장음표시 사용
151쪽
LIBER SECUNDUS. 33xatio atque institutio vitae adiumenta hominum desiderat cin primisque, ut habeas quibuscum possis familiares conferre sermones; quod est dissicile, nisi speciem praete boni viri feras ergo etiam solitario homini, atque in agro vitani agenti, opini0justitiae necessaria est: eoque etiam magis, quod eam si non habebunt, injusti habebuntur, et nullis praesidiis septi multis asescientur injuriis atque iis etiam, qui Vendunt, emunt, conducunt, locant, contrRhendisque negotiis implicantur, justitia ad
rem gerendam necessaria est cujus tanta
vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula justitiae vivere: nam, qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum) ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis, aut relinquatur quinetiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent: itaque propter aequabilem praedae partie
152쪽
134 DE OFFICII stionem et Bardylis Illyrius latro, de quo est apud Theopompum, gnas opes habuit et multo majores Viriatus Lusitanus, cui quidem etiam exercitus nostri imperatoresque cesserunt; quem C. Laelius, is, qui sapiens usurpatur, praetor fregit et comminuit, ferocitatemque ejus ita repressit, ut facile bellum reliquis traderet cum igitur tanta vis justitiae sit, ut
ea etiam latronum opes firmet atque augeat, quantam ejus vim inter leges et judicia et in constituta republica fore putamus t Mihi quidem non apud edos solum, ut ii ait Herodotus, sed etiam apud majores nostros, justitiae fruendae cauta videntur
olim bene morati reges constituti nam, cum premeretur inops multitudo ab iis, qui majores opes habebant, ad unum aliquem confugiebant, Virtute praestantem, qui, cum prohiberet injuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari jure retinebat eademque constituendarum legum fuit causa, quae regum jus enim semper quaesitum est aequabile ne-
153쪽
LIBEM SECUNDUS. 13sque enim aliter esset jus id si ab uno justo
et bono viro consequebantur, eo erant contenti cum id minus contingeret, leges sunt inventae, quae cum omnibus semper una atque eadem voce loquerentur ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de justitia
magna esset opinio multitudinis adiuncto vero, ut iidem etiam prudentes haberentur, nihil erat, quod homines his auctoribus non posse consequi se arbitrarentur. omni igitur ratione colenda, et retinenda justitia est; tum ipsa propter sese; nam aliter justitia non esset tum propter amplificationem honoris et gloriae sed, ut pecuniae non quaerendae solum ratio est, sed etiam collocandae, quae perpetuos sumtus suppeditet, nec solum necessarios, sed etiam liberales sic gloria et quaerenda et collocanda ratione est quamquam praeclare Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset.' quod si qui si-
154쪽
i; DE M FI CI is mulatione et inani ostentatione, et ficto non modo sermone, sed etiam vultu, stabilem se gloriam consequi posse rentur,
vehementer errant. Vera gloria radices agit, atque etiam propagatur ficta omnia celeriter, tanquam flosculi, decidunt, nec simulatum potest quidquam eme diuturnum testes sunt permulti in utramque partem; sed brevitatis caussa familia
contenti erimus ima: Tib. enim Gracchus,
P. filius, tamdiu laudabitur, dum memoria rerum Romanarum manebit: at ejus filii, nec vivi probabantur bonis, et mortui numerum obtinent ui e caesorum.
Qui igitur adipisci veram gloriam volet, 3 justitiae fungatur ossiciis ea quae essent, dictum est in libro superiore sed, ut facillime, quales simus, tales esset videamur, etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii, qui haberi velimus tamen quaedam praecepta danda sunt: nam, si quis ab ineunte aetate habet caussam celebritatis et nominis, aut a patre acceptam quod tibi, mi Cicero, arbitror contigisse), aut aliquo ca-
155쪽
LIBEM SECUNDUS. 37su atque fortuna in hunc oculi omnium conjiciuntur, atque in eum, quid agat, quemadmodum vivat, inquiritur; et, tamquam in clarissima luce versetur, ita nullum obscurum potest nec dictum ejus esse nec factum quorum autem prima aetas, propter humilitatem et obscuritatem, in hominum ignoratione versatur hi, simul ac juvenes esse coeperunt, magna spectare, et ad ea rectis studiis debent contendere; quod eo firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi aetati, verum etiaam favetur prima igitur est adolestenti commendatio ad gloxiam, si qua ex belliacis rebus comparari potest, in qua multi apud majores nostros exstiterunt semper enim fere bella gerebantur tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum quo tamen in bello, cum telompeius alae alteri praefecisset, magnam laudem et a summo viro et ab exercitu con' sequebare, equitando, iaculando, omni militari labore tolerando atque ea quidem
156쪽
a 38 DE GFFICIIS tua laus pariter cum republica cecidit mihi autem haec oratio suscepta non dote est, sed de genere toto quamobrem ad ea, quae restant, Pergamus ut igitur in reliquis rebus multo majorae sunt opera animi, quam corporis; sic hae res, quas Persequimur ingenio ac ratione, gratiores sunt, quam illae, quas viribus prima igitur commendatio proficiscitur a modestia, tum pietate in parentes, tum in suos benevolentia facillime autom et in optimam Partem cognoscuntur adolescentes, qui se ad claros et sapientes viros, bene consulentes reipublicae, contulerunt; quibuscum si frequentes sint, opinionem afferunt po-Pulo, eorum fore se similes, quos sbi ipsi delegerint ad imitandum. . Rutilii ad
Iescentiam, ad opinionem et innocentiae et juris scientiae, .muti commendavit
domus: nam L. quidem Crassus, cum esset admodum adolescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa: et, qua aetate qui exercentur, laude assici
157쪽
LIBEM SECUNDUS. 39silent ut de Demosthene accepimus); ea aetate L. Crassus ostendit, id se in foro optime jam facere, quod etiam tum poterati. domi cum laude meditari. Sed, cum duplex ratio sit orationis, quarum in altera sermo sit, in altera contentios non est id quidem dubium, quin contentio orationis majorem vim habeat ad gloriam ea est enim, quam eloquentiam dicimus sed tamen dissicile die tu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis exstant epistolae et Philippi ad Alexandrum, et Antipatri ad Cassandrum, et Antigoni ad Philippum filium, trium prudentissimorum sic enim accepimus), quibus praecipiunt, ut oratione benigna multitudinis animos ad benevolentiam alliciant, militesque blando appellando sermo ne deliniant quae autem in multitudine
cum contentione habetur oratio, ea saepe universam excitat magna est enim admiratio copiose sapienterque dicentis; quem qui audiunt, intelligere etiam et sapere
plus quam caeteros arbitrantur: si vero
158쪽
I o DE FFICII sinest in oratione ista modestiae gravitas, nil admirabilius fieri potest; eoque magis, si ea sunt in adolescente sed, cum sint
plura caussarum genera, quae eloquentiam
desiderant, multique in nostra republica adolescentes, et apud iudices et apud senatum, dicendo laudem assecuti sint maxima admiratio est in judiciis quorum ratio duplex est; nam et ex accusatione et defensione constat quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio
Probata persaepe est dixi paullo ante de Crassis idem fecit adolescens . Antonius etiam Ρ. Sulpitii eloquentiam accusatio illustravit, cum seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in judicium vocavit. sed hoc quidem non est saepe faciendum; nec umquam nisi aut reipublicae caussa, ut ii, quos ante dixi; aut ulciscendi, ut duo Luculli aut patrocinii, ut nos pro Siculis: pro Sardis Iulius in accusando etiam
Manio Aquilio L. Fufii cognita industria
est semel igitur, aut non saepe certe sinerit, cui faciendum sit saepius reipublicae
159쪽
LIBEM SECUNDUS IAI tribuat hoc muneris, cujus inimicos vicisci saepius, non est reprehendendum modus tamen adsit duri enim hominis, vel potius vix hominis videtur, periculum capitis inferre multis id cum periculosum ipsi est, tum etiam sordidum ad famam, committere ut accusator nominere quod contigit, Bruto, summo genere nato,
illius filio, qui juris civilis in primis peritus fuit atque etiam hoc praeceptum ossicii diligenter tenendum est, ne quem Umquam innocentem judicio capitis arcessas: id enim sine scelere fieri nullo pacto potest nam quid est tam inhumanum, quam eloquentiam, a natura ad salutem hominum et ad conservationem datam, ad bonorum pestem perniciemque converterest nec tamen, ut hoc fugiendum est, ita habendum est religioni, nocentem aliquando, modo ne nefarium impiumque, defendere vult hoc multitudo, patitur consuetudo, fert etiam humanitas iudicis est, semper in caussis verum sequi patroni, nonnumquam verisimile, etiam si minus
160쪽
Stoicorum Panaetio maxime autem et
gloria paritur et gratia defensionibus; eoque major, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicujus opibus circumveniri urgerique videatur ut nos et saepe alias, et adolescentes contra L. Syllae dominantis opes pro Sex. Roscio Mmerino secimus quae, ut scis, exstat Oratio. Sed expositis adolescentium ossiciis, is quae valeant ad gloriam adipiscendam, deinceps de beneficientia ac liberalitate dicendum est cujus est ratio duplex; nam aut opera benigne fit indigentibus, aut pecunia facilior est haec posterior locupleti praesertim sed illa lautior ac splendidior, et viro forti claroque dignior: quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex arca, altera ex virtute depromitur: la
gitioque, quae si ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit ita benigni-