Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

PAVLLI SACRATI Quare fremuerunt gentes, & populi meditati sunt Inania Θ

Q Uat μον bominum genera aduersus Christum coniurasse inquit David, gentes.i. milites, populos, Iudaeos videlicet, Reges Harodem,oe Pilatum,principes , Iudaeorum priviarios Annam ct Caypbam ; Madmirans insectantium malitiam quam praeuidebat, uare fremuerunt, ait, propter quid, quo ne moti Iudsi equorum leonum more frenduerunt,et in Christum saeuitiam crudelitatemq; exercuerunt, ct arrogantem superbierunt, cincrepare, non interrogare νidetur . I .cur cum tanto furore tumultuati sunt, m ditati inania.I falsa, ct frudra conati sunt in spem venientes se ρ se eum tollere,qui vivit in aeternum, nosunt assecuti, qus optauerunt, vi Christus extingue

retur.

Astiterunt reges terrae, & principes

conuenerunt in unum aduersus

Dominum, & Christum eius.

Ios assuerunt,oe coniurauerunt reges,iden Hero des , σ Pilatus, oe consociati sunt in unum ad- Mersus Dominum patrem, Christum eius filium; insidiosa enim consilia contra christum , in ipsum quoqM patrem redundant, qui filium gentium regem νηπο

42쪽

rat Dicant nunc iudaei si valent, cuinam eorum Regi Oc contigerunt. Nunquis alius insidias passus fuerit; nunquis alius Dei Idius vocatus; si quis gentibus om nibus imperauerit: se quis in toto terrarum orbe cognitus fuerit. Itaque eorum quaecunq; praedicta fuerunt, christus finis fuit ac terminus. Hieronymus ex heb. tempore futuro usus est. Quare turbabuntur σ m

ditabuntur atque consurgent,ea, opinor, ratione, νιDauid futura ante oculos a spiritu sancto sibi posita

esse ostendat, cum secundum aliam interpretationem fui ura νt prsterita narret .

Dirumpamus vincula eoru , &proij-ciamus a nobis iugum ipsorum.

Non nulligraeci, aliquot Iarini Augustinus prasertim, ita exponunt, ut dia alma non existat, conuenerunt in Nnum inquientes: dirumpamus, O dnobis iugum repellamus; dixerunt enim non habemui Regem nisi Caesarem,a nobis. I. per nos ipsos essciamus, auxilium non expectantes, ac rationes Christi atque discipulorum rejciamus at ememur, quibus nosmbi ipsis addicere volunt, Ninculaque rumpamus. I inpe Tam demus,ne nos deuinciat ipsius religio, o sub iugu eius mittat. Theodoretus tamen ex persona spiritus sancti, Hilarius, Apostolorum, bare dicta esse virmat, ut dia alma extet, licet in hebraeo non contineature Inquit enim Tetrus,quid tentatis ceruicibus Apostolorum tuum. I.legem iyiponere t .vij aiunt latini, Dauidis .

43쪽

16 PAVLLI SACRATI

xidis esse Noce inquientis,qua contra Christum machinati sunt, ea euertenda esse, o fideles hortantis, vii eum infidelibus nullius rei societatem facere velint. suas opiniones Augustinus quidem non rejcit, primam νero magis,sicut oe ego,probat.

Qui habitat in caelis irridebit eos,& Dominus subsannabit eo S.

QVi domicilium habet in caelo Dominus pater, O qui ab illis proditus o captus fuit, filius irridebit eos tanquam salua sequentes, ct inania conantes; poenasq; ab eis exiget, i euentus comprobavit, expugnata a FUmanis Hierosolyma,et subsannabit, νt sit repetitio. i.manifestam faciet irrisisnem; nam tunc eos irrisit, cum positis custodibus sepulcro obsignato surrexi delusit, cum apostolos per mundum dispertiit; litet haec more humano intelligere no debeamus, ut quo buccis Deus irrideat, naso subsannet. Vel qui habitapyn coelιs. i .in animabus sanctis, irrisione illos dignos in futuro reddet. Irrim autem, νt ait D. Augustinus,pra ciendi vis est,q ua Deus sanctos donat , Ni perlicientes illi nomen Chrini peragrasse omnes gentes,a uersarios inania cogitasse intelligant.

Tunc loquetur ad eos in ira sua:&in furore suo conturbabit eo S.

niam a vobis Dei regnum auferetur; de ritione loquetur. σ contra eos sententiam feret , iram enim Dei ,

44쪽

COMMENTARIVS. I7

Dei tempore iudicis experientur; furor autem est ira excandescens : eius enim principium est, furoris finis ira; Vtrunq; in Deo non perturbationem, sed vim, qua iustissime in peccatores animadsertit, nos intelligere decet. Ergo ira Dei motus es in anima legem Dei cognoscente, quam ipsa a peccatore non seruari videt; o νt apertius ac planius ostendat, quomodo loquetur, dixit,conturbabit eos, idest poena sterna puniet. Iisc igitur quattuor in iudicio cotinebuntur. Irridebit

Dominus,eos 2 siniIlris natuens, subsannabit aprobrans illis, Esurivi; loquetur in ira, in eos sententiam hanc ferens: ite maledii ii, conturbabit demum dicens reant hi in supplicium e ternum.

Ego autem costitutus sum Rex super

Syon montem sanctum eiu S.

Vox Dsu Christi inquientis, Ego vero, cuius vincula, ct iugum d vobis delicere conati estis, rex fum constitutus, ut homo, licet natura filius ;supra montem Don, Iudaeam videlicet; ait enim Christus,nosum missus, nisi ad oves domus Israel que perierunt. quia in illo monte do ctrinam suam promulgavit ;vel super montem ecclesiam, quam propter dirmitatem montem appellat, o super eos,qui credunt in ipsum.

Prsdicans praeceptum eius.

NAm homo factus Domini praeceptum praedicat

scilicet Euangelium, aut mandatum nouum, in B tau

45쪽

is PAVLLI SACRAT i

tanquam homo Rex creari dicitur ι quia quatenu Deus, Rex semper existit .

Dominus dixit ad me, filius meus

es tu. Hinc verba propter aeternam,ac diuinam generationem dicta sunt, Dominus dixit, idest quasi dicendo me genuit; νnde filius νerbum est, quod pater dixit deit gignendo produxit, proprietas Nero demo Iti atur, cum dicit, meus, non adoptatus, sicut is,quibus se filios Dei, vi ociant,concessi, sed naturaudeo filius meus naturalis est, s eiusdem mecum substantia

Ego hodie genui te.

G placi latini hoc loco diserepant; nam graeci

verbum hoc hodie temporis signum esse aiunt, in quo verbum caro factum est, atque perinde valere, ac si dicat, praesenti die, quia de generatione in tempore facta loquitur, cum verbum carnem induit: Nam de illa,quae principio caret, alibι dicit David, ex utero ante Luciferum genui te s latini hoc verbo hodie aeternitatem signisicari inquiunt; non enim noua est, sedaternageneratio, ct ideo verbum hodie praesentiam indicare, quoniam quod aeternum en, semper existit; dicit extam, genui, ad designandam generationis perfectionem, quamuis de die,qua homo natus ect, intelligi quoque queat, νι ait D. Augustinus . Postula,

46쪽

COMMENTARIVS.

Postula a me , & dabo tibi gentes

haereditatem tuam.

CVm Dominus natura sit, quatenus Deus; qWat nus homo uniuersarum rerum dominatum accepit, σ consilio diuino haeres institutus est. Cum ergo dicitur, quod regnum acceperit, hereditatem petere iussus' , haec omnis ratio ad susceptum hominem refertur ; postula, inquit,oe gentes tivi tradam, qua coinpulentur cum sequentibus Christum, atque d morte redimancur,quaeq; tibi subiecta sint, ac demum exsaτhsrediras. Scire autem oportet eum qui virtutis par ticeps est, eum similis Deo ejiciatur, Dei haereditatem dici. QNandiu igitur Israelbonus extitit,de illo dictum est, Iacob pars haereditatis eius ; Et quoniam fides in Deum , ct mandatorum obseruatio in hgreditatem vocat, eorum ρ uaricatio huiusmodi honore illum priuavit; quare drael, qui beneficium Dei insigne neglexit

accipere, merito corruits cuius exemplum cum ante oculos nobis versetur, ne tanto bono decidamus, m xime nobis cauendum es.

Possessionem tuam terminos terras.

I Dem repetitum est; possessionem enim pro haereditate posuit: Terminos teres, pro eo ac dabo tibi gentes, quia euangeli, sermo, iden doctrina tua ubiq; d minabitur, oe in omnem terram,oe in omnes fines eius B a pene

47쪽

ao PAVLLI SACRATI

penetrabit. Ammaduerte, quomodo ad Dominum Issum Christum, qus illi natura suppetunt, etiam carne indutum diuuia peruenerint, nam si quacunq; in II undo ea istebant, patris erant, pariter Verbi fuisse dubitandum non est; inquit enim omnia tua, mea, mea tua junt. caeterum cum in nullum eorum, qui regnauit in terra Israel,conueniat regnum hoc,non ne clarissimum ind: cium habemus omnia in unum Christum penitus quadrare λ pudeat ergo ita Iudaeos,νt pudorem rub9r consequatur, quia neminem habent, de quo haec vere ita queant.

Reges eos in virga serrea,&tanquam vas figuli confringe S COS.

CVm plenam potestatem assecutus fueris, atque

orbis terrae, gentium haereditatem adieris , regeseos,ait prIncipes iudaeorum, illos qui Nana cogitauerunt, o qui aduersum te coniurarunt, non pastorali

virga, sied ferrea, qus Christi est potestas, seu eorum ptiena, qui non crediderunt, vel potentia mana, qua ferream appessauit Daniel, i eos dissipabis, atque illorum arrogantiam lutei Nasis instar confringes, quod Vespasiani,ac Titi tempore ipsis euenit: am Iudaei a manis ferὰ perditi fuerunt,de quorum pernitie,atq; exitio Iosephus incredibilia quasi narrat: eos tamen christiis qui agnouerunt ipsum, e ; ipsius potestati subiecerunt, in lata pascua adducens pauit, Vt grex eius rationi; particeps, dicat, Dominus regit me, nihil mihi

48쪽

deerit. At contumaces, qui non habebant alium Regem quam Caesarem,tanta poena assecit, quantam eora improbitas atque peruersitas postulabat, atque Caelaris inius militum opera ustis est, ut non eos Iolum , sed ciuitatem etiam funditus perdiderit: Et sic oracula. quifuderut Esaias, Hieremias, Christus inciveriFsima fuerunt. Si vero ad gentes dicta referantur, reis ges,inqui eas virga ferrea,tdest iustitia,quae fecti ne quit, conteres ea non νt d irlias,aut omnino perdas , sed νt instaures, atque iterum formes: Nam in sacris litteris etiam in bonam partem accipitur, ut in psalmo, cor contritum non despicies, tanquim vas figuli eas confringes 3,sicut enim de manu figuli delapsum Nas cadit, atque conteritur, non deletur tamen , quia Figulus non lutum aliud quam vetus, aquam tautum addens denuo format ,sic Dominus Iesus Christis fecit, in eis enim idolorum cultum, terrenasque cupiditates,ac veteris hominis sordes eluit, O per baptisma

renouans diuim spiritus igne perfectas illas effecit quoque spiritum nostrum conterere oportet, νι is gratum Deo sacrificiuni siat.

Et nunc Reges intelligite, erudimini, qui Iudicatis terram.

HInc vox est Propheta ad principes,ac Reges,Heu vos, quotquot agnouistis,quanta sit eius potesar, qui gentium bares factus e It, ct qualis illa viris ga ferrea,qua vos cali estis, iam bellum gerere desiiise

49쪽

xa PAVLLI s AC RATI

na,quae vos erudiat,et correptioni vos mei tradite, qui

terram,idest terrena in vobis iudicatis, o corpus damnatis, libidines fraenate, appetitumq; superate; qui antea imprudentes illi scilicet Christo insidias fecistis. saltem p itentia ducti modo resipiscite, o sapientia amate. Cum leges admonet, populos ipsis subiectos monere quoque videtur. Vel Regum nomine sancti in telliguntur, qui innovati contritis luteis Nos se regere valent ; proprie namq; Rex dicitur, qui innocenter imperare nouit; o certe si recte examinemus, cur sanctus ille vir Rex vocari non debet, qui propriis assectibus dominari non ignorat, atque a peccato se ampliua vinci non sinit am sancti terra iudices erunt, asquomodo λ nimirum praeclaris eorum factis dijudicabunt illos, qui eadem imitati non sunt; et niuita etiam, O regina Austri in iudicio surgent, iudices eorum erunt, quos Christum audientes non poenituit, O hoc fort/ modo duodecim tribus Israel, qua in chrisium minimὰ crediderunt, discipuli iudicabunx .

Seruite Domino in timore, Sci exultate ei cum tremore.

Hic reges Domino seruire iubentur; Seruitutis tuis tum d νobis non repellite,ut apud Deum latitig exultationis participes viciamini; hoc autem age re oportet cum timore, qui peccare non sinit, tu enim pro obseruantia ab Origene sumitur,qua reuerentia a pellatur, o nunquam poenam habet) nam ubi timor

50쪽

COMMENTA RIVs. 23M illis mandatorum obseruatio; sed ne seruitua, qua

filius seruire potess, miseria videatur, cum non trinor solum , sed caritas seruitutis causa existat,addidit, Exultate ei,scilicet in Domino, cuius letitia sunt actiones bona, O diuinae legis meditatio; o gaudete miruin modum; verum hoc venrum gaudium cum tremore commixtum sit, O non effusum,ne haec laetitia incredibili elati, O arrogantes omisso timore excidatis; Exulcare igitur propter lem, Nerum propter peccatum contremiscite; ea enim vera exultatio est, cum quid boni facimus, multo cum sudio opera egregia nauamuri Sed quomodo tales viri in tremore existere dicuntur nunquid illos cogi arbitrabimur minime; at quoniam

ex Regibua alij perfecti sunt,alis timore erudiuntur, ttora Iudices exinant, eis non conceditur illa dissoli ta exultatio, ne ali- inflati glorienturio cadant.

Apprehendite disciplinam, ne quan

do irascatur Dominus, &pereatis de via Iusta.

Scientiam scilicet euangelii, quasi praesidium eonistra omnia, quae obesse possunt, percipite, ne vobis segnitia utentibus o cuctantibus irascatur Dominus succensear, d qua qui aberrant, de via iusta cadunt, idest de via iussorum, vel Iustitia ;si quidem non satis en diuinae cognitionis acquisitio ad perfectionem aspe- uendam, sed virtutem actuosam esse oportet, quia i lius laus omnis in actine consistit; si certam ac tutam 3 4 . Niam

SEARCH

MENU NAVIGATION