationes et pulsabo portas cordis tui, nec aperies Mihi cupienti requiescere in thalamo animae tuae 2 Numquid possibile est, quod recorderis Mei coram populo stantis et cum Barraba comparati, et non fleas peccata tua, donec deficiant lacrymae 80 fili Adae, quam durus et insensatus est Non poterat mundus pejus sentire de Salvatore suo, quam hominem seditiosum, latronem et homicidam anteponendo Illi. Quomodo Deus obtexit caligine filiam Sion, plebem scilicet Suam, ut propter multas ejus praevaricationes

in tantum eXcoecaretur, ut anteponeret abominabilem

peccatorem altissimi Dei Filio ΤMirabile est, fili, quod mundus putaret eXpedire sibi, Me de terra tollere et hominem sceleratissimum ViVere; per h0c enim apparet, quod judicio mundi

peccatum anteponitur innocentiae Meae.

Si autem hoc prodigium mirabile est, vide et al-

729쪽

tente considera, te quotidie hoc judicium mundi sequi,

cum anteponas Mihi res vilissimas et turpissimas, pro quibus peccas; et revertere ad cor, ne sorte cum hoc

mundo damneriS.

Neque durum tibi videatur, fili, relinquere delectationes et commoditates luas, quae inebriant te, propter observantiam mandatorum Meorum, sine qua non intratur ad vitam; melius enim et utilius tibi est, modico tempore contristari ad poenitentiam, cum Spe aeternorum gaudiorum, quam hocipso breVi tempore cum filiis saeculi vane laetari sine spe suturae haereditatis, quam testamento novo disposui charissimis electis Meis. Incipe ergo, fili, compungi et animari ad quaerendam salutem tuam, quasi tibi diceretur nunc: Ecce hom0l Inluere Me a planta pedis usque ad verticem capitis vulneratum et eXpositum misericordiae, vel irae tuae, et animad Verte crudele responsum populi ingrati, clamantis: Crucifige, crucifiget Facta est certe Mihi haereditas Mea, quasi leo insγlva; deditque contra Me vocem Suam. Dic ergo, fili, quid sensisses, si audisses Vocem illum, quae penetravit viscera Mea, a cujus sonitu coeli et terra obstupuerunt 'Profecto quamvis peccator esses, credens tamen innocentiam, et tu quoque commotus suisses admirans

feritatem civitatis Meae. Si ergo Ego innocens judicio quoque tuo post ut 0rad mortem, et tu scis, Me mori pro te, quomodo audes peccare et proinde praebere occasionem, ut moriar et crucifigar Τ

730쪽

Vae cordi duro, quod non movetur ad misericordiam, dum tractatur causa mortis Filii Deil non inveniet misericordiam, dum Ego Venero judicare terram. Accipe igitur, sili, consilium Meum credens Deo, Redemptori et Custodi tuo, et peccata tua intima compunctione dele. Desponde sordes et mores Adae veleris, quos didicisti sequens legem membrorum, quibus inimicus est purissimus Spiritus Dei; et purgato corde adhaere sortissime castae et immaculatae legi Spiritus Mei; Ego que remunerabor dulcissimis solatiis brevem exercitationem mortalis vitae tuae.

De consideratione Christi bajulantis crucem. Em isti tibi. charissime fili, quinque juga b0um, quae dorsum tuum semper ad terram incurvant, ut ad coelum, ubi sunt thesauri Mei, respirare non possis; et Ego misertus tui elegi ita redimere te, ut ferrem pondera tu 3. Pr0pter hoc postquam ingrati cives Jerusalem sortissimis clamoribus postulaverunt mortem Meam, et consensit Pilatus furori eorum, imposita fuit crux valde gravis humeris Meis, ut portarem omnia delicta tua in corpore Meo super lignum. Considera ergo, quomodo exivit altissimi Dei Filius bajulans Sibi crucem spectaculo tristissimo, quo ferrea

corda mo Verentur.

0 quam juste flere deberes cum filiabus Ierusalem sequens vestigia Mea, quando eXivi, ut immolarer pro

SEARCH

MENU NAVIGATION