Marci Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium: libri tres

발행: 연대 미상

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

L188R PRIMUS. 43aximi sunt habendi, non qui faciunt, sed qui

propulsant injuriarii. vera autem et sapiens anim1 magnitudo honestum illud,quod maxime naturam sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat principemque se esse mavult, quam videri etenim, qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus facillime autem ad res injustas impellitur, ut quisque est altissimo animo, et gloriae cupiditate qui locus est sane lubricus, quod vix invenitur, qui, laboribus susceptus periculisque aditis, non quasi mercedem rea rum gestarum defideret gloriam. omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum sit, nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari, aut Optare, aut Xpetere oportere nullique neque homini, neque perturbationi animi, nec fortunae succumbere. altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem, et ma-

62쪽

xime utiles sed et vehementer arduas, plenasque laborum et periculorum cum vitae, tum multarum aliarum rerum, quae ad vitam pertinent harum rerum duarum splendor omnis et amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore est caussa autem et ratio essiciens magnos viros est in priore in eo enim est illud, quod excellentes animos et humana contemnentes facit id

autem ipsum cernitur in duobus; si et solum id, quod honestum sit, bonum judices; et ab omni animi perturbatione libersis nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere, fortis animi magnique ducendum est: et ea, quae identur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est

magnaeque constantiae non est autem consentaneum, qui metu non frangatur,

eum frangi cupiditate nec, qui invictum se a labore praestiterit, vinci a Voluptate.

63쪽

UIAE EAE PAE UM UI. 4sqvilmobrem et haec videnda sunt, et pecuniae fugienda cupiditas nihil enim est tam angusti animi, tamque parvi, quam amare divitias nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas si habeas, ad beneficientiam liberalitatemque conferre cavenda est etiam gloriae cupiditas, ut supra dixi eripit enim libertatem, pro qua magnanimis Viris omnis debet esse contentio nec vero imperia expetenda, ac potius aut non accipienda interdum, aut deponenda nonnumquam. vacandum autem est omni animi perturbatione, tum cupiditate et metu, tum etiam aegritudine et voluptate animi et iracundia ut tranquillitas animi et securitas adsit, quae fieri cum constantiam, tum etiam dignitatem multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes, a negotiis publicis se removerint, ad otiumque perfugerint in

his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves nec populi nec principum mores ferre po-

64쪽

iuerant; ixeriantque nonnulli in agris. delectati re sua familiari his idem propo-ssium fuit, quod regibus, ut ne qua re egerent; ne cui parerent libertate uterentur, cujus proprium est, sic vivere ut velis. Quare, cum hoc commune sit potentiae 3 cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes

magnas habeant alteri, si contenti sint et suo et parvo in quo neutrorum omnino contemnenda est sententia sed et facilior et tutior, et tinnus aliis gravis aut molesta, uita est otiosorum mictuosior autem hominum generi,et ad claritatem amplitudinemque aptior, eorum, qui se ad rempublicam et ad res magnas gerendas accommodaverunt quapropter et iis forsitaneoncedendum sit, rempublicam non , pessentibus, qui excellente ingenio doctrinae sese dediderunt; et iis, qui aut valetudinis imbecillitate, aut aliqua graviore caussi impediti, a republica recesserunt, cum ejus administrandae potestatem aliis laudemque concederent quibus autem ta-

65쪽

lis nulla sit causa, si despicere se dis ni ea,

quae plerique mirentur, imperia et a gistx tus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto quorum judici um in eo, quod gloriam contemnaui et pro nihilo putent, dissicile factu est non probare sed vidcnxur labores et molestias

tum ostensionum tum repulsarum, quasi quandam ignominiam, timere, et infami am sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constendi voluptatem severissime contemnant, in dolore sint moliores gloriam negligant, frangantur infamia atque ea quidem non satis constanter sed iis, qui habent a natura alumenta rςrum serendarum, abjecta omni cunctatione, adipiscendi magistratus, et serenda respublica est nec enim aliter aut regi civitas, aut declarari animi magnitudo potest capesia sentibus autem rempublicam, nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam, et magnificentia et despicientia adhibenda sit rerum humanarum,et ea,quam

saepe dico, tranquillitas animi atque secu-

66쪽

8 DE OFFICIIS ritas si quidem nec anxii futuri sunt, et

cum gravitate constantiaque victuri quae eo faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna feriat et quo minus multis rebus egent; et quia, si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt quocirca non sine caussa majores motus animorum concitantur, majoraque essicienda rempublicam gerentibus, quam quietis quo magis his et magnitudo animi est adhibenda, et vacuitas ab angoribus ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit; sed etiam ut habeat Sciendi facultatem in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam, aut nimis confidat propter cupiditatem in omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens. Sed, cum plerique arbitrentur res bellicas majores esse, quam urbanas, minuenda est haec opinio multi enim bella saepe quaesiverunt propter gloriae cupiditatem at

67쪽

P RI, Ura. 49que id in magnis anrmis ingentiaque plerumque contingit eoque magis, si sunt ad rem militarem apti, et cupidi bellorum gerendorum vere autem si volumus judicare, ita res exstiterunt urbanae majores elis smme, quam bellicae quamvis enim misi Estocles jure laudetur, et sit

ejus nomen, qua in Solotiis, illustrius; citeturque Salamis clarissimae testis victoriae, quae anteponatu Nonsilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas non minus praeclarum hoc, quam illud judicandum est illud enim semel profuit, hoc semper proderit civitati hoc consilio leges Atheniensium, hoc majorum instituta servantur et Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopagum adjuverit: at ille vere, ab se adjutum Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus ejus, qui a Solone erat constitutus licet eadem dePausania Lysandroque dicere; quOrum rebus gestis quamquam imperium Lacedaemonis dilatatum putatur, tamen neminima quidem ex parte Lycurgi legibus

68쪽

so D E se disciplinae conferendi sunt quinetiam ob has ipsas caussas et parentiores habuerunt Xercitus, et fortiores mihi quidem Πeque, pueris nobis, Μ Scaurus C. Μario, neque, cum versaremur in republica, Qu. Catullis Cn. ompeio cedere Videbatur: Parvi enim sunt oris arma, nisi est consilium domi nec plus Africanus, singularis et vir et imperator, in exscindenda Numantia reipublicae profuit, quam eodem temporeΡ. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum interemit quamquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione; attingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta est sed tamen id ipstim gestum est consilio urbano, sine exercitu. illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio;

Cedant arma togae, concedat laurea laudi.

ut enim alios omittam, nobis rempublicam gubernatibus, nonne togae arma cessere tneque enim in republica periculum fuit graVius umquam nec majus otium iticonsiliis diligentiaque nostra celerite de

69쪽

manibus audacissimoriam civium delapsa arma ipsa ceciderunt quae res igitur gesta umquam in bello tanta qui triumphus conferendus licet enim mihi, arce fili, apud te gloriari, ad quem et haereditas hujus gloriae, et factorum imitatio pertinet mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus Cn. Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit, ut diceret, 'frustra se triumphum tertium deportaturum fu- ifie, nisi meo in rempublicam beneficio, ubi triumpharet emet habiturus.' sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus in quibus plus etiam, quam in his operae studiique ponenduma a est. Omnino illud honestum, quod ex

animo excelso magnificoque quaerimus, animi efiicitur, non corporis Viribus exercendum tamen corpus, et ita assiciendum

est, ut obedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione in quo non minorem utilit

70쪽

xem afferunt, qui togati reipubdicae praesiant, quam qui bellum gerunt itaque eorum consilio saepe aut non suscepta, au confecta bella sunt, nonnumqu m autem etiam illata ut Μ. Catonis bellum tertium Punicum, in quo etiam mortui valuit auctoritas quare expetenda quidem masis est decernendi ratio, quam decertandi forti fit udo sed cavendum, ne id bellandi magis fuga, quam utilitatis ratione fagiamus. bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita videatur fortis vero et constantis ii, non perturbari in rebus asperis, nec tumultuantem de gradu dejici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio, nec a ratione discedere quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est,

piniecipere cogitatione futura,et aliquanto ante constituere quid accidere possit in hi tramque partem; et quid agendum sit, cum quid evenerit; nec committere, ut aliquando dicendum sit, non putaram haec sunt opera magni animi et excelsi, et prudentia consilioque fidentis temere autem

SEARCH

MENU NAVIGATION