Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

is PAVLLI SACRATI clamauit: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: M'vocem illam caelestem audiuit; Hic est filius meus dilectus. quaestio mouetur, ut modo intellexistis, cum Euangelium legeretur,an ille ipse sit,qui venturus est, an alium expectemus i in qua dubitatione tolleda cum doctores inter se dissideant, nosq; varias opiniones allaturi simus, obsecro vos,vi me diligenter attendatis,quo una mecum quae magis sit verisimilis, dijudicare queatis. Inquit ergo D. Matth. Cum audisset Ioannes in minculis opera Chriadi, a quibus audierit , constat,

quod a discipulis suis, qui omnes

Christi actiones ei narrauerunt, non animo sincero,ac puro, sed stimulante inuidia ; nam & alibi conqueruntur inquientes: Rabbi qui tecum

trans Iordanem erat, abluit, om-

522쪽

H o M r L I IE. . r nes ad eum proficiscuntur ; Quod autem contra Dominum superbe agerent, ex eo patet ; quod accesserunt ad eum inquienteS: quare nos, frequenter ieiunio affligimur , tui m ro minime Ac dum Ioannes cum ipsis erat,de Christo illis assidue suadebat; obiturus autem mortem maiori diligetia utitur; verebatur enim

ne ij aliquid peruersi dogmatis imbi

berent, quod eos a Christo alienaret , cui omnes commedare studuit ;

itiens duos de discipulis, perspi caciores , qui inter ipsum , & Christum discrimen nossent, ait illi, tu es qui menturus es, an alium expectamus t Non nulli arbitrantur Ioannem tanquam pium vatem, quem venturum esse credidit, non sensisse eum morbturum, non fide igitur, sed pietate dubitasse sicuti & Petrum: GregO-

523쪽

xo PAvLLI SAC Aririus ait Ioannem quidem non dubia, lasse illum esse Mudi redemptorem; sed inquirere, an qui per se in mundum venerat, per se ad inferos descesurus sit; Hieronymus vero ait: Ego ad insernas partes descensurus sum, manda mihi utrum ibi aduentum tuum nunciare debeam, sicut superis nunclaui; an non deceat filium Dei, ut is mortem gustet,& ad hoc

alium missurus sis Θ Sed Cyrillus nus. qua in sacra scriptura legi ait, quod Ioannes Christi aduentum inferis

praedixerit. At considerandum est eos non ea ratione dixisse Ioannem inseris Christum venisse praenuntia- , turum, quod aliqui non credentes se ad Christum conuertant: ridiculum enim fuisset hoc illum dixisse, ut

illuc abiens praedicaret, cum vita tatum praesens a Christo. gratia ineu

ci ta

524쪽

MO MILIAE. ar

ditemptioribuat, post obitum vero Iudicium futurum sit ac supplicium, nec ibi praecursore opus sit, sed ut Iustis in expectatione existentibus, di vicinum esse aduentum audientibus consolationem non modicam afferret. Caeteri autem inquiunt Ioannem discipulorum suorum ignorantiae consuluisse,ut enim ij scirent alium ab eo praedicatum non fuisse, ad intuenda eius opera illos misit, quae auctoritatem dictis suis afferret, nec alius expectaretur Christus, quam cui opera testimoni uindedissent, perinde ac si diceret: ite, videte,& credite, quia non est aliusquam ipse,qui venturus fuerit, &hanc veram esse sententiam ex resposse Christi conijci potest, quam ante Hieronymus attingit inquiens, Ioannem ab Herode occidendu ad Chri-

525쪽

αa PAVLLI SACRAT i stum discipulos mitisse, ut occasio hehac virtutes, & signa videntes in eucrederent. Et restondens Mus ait illis, renuntiate, quae vidistis, sciens Iesus, quo eos animo misisset Ioannes, &caussam eorum aduentus, tunc plura miracula edidit; operum enim, ac rerum testimonium verborum testificatione credibilius est; unde confestim caecis visum, ac lumen, Claudis ingressum rectum, leprosis mundiciam, surdis auditum restituit; praeterea pauperes, vel spiritu, vel certe opibus euagelium audiunt, quibus praedicatur, ut nulla inter nobiles,& ignobiles, diuites, & egenos in praedicatione differetia intercedat. Haec enim Magistri rigorem, & eum

vere praeceptorem comprobarunt,

quia aequalis est omnis apud eum, qui saluari potest: Et eum vere mun

526쪽

MO MILIAE. 23

di Saluatore es te primo ex Isaia, qui

haec miracula narrat; deinde ex eorum abundantia,denique ex pote n-tia cognoscere licet. Et beatus,qui non

fuerit scandalitatus in me, Christus percellit Ioannis discipulos, qui erant inuidi, nec credebant, beatus qui in infirmitate,& humanitate mea de diuina potentia mea non dubitauerit, sicut latro,nec deterritus fuerit, ne mihi tanquam saluatori fidem adhibeat, me purum hominem existumans, nec ruinae occasionem dederit; Mira quidem facio, sed coni meliosa perpeti non recuso,& ego Ioannem moriendo sequar. Cauere igitur homines debet,ne in me momtem despiciant, qui signa venerantur. Attamen cruce potissimum omnes offensi sunt, etiam apostoli; Iudaei vero penitus alienati. talis autem

527쪽

14 PAVLLI SACRA Tiabeuntibus coepit dicere de Danne. Qui recesserunt iam per signa, quae vid rant de veritate certiores facti, sed turbas sanari oportebat, quae mitte iis consilium ignorabant, ut illa: Ioamem non sibi, sed discipulis quaesisse

scirent, ne eum liuore motum esse suspicarentur. Vnde illum laudare incipiens Christus absentibus discrupulis eius, ut adulationis notam fugere nos doceat praesertim in conspectu eorum, quos commedamuS,cas alloquitur , suid missis videre in desertum Z idest cur dimittentes ipsas ciuitates in solitudinem veni. stis P non enim plebs tanta ad eam accestisset, nisi magnum qnendam, de petra solidiorem videre ex illimasset; At animaduertendum est, quod tunc non exierunt turbs, sed Chri, quia frequensius praeteritum resert

528쪽

: H o M I L I AE. xj ter E ciuitatibus egresta suerantivirundinem mento agitatam Θ leuitate a Ioanne remouet; arudo enim mox ut auracam attingit, inflectitur, talis non erat ille, quem nihil inflectebat, nec de statu suo dimouebat: Hominem mollibus minitum Θ ideit pretiosis vestibus indutum P an is, qui docustis vivit ; & pilis camelorum induitur, gloria inani captus ex praedicatione lucra quaerat Θ Ecce qui molli bas vestiuntur in domibus regum sunt , Ut mordeat adulatores , qui haec venantur. Ex hoc arguitur eos,qui austeram vitam degere cupiunt, ut Deo grati existant, aulas principum, Npalatia ampla vitare oportere. Prophetam λ loco,& vestibus, & ab hominum concursu Ioannis moribus descriptis eum etiam propheta Rit, cuius partes sunt sutura praedicere

529쪽

1ε PAVLLI SACRATICere, non etiam demonstrare, sed Dominus Iesus Christus eum etiam plusquam prophetam appellauit, quia praecurrens eum, quem praedixerat, etiam digito monstrauit, &Caeteris in eo maior, quod ad illud praedicendi munus priuilegium hoc accessit, ut Dominum suum ablueret. Hic est enim de quo propheta, Ecce mitto angelum meum, verba patris adsilium ex Malach. angelum offici; dignitate non naturae, idest nuncium. quia venturum esse dominum num Clauit. O te faciem, idest manifesta cognitionem tuam , Qui praeparabismiam meam ante te, idest aperta tibi reddet auditorum corda praedicans,

ut eos poeniteat. men dico mobis imter natos mulierum, non virginis, non

surrexit maior, & si aequalismam caeteris Ioannem non praetulit, sed cum

530쪽

salijs sanctis eu aequauit ι Et sic Chrusus de illo sententiam suam tulit.

Quem imi ari certe debemuS,quantum pos umus; is enim vitam vium bat caelestem, necessitateq; naturae cuperabat, nec timore mortiS, nec

amore mundi huius formam Iustitis deserebat; vestitu vili utebatur, quo uti ad virtutcm ii non spectasset, nequaquam eum propter vestimenti sui austeritatem laudasset; Et quamquam D. Augustinus de quo legitur, quod nec nimis nitido, nec nimis abiecto vestitu utebatur, inquit, in huiusmodi rebus non usum, sed utentis. libidinem in culpa esse, qAsquis. n. rebus restricte magis utitur, quam mores postulat eorum, quibus cum vivit, aut intemperantem illum esse,

aut superstitiosum ; quisquis vero eas sic adhibet , ut consuetudinis bo

SEARCH

MENU NAVIGATION